banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Abilitazione Magistrale 1964 (I sess.) - Il tempio di Giunone Lacinia
Pagina 1964 Numero 1

 Sex milia aberat urbe Crotone nobili templum (ipsa urbe erat nobilius) Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi, frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus, laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore; separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. Ac miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus locis. Fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullo unquam moveri ventus.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14609
[degiovfe] - [2011-02-22 23:49:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!