Abilitazione Magistrale 1962 (I sess.) - Insigne esempio di generosità
Pagina 1962 Numero 1
✔ Gillias Acragantinus erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. Et cum haec universis, privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis erogabantur. Quodam vero tempore quingentos simul Gelensium equites vi tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac vestivit. Quid multa? Non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum.
Valerio Massimo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14605[silly] - [2011-02-25 15:33:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!