banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Varrone - De Lingua Latina - Liber V

Quemadmodum vocabula essent imposita rebus in lingua Latina, sex libris exponere institui. De his tris ante hunc feci quos Septumio misi: in quibus est de disciplina, quam vocant etymologiken: quae contra eam dicerentur, volumine primo, quae pro ea, secundo, quae de ea, tertio. In his ad te scribam, a quibus rebus vocabula imposita sint in lingua Latina, et ea quae sunt in consuetudine apud populum et ea quae inveniuntur apud poetas.

Cum unius cuiusque verbi naturae sint duae, a qua re et in qua re vocabulum sit impositum (itaque a qua re sit pertinacia cum requiritur, ostenditur esse a pertendendo; in qua re sit impositum dicitur cum demonstratur, in quo non debet pertendi et pertendit, pertinaciam esse, quod in quo oporteat manere, si in eo perstet, perseverantia sit), priorem illam partem, ubi cur et unde sint verba scrutantur, Graeci vocant etymologian, illam alteram peri semainomenon. De quibus duabus rebus in his libris promiscue dicam, sed exilius de posteriore.

Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio verborum exstat, quod vetustas quasdam delevit, nec quae exstat sine mendo omnis imposita, nec quae recte est imposita, cuncta manet (multa enim verba litteris commutatis sunt interpolata), neque omnis origo est nostrae linguae e vernaculis verbis, et multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis: nam tum eo verbo dicebant peregrinum qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum quem tum dicebant perduellem.

In quo genere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom, dicimus inpos, obscurius est esse a potentia quam cum dicimus inpotem; et eo obscurius fit, si dicas pos quam inpos: videtur enim pos significare potius pontem quam potentem.

Vetustas pauca non depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formosum, hunc vides deformem in senecta. Tertium seculum non videt eum hominem quem vidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit oblivio, fugitiva secuta sedulitas Muci et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior, sed velocior ideo, si quivero. Non mediocres enim tenebrae in silva ubi haec captanda neque eo quo pervenire volumus semitae tritae, neque non in tramitibus quaedam obiecta quae euntem retinere possent.

Quorum verborum novorum ac veterum discordia omnis in consuetudine communi, quot modis commutatio sit facta qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum: reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Litterarum enim fit demptione aut additione et propter earum traiectionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione, denique adiectione aut detrectione; quae quoniam in superioribus libris cuiusmodi essent exemplis satis demonstravi, hic ammonendum esse modo putavi.

Nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quattuor explanandi gradus. Infimus quo populus etiam venit: quis enim non videt unde argentifodinae et viocurus? Secundus quo grammatica escendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod confinxerit, quod declinarit; hic Pacui:
Rudentum sibilus,
hic:
Incurvicervicum pecus,
hic:
Clamide clupeat bracchium.

Tertius gradus, quo philosophia ascendens pervenit atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum, vicus, via. Quartus, ubi est adytum et initia regis: quo si non perveniam ad scientiam, at opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus.

Quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubravi. Volui praeterire eos, qui poetarum modo verba ut sint ficta expediunt. Non enim videbatur consentaneum quaerere me in eo verbo quod finxisset Ennius causam, neglegere quod ante rex Latinus finxisset, cum poeticis multis verbis magis delecter quam utar, antiquis magis utar quam delecter. An non potius mea verba illa quae hereditate a Romulo rege venerunt quam quae a poeta Livio relicta?

Igitur quoniam in haec sunt tripertita verba, quae sunt aut nostra aut aliena aut oblivia, de nostris dicam cur sint, de alienis unde sint, de obliviis relinquam: quorum partim quid tamen invenerim aut opiner scribam. In hoc libro dicam de vocabulis locorum et quae in his sunt, in secundo de temporum et quae in his fiunt, in tertio de utraque re a poetis comprehensa.

Pythagoras Samius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum et infinitum, bonum et malum, vitam et mortem, diem et noctem. Quare item duo status et motus, utrumque quadripertitum: quod stat aut agitatur, corpus, ubi agitatur, locus, dum agitatur, tempus, quod est in agitatu, actio. Quadripertitio magis sic apparebit: corpus est ut cursor, locus stadium qua currit, tempus hora qua currit, actio cursio.

Quare fit, ut ideo fere omnia sint quadripertita et ea aeterna, quod neque unquam tempus, quin fuerit motus: eius enim intervallum tempus; neque motus, ubi non locus et corpus, quod alterum est quod movetur, alterum ubi; neque ubi is agitatus, non actio ibi. Igitur initiorum quadrigae locus et corpus, tempus et actio.

Quare quod quattuor genera prima rerum, totidem verborum: e quis de locis et iis rebus quae in his videntur in hoc libro summatim ponam. Sed qua cognatio eius erit verbi quae radices egerit extra fines suas, persequemur. Saepe enim ad limitem arboris radices sub vicini prodierunt segetem. Quare non, cum de locis dicam, si ab agro ad agrarium, hominem, ad agricolam pervenero, aberraro. Multa societas uerborum, nec Vinalia sine uino expediri nec Curia Calabra sine calatione potest aperiri.

Incipiam de locis ab ipsius loci origine. Locus est, ubi locatum quid esse potest, ut nunc dicunt, collocatum. Veteres id dicere solitos apparet apud Plautum:
Filiam habeo grandem dote cassam atque inlocabilem
Neque eam queo locare cuiquam.
Apud Ennium:
O Terra Thraeca, ubi Liberi fanum inclutum
Maro locavit.

Ubi quidque consistit, locus. Ab eo praeco dicitur locare, quod usque idem it, quoad in aliquo constitit pretium. Inde locarium quod datur in stabulo et taberna, ubi consistant. Sic loci muliebres, ubi nascendi initia consistunt.

Loca naturae secundum antiquam divisionem prima duo, terra et caelum, deinde particulatim utriusque multa. Caeli dicuntur loca supera et ea deorum, terrae loca infera et ea hominum. Ut Asia sic caelum dicitur modis duobus. Nam et Asia, quae non Europa, in quo etiam Syria, et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia ac provincia nostra.

Sic caelum et pars eius, summum ubi stellae, et id quod Pacuvius cum demonstrat dicit:
Hoc vide circum supraque quod complexu continet Terram.
Cui subiungit:
Id quod nostri caelum memorant.
A qua bipertita divisione Lucilius suorum unius et viginti librorum initium fecit hoc:
Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus.

Caelum dictum scribit Aelius, quod est caelatum, aut contrario nomine, celatum quod apertum est; non male, quod impositor, multo potius caelare a caelo quam caelum a caelando. Sed non minus illud alterum de celando ab eo potuit dici, quod interdiu celatur, quam quod noctu non celatur.

Omnino ego magis puto a chao choum cavum et hinc caelum, quoniam, ut dixi, "hoc circum supraque quod complexu continet terram," cavum caelum. Itaque dicit Andromeda Nocti:
Quae cava caeli
Signitenentibus conficis bigis;
et Agamemno:
In altisono caeli clipeo:
cavum enim clipeum; et Ennius item ad cavationem:
Caeli ingentes fornices.

