✔ M. Porcii Catonis Minoris filia minime muliebris animi fuit. Quae, cum Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, egresso ex cubiculo Bruto, cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque velut forte elapso se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus, Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia: «Non est hoc, inquit, temerarium factum meum, sed, in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium; experiri enim valui, si tibi propositum parum ex sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura». Cum seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps ad unicam filiam Harmoniam esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis proclamavit. Admirata illius animum, Harmonia tantae fidei superesse non sustinuit revocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam convertit.
Valerio Massimo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/16816[mastra] - [2011-04-17 22:27:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!