banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Abilitazione Magistrale 1993 - La ricerca sfrenata delle ricchezze e dei piaceri è causa di rovina per popoli e nazioni
Pagina 1993

 Igitur provideas oportet, uti plebs largitionibus et publico frumento corrupta habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et industriae, non sumptibus neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus dempseris. Nam saepe ego quom animo meo reputans, quibus quisque rebus clari viri magnitudinem invenissent quaeque res populos nationesve magnis auctibus auxissent ac deinde quibus causis amplissima regna et imperia conruissent, eadem semper bona atque mala reperiebam, omnesque victores divitias contempsisse et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese et divina mortalis attingere potest, nisi omissis pecuniae et corporis gaudiis animo indulgens, non adsentando neque concupita praebendo, pervorsam gratiam gratificans, sed in labore patientia bonisque praeceptis et factis fortibus exercitando.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14626
[darkshines] - [2010-12-28 17:24:37]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14626

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!