banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sapientis iudicis officia
Pagina 471 Numero 591

Non debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum odentis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absovatis et religioni potius vestrae quam odio pareatis. Est enim sapientis iudicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et ereditimi, et non solimi sibi potestatem datam, verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem odent absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid velit ipse, sed quid lex et religio cogat cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. Cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare esse solum nec sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique aestimare conscientiam mentis suae, quam ab dis immortalibus accepimus, quae ab nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque faetorum testis in omni vita nobis erit, sine uno metu et summa cum honestate vivemus. Haec si T. Attius aut cognovisset aut cogitasse!, profecto ne conatus quidem esset dicere id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. Quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13043

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!