banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Abilitazione Magistrale 1967 (II sess.) - Il senato romano arbitro in una questione territoriale
Pagina 1967 Numero 2

 Eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt. Ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala: Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat; Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. Haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt; res acta apud Romanos. Carthaginienses, quod maiorum suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se pervenisset, repetebant. Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione superiorem esse; nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit. Legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14616
[degiovfe] - [2011-02-22 23:37:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!