Quare ut a cavo cavea et caullae et convallis, cavata vallis, et cavernae a cavatione ut cavum, sic ortum, unde omnia apud Hesiodum, a chao cavo caelum.

Terra dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur. Itaque tera in augurum libris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur teritorium, quod maxime teritur. Hinc linteum quod teritur corpore extermentarium. Hinc in messi tritura, quod tum frumentum teritur, et tribulum, qui teritur. Hinc fines agrorum termini, quod eae partes propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum I in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus, sed terimen; hoc Graeci quod termona. Pote vel illinc; Euander enim, qui venit in Palatium, e Graecia Arcas.

Via quidem iter, quod ea vehendo teritur, iter item actus, quod agendo teritur; etiam ambitus iter, quod circumeundo teritur: nam ambitus circuitus; ab eoque Duodecim Tabularum interpretes "ambitus parietis" circuitum esse describunt. Igitur tera terra et ab eo poetae appellarunt summa terrae quae sola teri possunt, "sola terrae."

Terra, ut putant, eadem et humus; ideo Ennium in terram cadentis dicere:
Cubitis pinsibant humum;
et quod terra sit humus, ideo is humatus mortuus, qui terra obrutus; ab eo qui Romanus combustus est, si in sepulcrum, eius abiecta gleba non est aut si os exceptum est mortui ad familiam purgandam, donec in purgando humo est opertum (ut pontifices dicunt, quod inhumatus sit), familia funesta manet. Et dicitur humilior, qui ad humum, demissior, infimus humillimus, quod in mundo infima humus.

Humor hinc. Itaque ideo Lucilius:
Terra abiit in nimbos humoremque.
Pacuvius:
Terra exhalat auram atque auroram humidam;
humidam humectam; hinc ager uliginosus humidissimus; hinc udus uvidus; hinc sudor et udor.

Is si quamvis deorsum in terra, unde sumi pote, puteus; nisi potius quod Aeolis dicebant ut pytamon sic pyteon a potu, non ut nunc phrear. A puteis oppidum ut Puteoli, quod incircum eum locum aquae frigidae et caldae multae, nisi a putore potius, quod putidus odoribus saepe ex sulphure et alumine. Extra oppida a puteis puticuli, quod ibi in puteis obruebantur homines, nisi potius, ut Aelius scribit, puticuli quod putescebant ibi cadavera proiecta, qui locus publicus ultra Esquilias. Itaque eum Afranius putilucos in Togata appellat, quod inde suspiciunt per puteos lumen.

Lacus lacuna magna, ubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae in altitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graeco, quod ii stegnon quod non habet rimam. Hinc ad villas rutunda stagna, quod rutundum facillime continet, anguli maxime laborant.

Fluvius, quod fluit, item flumen: a quo lege praediorum urbanorum scribitur:
Stillicidia fluminaque uti nunc, ut ita cadant fluantque;
inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadit, flumen quod fluit continue.

Amnis id flumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis. Ab hoc qui circum Aternum habitant, Amiternini appellati. Ab eo qui populum candidatus circum it, ambit, et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quod ambit Martium Campum et urbem; oppidum Interamna dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante amnis, qua Anio influit in Tiberim, quod bello male acceptum consenuit.

Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque exfluit in linguam nostram, nihil ad etymologon Latinum, ut, quod oritur ex Samnio, Volturnus nihil ad Latinam linguam: at quod proximum oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam Latinum vocabulum, ut Tiberinus nomen. Et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus.

Sed de Tiberis nomine anceps historia. Nam et suum Etruria et Latium suum esse credit, quod fuerunt qui ab Thebri vicino regulo Veientum, dixerint appellatum, primo Thebrim. Sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam vocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius ut tradunt sepulcrum.

Ut omnis natura in caelum et terram divisa est, sic caeli regionibus terra in Asiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem et austrum, Europa ad septemtriones et aquilonem. Asia dicta ab nympha, a qua et Iapeto traditur Prometheus. Europa ab Europa Agenoris, quam ex Phoenice, Manlius scribit taurum exportasse, quorum egregiam imaginem ex aere Pythagoras Tarenti.

Europae loca multae incolunt nationes. Ea fere nominata aut translaticio nomine ab hominibus ut Sabini et Lucani, aut declinato ab hominibus, ut Apulia et Latium, aut utrumque, ut Etruria et Tusci. Qua regnum fuit Latini, universus ager dictus Latius, particulatim oppidis cognominatus, ut a Praeneste Praenestinus, ab Aricia Aricinus.

Ut nostri augures publici disserunt, agrorum sunt genera quinque: Romanus, Gabinus, peregrinus, hosticus, incertus. Romanus dictus unde Roma ab Romulo; Gabinus ab oppido Gabiis; peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum et Gabinum, quod uno modo in his servantur auspicia; dictus peregrinus a pergendo, id est a progrediendo: eo enim ex agro Romano primum progrediebantur: quocirca Gabinus quoque peregrinus, sed quod auspicia habet singularia, ab reliquo discretus; hosticus dictus ab hostibus; incertus is, qui de his quattuor qui sit ignoratur.

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa; alii, quod id Graeci dicunt agron. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi actus. Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quattuor (fortasse an ab eo quattuor, quod ea quadrupes agitur); in longitudinem pedes centum viginti; in quadratum actum et latum et longum esset centum viginti. Multa antiqui duodenario numero finierunt ut duodecim decuriis actum.

Iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria primum a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut tribus a partibus, populi tripartito divisi dictae nunc multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant actus, sic qua vehebant, viae dictae; quo fructus convehebant, villae. Qua ibant, ab itu iter appellarunt; qua id anguste, semita, ut semiter dictum.

Ager cultus ab eo quod ibi cum terra semina coalescebant, et ubi non consitus incultus. Quod primum ex agro plano fructus capiebant, campus dictus; posteaquam proxuma superiora loca colere coeperunt, a colendo colles appellarunt; quos agros non colebant propter silvas aut id genus, ubi pecus possit pasci, et possidebant, ab usu salvo saltus nominarunt. Haec etiam Graeci neme, nostri nemora.

Ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, fundus dictus,
aut quod fundit quotquot annis multa. Vineta ac vineae a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc vindemia, quod est vinidemia aut vitidemia. Seges ab satu, id est semine. Semen, quod non plane id quod inde; hinc seminaria, sementes, item alia. Quod segetes ferunt, fruges, a fruendo fructus, a spe spicae, ubi et culmi, quod in summo campo nascuntur et summum culmen.

Ubi frumenta secta, ut terantur, arescunt, area. Propter horum similitudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deum, quod pura, nisi potius ab ardore, ad quem ut sit fit ara; a quo ipsa area non abest, quod qui arefacit ardor est solis.

Ager restibilis, qui restituitur ac reseritur quotquot annis; contra qui intermittitur, a novando novalis ager. Arvus et arationes ab arando; ab eo quod aratri vomer sustulit, sulcus; quo ea terra iacta, id est proiecta, porca.

