Abilitazione Magistrale 1996 - L'autore di un delitto
Pagina 1996
✔ Proximum somnium etsi paulo est longius, propter nimiam tamen evidentiam ne omittatur impetrat. Duo familiares Arcades iter una facientes Megaram venerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam devertit. Is, qui in hospitio erat, vidit in somnis comitem suum orantem ut sibi coponis insidiis circumvento subveniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti periculo subtrahi. Quo viso excitatus prosiluit tabernamque, in qua is deversabatur, petere conatus est. Pestifero deinde fato eius humanissimum propositum tamquam supervacuum damnavit et lectum ac somnum repetiit. Tunc idem ei saucius oblatus obsecravit ut, quoniam vitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. Tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit. Multa etiam interdiu et vigilantibus acciderunt perinde ac tenebrarum somnique nube involuta, quae, quia unde manaverint aut qua ratione constiterint dinoscere arduum est, merito miracula vocentur.
Valerio Massimo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14627
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14627
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!