Liceo Classico 1985 - Inconvenienti delle votazioni segrete
Pagina 1985
✔ Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret. Factum est. Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inventa sunt. Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus. Ille tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est? Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia: "Quis enim sciet?" Poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem veretur, se contemnit. Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo te vertas? Quae remedia conquiras? Ubique vitia remediis fortiora.
Plinio il Giovane
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14587[mastra] - [2011-02-28 05:51:07]
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14587
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!