Prata dicta ab eo, quod sine opere parata. Quod in agris quotquot annis rursum, facienda eadem, ut rursum capias fructus, appellata rura. Dividi tamen esse ius scribit Sulpicius plebei rura largiter ad adoream. Praedia dicta, item ut praedes, a praestando, quod ea pignore data publice mancupis fidem praestent.

Ubi nunc est Roma, Septimontium nominatum ab tot montibus quos postea urbs muris comprehendit; e quis Capitolinum dictum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iovis, caput humanum dicitur inventum. Hic mons ante Tarpeius dictus a virgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta: cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum.

Hunc antea montem Saturnium appellatum prodiderunt et ab eo Latium Saturniam terram, ut etiam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturniam scribitur. Eius vestigia etiam nunc manent tria, quod Saturni fanum in faucibus, quod Saturnia Porta quam Iunius scribit ibi, quam nunc vocant Pandanam, quod post aedem Saturni in aedificiorum legibus privatis parietes postici "muri Saturnii" sunt scripti.

Aventinum aliquot de causis dicunt. Naevius ab avibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aves, alii ab rege Aventino Albano, quod ibi sit sepultus, alii Adventinum ab adventu hominum, quod commune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum. Ego maxime puto, quod ab advectu: nam olim paludibus mons erat ab reliquis disclusus. Itaque eo ex urbe advehebantur ratibus, cuius vestigia, quod ea qua tum advectum dicitur Velabrum, et unde escendebant ad infimam Novam Viam locus sacellum Velabrum.

Velabrum a vehendo. Velaturam facere etiam nunc dicuntur qui id mercede faciunt. Merces (dicitur a merendo et aere) huic vecturae qui ratibus transibant quadrans. Ab eo Lucilius scripsit:
Quadrantis ratiti.

Reliqua urbis loca olim discreta, cum Argeorum sacraria septem et viginti in quattuor partis urbis sunt disposita. Argeos dictos putant a principibus, qui cum Hercule Argivo venerunt Romam et in Saturnia subsederunt. E quis prima scripta est regio Suburana, secunda Esquilina, tertia Collina, quarta Palatina.

In Suburanae regionis parte princeps est Caelius mons a Caele Vibenna, Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo venisse auxilio contra Tatium regem. Hinc post Caelis obitum, quod nimis munita loca tenerent neque sine suspicione essent, deducti dicuntur in planum. Ab eis dictus Vicus Tuscus, et ideo ibi Vortumnum stare, quod is deus Etruriae princeps; de Caelianis qui a suspicione liberi essent, traductos in eum locum qui vocatur Caeliolum.

Cum Caelio coniunctum Carinae et inter eas quem locum Caeriolensem appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum sic est:
Caeriolensis: quarticeps circa Minervium qua in Caelium montem
itur: in tabernola est.
Caeriolensis a Carinarum iunctu dictus; Carinae pote a caerimonia, quod hinc oritur caput Sacrae Viae ab Streniae sacello quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare. Huius Sacrae Viae pars haec sola volgo nota, quae est a Foro eunti primore clivo.

Eidem regioni adtributa Subura, quod sub muro terreo Carinarum; in eo est Argeorum sacellum sextum. Suburam Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua urbe; cui testimonium potest esse, quod subest ei loco qui terreus murus vocatur. Sed ego a pago potius Succusano dictam puto Succusam: quod in nota etiam nunc scribitur SVC tertia littera C, non B. Pagus Succusanus, quod succurrit Carinis.

Secundae regionis Esquiliae. Alii has scripserunt ab excubiis regis dictas, alii ab eo quod aesculis excultae a rege Tullio essent. Huic origini magis concinunt loca vicina, quod ibi lucus dicitur Facutalis et Larum Querquetulanum sacellum et lucus Mefitis et Iunonis Lucinae, quorum angusti fines. Non mirum: iam diu enim late avaritia una domina est.

Esquiliae duo montes habiti, quod pars Oppius pars Cespius mons suo antiquo nomine etiam nunc in sacris appellatur. In Sacris Argeorum scriptum sic est:
Oppius Mons: princeps Esquiliis uls lucum Facutalem; sinistra via
secundum moerum est.
Oppius Mons: terticeps cis lucum Esquilinum; dexteriore via in
tabernola est.
Oppius Mons: quarticeps cis lucum Esquilinum; via dexteriore in
figlinis est.
Cespius Mons: quinticeps cis lucum Poetelium; Esquiliis est.
Cespius Mons: sexticeps apud aedem Iunonis Lucinae, ubi aeditumus habere solet.

Tertiae regionis colles quinque ab deorum fanis appellati, e quis nobiles duo. Collis Viminalis a Iove Viminio, quod ibi ara eius. Sunt qui, quod ibi vimineta fuerint. Collis Quirinalis, quod ibi Quirini fanum. Sunt qui a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus venerunt ad Romam, quod ibi habuerint castra.

Quod vocabulum coniunctarum regionum nomina obliteravit. Dictos enim collis pluris apparet ex Argeorum Sacrificiis, in quibus scriptum sic est:
Collis Quirinalis: terticeps cis aedem Quirini.
Collis Salutaris: quarticeps adversum est Apollinar cis aedem Salutis.
Collis Mucialis: quinticeps apud aedem Dei Fidi; in delubro, ubi
aeditumus habere solet.
Collis Latiaris: sexticeps in Vico Insteiano summo, apud auguraculum;
aedificium solum est.
Horum deorum arae, a quibus cognomina habent, in eius regionis partibus sunt.

Quartae regionis Palatium, quod Pallantes cum Euandro venerunt, qui et Palatini; alii quod Palatini, aborigines ex agro Reatino, qui appellatur Palatium, ibi consederunt; sed hoc alii a Palanto uxore Latini putarunt. Eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam; itaque Naevius Balatium appellat.

Huic Cermalum et Velias coniunxerunt, quod in hac regione scriptum est:
Germalense: quinticeps apud aedem Romuli.
Et
Veliense: sexticeps in Velia apud aedem deum Penatium.
Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum ruminalem, et ii ibi inventi, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat in alveolo expositos. Veliae unde essent plures accepi causas, in quis quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti, a quo vellera dicuntur.

Ager Romanus primum divisus in partis tris, a quo tribus appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum. Nominatae, ut ait Ennius, Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone; sed omnia haec vocabula Tusca, ut Volnius, qui tragoedias Tuscas scripsit, dicebat.

Ab hoc partes quoque quattuor urbis tribus dictae, ab locis Suburana, Palatina, Esquilina, Collina; quinta, quod sub Roma, Romilia; sic reliquae triginta ab his rebus quibus in Tribuum Libro scripsi.

Quod ad loca quaeque his coniuncta fuerunt, dixi; nunc de his quae in locis esse solent immortalia et mortalia expediam, ita ut prius quod ad deos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Harpocrates digito significat, ut taceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops.

