banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Astuzia di Alessandro Magno
Pagina 190 Numero 2

Alexander, urbe in dicionem suam redacta, Iovis templum intrat. Vehiculum quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit. Notabile erat iugum, astrictum compluribus nodis in semetipsos implicatis et celantibus nexus. Incolis deinde affirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa exspectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: unde nexus inciperet nec ratione nec visu perspici poterat. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: «Nihil» inquit «interest quomodo solvantur»; glodioque ruptis omnibus loris, oraculi sortem vel elusit vel implevit.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/1570
[emi53rm] - [2022-01-06 12:33:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!