banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La regina delle Amazzoni
Pagina 111

Postquam Hector ab Achille occisus est, Troianis a Pentesilea, Amazonum regina, auxilium praebitum est. Amazones, audaces puellae non virginali sed virili animo, in Ponto Euxino apud flumen Thermodontem habitabant, et inde regina cum duodecim (dodici) comitibus Troiam venerat. Tum a Troianis, Penthesileae auxilio, bellum in Graecos renovatum est. Primum minax Amazonum virtus Graecos ingenti terrore perterruit, sed, ubi Achilles et Aiax minaci ore in porelium processerunt, Troiani in urbem recedere debuerunt. Tum Achilles, ad singulare certamen provocatus, contra Pentesileam, virili audacia pugnantem, processit. Acre fuit certamen mirabilisque reginae virtus nec tamen mulieri, tanta cum audacia pugnanti, victoria obtigit. Pectus enim virginis ab Achille hasta transfossum est letali vulnere. Ita deorum immortalium voluntate et Achillis fortitudine, Amazonum regina, apud urbis moenia occisa, infaustum praesagium imminentis ruinae fuit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12920
[degiovfe] - [2010-09-08 11:56:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!