Terra enim et Caelum, ut Samothracum, initia docent, sunt dei magni, et hi quos dixi multis nominibus, non quas Samothracia ante portas statuit duas virilis species aeneas dei magni, neque ut volgus putat, hi Samothraces dii, qui Castor et Pollux, sed hi mas et femina et hi quos Augurum Libri scriptos habent sic "divi potes," pro illo quod Samothraces Theoi dynatoi.

Haec duo Caelum et Terra, quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, sive
Ova parire solet genus pennis condecoratum,
Non animam,
ut ait Ennius, et
Post inde venit divinitus pullis
Ipsa anima,
sive, ut Zenon Citieus,
Animalium semen ignis is qui anima ac mens.
Qui caldor e caelo, quod huic innumerabiles et immortales ignes. Itaque Epicharmus cum dicit de mente humana ait
Istic est de sole sumptus ignis;
idem de sole:
Isque totus mentis est,
ut humores frigidae sunt humi, ut supra ostendi.

Quibus iuncti Caelum et Terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura Frigori miscet calorem atque humori aritudinem.
Recte igitur Pacuius quod ait
Animam aether adiugat,
et Ennius
terram corpus quae dederit, ipsam
capere, neque dispendi facere hilum.
Animae et corporis discessus quod natis is exitus, inde exitium, ut cum in unum ineunt, initia.

Inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut interit aut, si manet, sterile. Cui testis aestas et hiems, quod in altera aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et frigore luctare non volt et potius ver expectat. Igitur causa nascendi duplex: ignis et aqua. Ideo ea nuptiis in limine adhibentur, quod coniungitur hic, et mas ignis, quod ibi semen, aqua femina, quod fetus ab eius humore, et horum vinctionis vis Venus.

Hinc comicus:
Huic victrix Venus, videsne haec?
Non quod vincere velit Venus, sed vincire. Ipsa Victoria ab eo quod superati vinciuntur. Utrique testis poesis, quod et Victoria et Venus dicitur caeligena: Tellus enim quod prima vincta Caelo, Victoria ex eo. Ideo haec cum corona et palma, quod corona vinclum capitis et ipsa a vinctura dicitur vieri, id est vinciri; a quo est in Sota Enni:
Ibant malaci viere Veneriam corollam.
Palma, quod ex utraque parte natura vincta habet paria folia.

Poetae de Caelo quod semen igneum cecidisse dicunt in mare ac natam "e spumis" Venerem, coniunctione ignis et humoris, quam habent vim significant esse Veneris. A qua vi natis dicta vita et illud a Lucilio:
Vis est vita, vides, vis nos facere omnia cogit.

Quare quod caelum principium, ab satu est dictus Saturnus, et quod ignis, Saturnalibus cerei superioribus mittuntur. Terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad vivendum, et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. Haec enim
Terris gentis omnis peperit et resumit denuo,
quae
Dat cibaria,
ut ait Ennius, quae
Quod gerit fruges, Ceres;
antiquis enim quod nunc G C.

Idem hi dei Caelum et Terra Iupiter et Iuno, quod ut ait Ennius:
Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci vocant
Aerem, qui ventus est et nubes, imber postea,
Atque ex imbre frigus, ventus post fit, aer denuo.
Haece propter Iupiter sunt ista quae dico tibi,
Qui mortalis, arva atque urbes beluasque omnis iuvat.
Quod hinc omnes et sub hoc, eundem appellans dicit:
Divumque hominumque pater rex.
Pater, quod patefacit semen: nam tum esse conceptum patet, inde cum exit quod oritur.

Hoc idem magis ostendit antiquius Iovis nomen: nam olim Diovis et Diespiter dictus, id est dies pater; a quo dei dicti qui inde, et dius et divum, unde sub divo, Dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum, ut ea videatur divum, id est caelum. Quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius Dium Fidium dicebat Diovis filium, ut Graeci Dioskopon Castorem, et putabat hunc esse Sancum ab Sabina lingua et Herculem a Graeca. Idem hic Dis pater dicitur infimus, qui est coniunctus terrae, ubi omnia ut oriuntur ita aboriuntur; quorum quod finis ortuum, Orcus dictus.

Quod Iovis Iuno coniunx et is Caelum, haec Terra, quae eadem Tellus, et ea dicta, quod una iuvat cum Iove, Iuno, et Regina, quod huius omnia terrestria.

Sol vel quod ita Sabini, vel quod solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit. Luna, vel quod sola lucet noctu. Itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: nam ibi noctu lucet templum. Hanc ut Solem Apollinem quidam Dianam vocant (Apollinis vocabulum Graecum alterum, alterum Latinum), et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simul it, Diviana appellata. Hinc Epicharmus Ennii Proserpinam quoque appellat, quod solet esse sub terris. Dicta Proserpina, quod haec ut serpens modo in dexteram modo in sinisteram partem late movetur. Serpere et proserpere idem dicebant, ut Plautus quod scribit:
Quasi proserpens bestia.

Quae ideo quoque videtur ab Latinis Iuno Lucina dicta vel quod est et Terra, ut physici dicunt, et lucet; vel quod ab luce eius qua quis conceptus est usque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuvat, donec mensibus actis produxit in lucem, ficta ab iuvando et luce Iuno Lucina. A quo parientes eam invocant: luna enim nascentium dux quod menses huius. Hoc vidisse antiquas apparet, quod mulieres potissimum supercilia sua attribuerunt ei deae. Hic enim debuit maxime collocari Iuno Lucina, ubi ab diis lux datur oculis.

Ignis a gnascendo, quod hinc nascitur et omne quod nascitur ignis succendit; ideo calet, ut qui denascitur cum amittit ac frigescit. Ab ignis iam maiore vi ac violentia Volcanus dictus. Ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgur et fulmen, et fulguritum quod fulmine ictum.

In contrariis diis, ab aquae lapsu lubrico lympha. Lympha Iuturna quae iuvaret: itaque multi aegroti propter id nomen hinc aquam petere solent. A fontibus et fluminibus ac ceteris aquis dei, ut Tiberinus ab Tiberi, et ab lacu Velini Velinia, et Lymphae Commotiles ad lacum Cutiliensem a commotu, quod ibi insula in aqua commovetur.

Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, ab nuptu, id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia a veniendo ac vento illo, quem Plautus dicit:
Quod ille dixit qui secundo vento vectus est
Tranquillo mari, ventum gaudeo.

Bellona ab bello nunc, quae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bello praeest, aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. Virtus ut viritus a virilitate. Honos ab onere: itaque honestum dicitur quod oneratum, et dictum:
Onus est honos qui sustinet rem publicam.
Castoris nomen Graecum, Pollucis a Graecis; in Latinis litteris veteribus nomen quod est, inscribitur ut Polydeukes Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a corde congruente.

Feronia, Minerva, Novensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, Fidem. Et arae Sabinum linguam olent, quae Tati regis voto sunt Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, vovit Opi, Florae, Vediovi Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque; e quis nonnulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana, de quibus supra dictum est.

Quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis attinet videamus. De his animalia in tribus locis quod sunt, in aere, in aqua, in terra, a summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium: alites ab alis, volucres a volatu. Deinde generatim: de his pleraeque ab suis vocibus ut haec: upupa, cuculus, corvus, hirundo, ulula, bubo; item haec: pavo, anser, gallina, columba.

Sunt quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit et vigilat, lusciniola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica Progne in luctu facta avis. Sic galeritus et motacilla, altera quod in capite habet plumam elatam, altera quod semper movet caudam. Merula, quod mera, id est sola, volitat; contra ab eo graguli, quod gregatim, ut quidam Graeci greges gergera. Ficedulae et miliariae a cibo, quod alterae fico, alterae milio fiunt pingues.

Aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim peregrina. Foris muraena, quod myraina Graece, cybium et thynnus, cuius item partes Graecis vocabulis omnes, ut melander atque uraeon. Vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut haec: asellus, umbra, turdus; alia a vi quadam, ut haec: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. Vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues.

Sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant: alia Graecis vocabulis, ut polypus, hippos potamios, crocodilos, alia Latinis, ut rana, anas, mergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possunt vivere vocant amphibia. E quis rana ab sua dicta voce, anas a nando, mergus quod mergendo in aquam captat escam.

Item alia in hoc genere a Graecis, ut querquedula, quod kerkedes, alcedo, quod ea halkyon; Latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, lolligo, quod subvolat, littera commutata, primo volligo. Ut Aegypti in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lutra et fiber. Lutra, quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere: ab luere lutra. Fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod solet videri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus.

De animalibus in locis terrestribus quae sunt hominum propria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. Incipiam ab honore publico. Consu nominatus qui consuleret populum et senatum, nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto:
Qui recte consulat, consul cluat.
Praetor dictus qui praeiret iure et exercitu; a quo id Lucilius:
Ergo praetorum est ante et praeire.

Censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. Aedilis qui aedis sacras et privatas procuraret. Quaestores a quaerendo, qui conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumviri capitales nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent quaesitores dicti. Tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ramnium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina.

Dictator, quod a consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quod summa potestas huius in equites et accensos, ut est
summa populi dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui, quod minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus.

Sacerdotes universi a sacris dicti. Pontufices, ut Scaevola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et facere, ut potentifices. Ego a ponte arbitror: nam ab his Sublicius est factus primum ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti a curiis, qui fiunt ut in his sacra faciant.

Flamines, quod in Latio capite velato erant semper ac caput cinctum habebant filo, filamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta, partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et Furinalis, cum Dialis ab Iove sit (Diovis enim), Furinalis a Furrina, cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. Sic flamen Falacer a divo patre Falacre.

Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in Lupercali sacra faciunt. Fratres Arvales dicti qui sacra publica faciunt propterea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis Fratres Arvales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt: fratria est Graecum vocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii ab avibus titiantibus dicti, quas in auguriis certis observare solent.

Fetiales, quod fidei publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, ut foedere fides pacis constitueretur. Ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum.

In re militari praetor dictus qui praeiret exercitui. Imperator, ab imperio populi qui eos, qui id attemptassent, oppressit hostis. Legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre magistratus, quive nuntii senatus aut populi essent. Exercitus, quod exercitando fit melior. Legio, quod leguntur milites in delectu.

Cohors, quod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur: cohors quae in villa, quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in villa Hypsicrates dicit esse Graece Xorton apud poetas dictam. Manipulus exercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius iustus numerus.

Milites, quod trium milium primo legio fiebat ac singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, principes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremi subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo subsidium dictum, a quo Plautus:
Agite nunc, subsidite omnes quasi solent triarii.

Auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant ei qui adiumento essent alienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. Insidiae item ab insidendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent hostis. Duplicarii dicti quibus ob virtutem duplicia cibaria ut darentur institutum.

Turma terima (E in V abiit), quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabant, optiones vocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni faciunt. Tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. Classicus a classe, qui item cornu aut lituo canit, ut tum cum classes comitiis ad comitiatum vocant.

Quae a fortuna vocabula, in his quaedam minus aperta ut pauper, dives, miser, beatus, sic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minus, cui cum opus est minus nullo est. Dives a divo qui ut deus nihil indigere videtur. Opulentus ab ope, cui eae opimae; ab eadem inops qui eius indiget, et ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecunia magna, pecunia a pecu: a pastoribus enim horum vocabulorum origo.

Artificibus maxima causa ars, id est, ab arte medicina ut sit medicus dictus, a sutrina sutor, non a medendo ac suendo, quae omnino ultima huic rei: hae enim earum rerum radices, ut in proxumo libro aperietur. Quare quod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscura, relinquam.

Similis causa quae ab scientia vocantur, aliqua ut praestigiator, monitor, nomenclator; sic etiam quae a studio quodam dicuntur, cursor, natator, pugil. Etiam in hoc genere quae sunt vocabula pleraque aperta, ut legulus, alter ab oleis, alter ab uvis. Haec si minus aperta vindemiator, vestigator et venator, tamen idem, quod vindemiator vel quod vinum legit dicitur vel quod de viti id demunt; vestigator a vestigiis ferarum quas indagatur; venator a vento, quod sequitur cervum ad ventum et in ventum.

Haec de hominibus: hic quod sequitur de pecore, haec. Pecus ab eo quod perpascebant, a quo pecora universa. Quod in pecore pecunia tum pastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo dicitur in aedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem posuisse), a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedisequum et peculiariae oves aliudve quid: id enim peculium primum. Hinc peculatum publicum primo dixerunt cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat aversum.

Ex quo fructus maior, hic est qui Graecis usus: sus, quod hys, bos, quod bous, taurus, quod tauros, item ovis, quod ois: ita enim antiqui dicebant, non ut nunc probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graecia ab suis vocibus haec eadem ficta. Armenta, quod boves ideo maxime parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta, postea I tertia littera extrita. Vitulus, quod Graece antiquitus italos, aut quod plerique vegeti, vegitulus. Iuvencus, iuvare qui iam ad agrum colendum posset.

Capra carpa, a quo scriptum
Omnicarpae caprae.
Hircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure hedus, qui in urbe ut in multis A addito haedus. Porcus, quod Sabini dicunt aprunum porcum; proinde porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scripta est porke et porkos.

Aries, ut quidam dicebant, ab aris; veteres nostri ariuga, hinc ariugus. Haec sunt quarum in sacruficiis exta in olla, non in veru coquuntur, quas et Accius scribit et in pontificiis libris videmus. In hostiis eam dicunt ariugam, quae cornua habeat; quoniam si cui ovi mari testiculi dempti et ideo vi natura versa, verbex declinatum.

Pecori ovillo quod agnatus, agnus. Catulus a sagaci sensu et acuto, ut Cato Catulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornu, aliquod signum cum dent, canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in venando signum voce dat, canis dictus.

