banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Liceo Scientifico 1949 - Imperio indignus ille, quem non sua virtus, sed fossa vallumque tutum praestitit
Pagina 1949 Numero 2

 Age, quanto spiritu putamus usum esse L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo, devictis Aequiculis et sub iugum missis, L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua virtus, sed fossa vallumque tutum praestiterat, cuique verecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. Ergo imperiosissimi duodecim fasces, consulares, penes quos senatus et equestris ordinis et universae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae vires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae animadversioni se substraverunt; ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul punitus est. His, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, ignominiosa consulum eiuratione.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16817
[mastra] - [2011-04-18 09:00:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!