Ferarum vocabula item partim peregrina, ut panthera, leo: utraque Graeca, a quo etiam et rete quoddam panther et leaena et muliercula Pantheris et Leaena. Tigris qui est ut leo varius, qui vivus capi adhuc non potuit, vocabulum e lingua Armenia: nam ibi et sagitta et quod vehementissimum flumen dicitur Tigris. Ursi Lucana origo vel, unde illi, nostri ab ipsius voce. Camelus suo nomine Syriaco in Latium venit, ut Alexandrea camelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus, maculis ut panthera.

Apri ab eo quod in locis asperis, nisi a Graecis quod hi kaproi. Caprea a similitudine quadam caprae. Cervi, quod magna cornua gerunt, gervi, G in C mutavit ut in multis. Lepus, quod Siculi, ut Aeolis quidam Graeci, dicunt leporin: a Roma quod orti Siculi, ut annales veteres nostri dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt id nomen. Volpes, ut Aelius dicebat, quod volat pedibus.

Proxima animalia sunt ea quae vivere dicuntur neque habere animam, ut virgulta. Virgultum dicitur a viridi, id a vi quadam humoris; quae si exaruit, moritur. Vitis, quod ea vini origo. Malum, quod Graeci Aeolis dicunt malon. Pinus, *** Iuglans, quod cum haec nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima a Iove et glande iuglans est appellata. Eadem nux, quod ut nox aerem huius sucus corpus facit atrum.

Quae in hortis nascuntur, alia peregrinis vocabulis, ut Graecis ocimum, menta, ruta quam nunc peganon appellant; item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Graeci, quam nunc rhaphanon; item haec Graecis vocabulis: serpyllum, rosa, una littera commutata; item ex his Graecis Latina koliandron, malache, kyminon; item lilium ab leirio et malva ab malachei et sisymbrium a sisymbrioi.

Vernacula: lactuca a lacte, quod holus id habet lact; brassica ut praesica, quod ex eius scapo minutatim praesicatur; asparagi, quod ex asperis virgultis leguntur et ipsi scapi asperi sunt, non leves; nisi Graecum: illic quoque enim dicitur asparagos. Cucumeres dicuntur a curvore, ut curvimeres dicti. Fructus a ferundo, res eae quas, fundus et eae quas quae in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra; etiam frumentum, quod ad exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex sale et farre molito. Uvae ab uvore.

Quae manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento, et si quid aliud videbitur his aptum. De victu antiquissima puls; haec appellata vel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorus, quod ita sonet cum aquae ferventi insipitur. Panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; posteaquam ei figuras facere instituerunt alias, a pane et faciendo panificium coeptum dici. Hinc panarium, ubi id servabant, sicut granarium, ubi granum frumenti condebant, unde id dictum: nisi ab eo quod Graeci id kranon, a quo a Graecis quoque granarium dictum in quo ea quae conduntur.

Hordeum, ab horrido. Triticum, quod tritum e spicis. Far a faciendo, quod in pistrino fit. Milium a Graeco: nam id meline. Libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. Testuacium, quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt matronae. Circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequabiliter fundebant.

Hos quidam qui magis incondite faciebant vocabant lixulas et similixulas vocabulo Sabino: quae frequentia Sabinis. A globo farinae dilatato, item in oleo cocti, dicti a globo globi. Crustulum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta. Cetera fere aperta a vocabulis Graecis sumpta, ut thrion et placenta.

Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus; hinc pulmentarium dictum: hoc primum defuit pastoribus. Caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla. Ab olla holera dicta, quod earum macerare cruda holera. E quis ad coquendum quod e terra eruitur, ruapa, unde rapa. Olea ab elaia; olea grandis orchitis quod eam Attici orchin morian.

Hinc ad pecudis carnem perventum est. Ut ab sue suilla, sic ab aliis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti coepisse natura docet. Dictum assum, quod id ab igni assudescit, id est uvescit: uvidum enim quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudandum assum destillat calore, et ut crudum nimium habet humoris, sic excoctum parum habet suci. Elixum e liquore aquae dictum; et ex iure, quod iucundum magis conditione.

Succidia ab suibus caedendis: nam id pecus primum occidere coeperunt, domini et ut servarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna a pede. Sueris a nomine eius. Offula ab offa, minima suere. Insicia ab eo quod insecta caro, ut in Carmine Saliorum prosicium est, quod in extis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murta, quod ea additur large fartis.

Quod fartum intestinum e crassundiis, Lucanicam dicunt, quod milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum ventrem; fundolum a fundo, quod non ut reliquae lactes, sed ex una parte sola apertum; ab hoc Graecos puto tuphlon enteron appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata, a quo farticulum: in eo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius:
Neque dispendi facit hilum.
Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo quod ut in capite apex, apexabo dicta. Tertium fartum est longavo, quod longius quam duo illa.

Augmentum, quod ex immolata hostia desectum in iecore imponitur in porriciendo augendi causa. Magmentum a magis, quod ad religionem magis pertinet: itaque propter hoc magmentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. Mattea ab eo quod ea Graece mattye. Item a Graecis *** singillatim haec: *** ovum, bulbum.

Lana Graecum, ut Polybius et Callimachus scribunt. Purpura a purpurae maritumae colore, ut Poenicum, quod a Poenis primum dicitur allata. Stamen a stando, quod eo stat omne in tela velamentum. Subtemen, quod subit stamini. Trama, quod trameat frigus id genus vestimenti. Densum a dentibus pectinis quibus feritur. Filum, quod minimum est hilum: id enim minimum est in vestimento.
Pannus Graecum, ubi E A fecit. Panuvellium dictum a pano et volvendo filo. Tunica ab tuendo corpore, tunica ut tuendica. Toga a tegendo. Cinctus et cingillum a cingendo, alterum viris, alterum mulieribus attributum.

Arma ab arcendo, quod his arcemus hostem. Parma, quod e medio in omnis partis par. Conum, quod cogitur in cacumen versus. Hasta, quod astans solet ferri. Iaculum, quod ut iaciatur fit. Tragula a traiciendo. Scutum a sectura ut secutum, quod a minute consectis fit tabellis. Umbones a Graeco, quod ambones.

Gladium C in G commutato a clade, quod fit ad hostium cladem gladium; similiter ab omine pilum, qui hostis periret, ut perilum. Lorica, quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant; postea subcidit gallica e ferro sub id vocabulum, ex anulis ferrea tunica. Balteum, quod cingulum e corio habebant bullatum, balteum dictum. Ocrea, quod opponebatur ob crus. Galea ab galero, quod multi usi antiqui.

Tubae ab tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. Cornua, quod ea quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu. Vallum vel quod ea varicare nemo posset vel quod singula ibi extrema bacilla furcillata habent figuram litterae V. Cervi ab similitudine cornuum cervi; item reliqua fere ab similitudine ut vineae, testudo, aries.

Mensam escariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dicta potest; nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc, Graeci tryelen. Trua qua e culina in lavatrinam aquam fundunt; trua, quod travolat ea aqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipiat aquam, et quod manubrium cavum non est nisi in vinario truleo.

Accessit matellio a matula dictus et fictus, qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium vocant futim, quod in triclinio allatam aquam infundebant; quo postea accessit nanus cum Graeco nomine et cum Latino nomine Graeca figura barbatus. Pelvis pedeluis a pedum lavatione. Candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inventa, quae dicta a luce aut quod id vocant lychnon Graeci.

Vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt katinon ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum a latitudine finxerunt. Patenas a patulo dixerunt, ut pusillas, quod his libarent cenam, patellas. Tryblia et canistra quod putant esse Latina, sunt Graeca: tryblion enim et kanoun dicuntur Graece. Reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo.

Mensa vinaria rotunda nominabatur cilliba ante, ut etiam nunc in castris. Id videtur declinatum a Graeco kylikeioi, id a poculo cylice qui in illa. Capides et minores capulae a capiendo, quod ansatae ut prehendi possent, id est capi. Harum figuras in vasis sacris ligneas ac fictiles antiquas etiam nunc videmus.

Praeterea in poculis erant paterae, ab eo quod late patent ita dictae. Hisce etiam nunc in publico convivio antiquitatis retinendae causa, cum magistri fiunt, potio circumfertur, et in sacrificando deis hoc poculo magistratus dat deo vinum. Pocula a potione, unde potatio et etiam posca. Haec possunt a potoi, quod potos potio Graece.

Origo potionis aqua, quod aequa summa. Fons unde funditur e terra aqua viva, ut fistula a qua fusus aquae. Vas vinarium grandius sinum ab sinu, quod sinum maiorem cavationem quam pocula habebant. Item dictae lepestae, quae etiam nunc in diebus sacris Sabinis vasa vinaria in mensa deorum sunt posita; apud antiquos scriptores Graecos inveni appellari poculi genus depestan: quare vel inde radices in agrum Sabinum et Romanum sunt profectae.

Qui vinum dabant ut minutatim funderent, a guttis guttum appellarunt; qui sumebant minutatim, a sumendo simpuium nominarunt. In huiusce locum in conviviis e Graecia successit epichysis et cyathus; in sacruficiis remansit guttus et simpuium.

Altera vasaria mensa erat lapidea quidrata oblonga una columella; vocabatur cartibulum. Haec in aedibus ad compluvium apud multos me puero ponebatur et in ea et circum eam aenea vasa: a gerendo cartibulum potest dictum.

Praeterea erat tertium genus mensae item quadratae vasorum; vocabatur urnarium, quod urnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eo etiam nunc ante balineum locus ubi poni solebat urnarium vocatur. Urnae dictae, quod urinant in aqua haurienda ut urinator. Urinare est mergi in aquam.

Amburvom fictum ab urvo, quod ita flexum ut redeat sursum versus ut in aratro quod est urvum. Calix a caldo, quod in eo calda puls apponebatur et caldum eo bibebant. Vas ubi coquebant cibum, ab eo caccabum appellarunt. Veru a versando.

Ab sedendo appellatae sedes, sedile, solium, sellae, siliquastrum; deinde ab his subsellium: ut subsipere quod non plane sapit, sic quod non plane erat sella, subsellium. Ubi in eiusmodi duo, bisellium dictum. Arca, quod arcebantur fures ab ea clausa. Armarium et armamentarium ab eadem origine, sed declinata aliter.

Mundus ornatus muliebris dictus a munditia. Ornatus quasi ab ore natus: hinc enim maxime sumitur quod eam deceat, itaque id paratur speculo. Calamistrum, quod his calfactis in cinere capillus ornatur. Qui ea ministrabat, a cinere cinerarius est appellatus. Discerniculum, quo discernitur capillus. Pecten, quod per eum explicatur capillus. Speculum a speciendo, quod ibi se spectant.

Vestis a vellis vel ab eo quod vellus lana tonsa universa ovis: id dictum, quod vellebant. Lanea, ex lana facta. Quod capillum contineret, dictum a rete reticulum; rete ab raritudine; item texta fasciola, qua capillum in capite alligarent, dictum capital a capite, quod sacerdotulae in capite etiam nunc solent habere. Sic rica ab ritu, quod Romano ritu sacrificium feminae cum faciunt, capita velant. Mitra et reliqua fere in capite postea addita cum vocabulis Graecis.

Prius deinde indutui, tum amictui quae sunt tangam. Capitium ab eo quod capit pectus, id est, ut antiqui dicebant, comprehendit. Indutui alterum quod subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo supparus, nisi id quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo, unum quod foris ac palam, palla; alterum quod intus, a quo indusium, ut intusium, id quod Plautus dicit:
Indusiatam patagiatam caltulam ac crocotulam.
Multa post luxuria attulit, quorum vocabula apparet esse Graeca, ut asbestinon.

Amictui dictum quod ambiectum, est, id est circumiectum, a quo etiam quo vestitas se involuunt, circumiectui appellant, et quod amictui habet purpuram circum, vocant circumtextum. Antiquissimi amictui ricinium; id quod eo utebantur duplici, ab eo quod dimidiam partem retrorsum iaciebant, ab reiciendo ricinium dictum.

Pallia hinc, quod facta duo simplicia paria, parilia primo dicta, R exclusum propter levitatem. Parapechia, chlamydes, sic multa, Graeca. Laena, quod de lana multa, duarum etiam togarum instar; ut antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex virorum.

Instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa facta. Sarculum ab serendo ac sariendo. Ligo, quod eo propter latitudinem quod sub terra facilius legitur. Pala a pangendo, L GL quod fuit. Rutrum ruitrum a ruendo.

Aratrum, quod arruit terram. Eius ferrum vomer, quod vomit eo plus terram. Dens, quod eo mordetur terra; super id regula quae stat, stiva ab stando, et in ea transversa regula manicula, quod manu bubulci tenetur. Qui quasi temo est inter boves, bura a bubus; alii hoc a curvo urvum, appellant. Sub iugo medio cavum, quod bura extrema addita oppilatur, vocatur coum a cavo. Iugum et iumentum ab iunctu.

Irpices regula compluribus dentibus, quam item ut plaustrum boves trahunt, ut eruant quae in terra serpunt; sirpices, postea irpices S detrito, a quibusdam dicti. Rastelli ut irpices serrae leves; itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas corradit, quo ab rasu rastelli dicti. Rastri, quibus dentatis penitus eradunt terram atque eruunt, a quo rutu ruastri dicti.

Falces a farre littera commutata; hae in Campania seculae a secando; a quadam similitudine harum aliae, ut quod apertum unde, falces fenariae et arborariae et, quod non apertum unde, falces lumariae et sirpiculae. Lumariae sunt quibus secant lumecta, id est cum in agris serpunt spinae; quas quod ab terra agricolae solvunt, id est luunt, lumecta. Falces sirpiculae vocatae ab sirpando, id est ab alligando; sic sirpata dolia quassa, cum alligata his, dicta. Utuntur in vinea alligando fasces, incisos fustes, faculas. Has zanclas, Chersonesice.

Pilum, quod eo far pisunt, a quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S inter se saepe locum commutant), inde post in Urbe Lucili pistrina et pistrix. Trapetes molae oleariae; vocant trapetes a terendo, nisi Graecum est; ac molae a molliendo: harum enim motu eo coniecta molliuntur. Vallum a volatu, quod cum id iactant volant inde levia. Ventilabrum, quod ventilatur in aere frumentum.

Quibus conportatur fructus ac necessariae res: de his fiscina a ferendo dicta. Corbes ab eo quod eo spicas aliudve quid corruebant; hinc minores corbulae dictae. De his quae iumenta ducunt, tragula, quod ab eo trahitur per terram; sirpea, quae virgis sirpatur, id est colligando implicatur, in qua stercus aliudve quid vehitur.

Vehiculum, in quo faba aliudve quid vehitur, quod e viminibus vietur aut eo vehitur. Brevius vehiculum dictum est aliis ut arcera, quae etiam in Duodecim Tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca, arcera dictum. Plaustrum ab eo quod non ut in his quae supra dixi ex quadam parte, sed ex omni parte palam est, quae in eo vehuntur quod perlucent, ut lapides, asseres, tignum.

Aedificia nominata a parte ut multa: ab aedibus et faciendo maxime aedificium. Et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis causa ubi sint et quod opus est ad vitam gerendam ubi habeant tuto. Oppida quod opere muniebant, moenia; quo moenitius esset quod exaggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus. Quod muniendi causa portabatur, munus; quod sepiebant oppidum eo moenere, moerus.

Eius summa pinnae ab his quas insigniti milites in galeis habere solent et in gladiatoribus Samnites. Turres a torvis, quod eae proiciunt ante alios. Qua viam relinquebant in muro, qua in oppidum portarent, portas.

Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca interiore, aratro circumagebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut fossa et muro essent muniti. Terram unde exculpserant, fossam vocabant et introrsum iactam murum. Post ea qui fiebat orbis, urbis principium; qui quod erat post murum, postmoerium dictum, eo usque auspicia urbana finiuntur. Cippi pomeri stant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe et urvo urbes; et, ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis scribuntur urbes, quod item conditae ut Roma; et ideo coloniae et urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur.

Oppidum quod primum conditum in Latio stirpis Romanae, Lavinium: nam ibi dii Penates nostri. Hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lavinia, appellatum. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id ab sue alba nominatum. Haec e navi Aeneae cum fugisset Lavinium, triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma.

In oppido vici a via, quod ex utraque parte viae sunt aedificia. Fundulae a fundo, quod exitum non habent ac pervium non est. Angiportum, sive quod id, angustum, sive ab agendo et portu. Quo conferrent suas controversias et quae venderentur vellent quo ferrent, forum appellarunt.

Ubi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut Forum Bovarium, Forum Holitorium: hoc erat antiquum Macellum, ubi holerum copia; ea loca etiam nunc Lacedaemonii vocant makellon, sed Iones ostia hortorum makellotas hortorum, et castelli makella. Secundum Tiberim ad Portunium Forum Piscarium vocant: ideo ait Plautus:
Apud Forum Piscarium.
Ubi variae res ad Corneta Forum Cuppedinis a cuppedio, id est a fastidio, quod multi Forum Cupidinis a cupiditate.

Haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad victum pertinebant et aedificatus locus, appellatum Macellum, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit hortus, alii quod ibi domus furis, cui cognomen fuit Macellus, quae ibi publice sit diruta, e qua aedificatum hoc quod vocetur ab eo Macellum.

In Foro Lacum Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et Procilius non idem prodidit quod Piso, nec quod is Cornelius secutus. A Procilio relatum in eo loco dehisse terram et id ex S.C. ad haruspices relatum esse; responsum deum Manium postilionem postulare, id est civem fortissimum eo demitti. Tum quendam Curtium virum fortem armatum ascendisse in equum et a Concordia versum cum eo praecipitatum; eo facto locum coisse atque eius corpus divinitus humasse ac reliquisse genti suae monumentum.

Piso in Annalibus scribit Sabino bello, quod fuit Romulo et Tatio, virum fortissimum Mettium Curtium Sabinum, cum Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, in locum palustrem, qui tum fuit in Foro antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capitolium recepisse; ab eo lacum Curtium invenisse nomen.

Cornelius et Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum et ex S. C. septum esse: id quod factum esset a Curtio consule, cui M. Genucius fuit collega, Curtium appellatum.

Arx ab arcendo, quod is locus munitissimus Urbis, a quo facillime possit hostis prohiberi. Carcer a coercendo, quod exire prohibentur. In hoc pars quae sub terra Tullianum, ideo quod additum a Tullio rege. Quod Syracusis, ubi delicti causa custodiuntur, vocantur latomiae, inde lautumia translatum, quod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt.

In Aventino, Lauretum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rex, qui ab Laurentibus interfectus est, aut ab silva laurea, quod ea ibi excisa et aedificatus vicus: ut inter Sacram Viam et Macellum editum Corneta a cornis, quae abscisae loco reliquerunt nomen, ut Aesculetum ab aesculo dictum et Fagutal a fago, unde etiam Iovis Fagutalis, quod ibi sacellum.

Armilustrium ab ambitu lustri: locus idem Circus Maximus, dictus, quod circum spectaculis aedificatus ubi ludi fiunt, et quod ibi circum metas fertur pompa et equi currunt. Itaque dictum in Cornicularia militis adventu, quem circumeunt ludentes:
Quid cessamus ludos facere? Circus noster ecce adest.
In circo primum unde mittuntur equi, nunc dicuntur carceres, Naevius oppidum appellat. Carceres dicti, quod coercentur equi, ne inde exeant antequam magistratus signum misit. Quod ad muri speciem pinnis turribusque carceres olim fuerunt, scripsit poeta:
Dictator ubi currum insidit, pervehitur usque ad oppidum.

Intumus circus ad Murciae, vocatur, ut Procilius aiebat, ab urceis, quod is locus esset inter figulos; alii dicunt a murteto declinatum, quod ibi id fuerit; cuius vestigium manet, quod ibi est sacellum etiam nunc Murteae Veneris. Item simili de causa Circus Flaminius dicitur, qui circum aedificatus est Flaminium Campum, et quod ibi quoque Ludis Tauriis equi circum metas currunt.

Comitium ab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa. Curiae duorum generum: nam et ubi curarent sacerdotes res divinas, ut curiae veteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quod primus aedificavit Hostilius rex. Ante hanc Rostra; cuius id vocabulum, ex hostibus capta fixa sunt rostra; sub dextra huius a Comitio locus substructus, ubi nationum subsisterent legati qui ad senatum essent missi; is Graecostasis appellatus a parte, ut multa.

Senaculum supra Graecostasim, ubi Aedis Concordiae et Basilica Opimia; Senaculum vocatum, ubi senatus aut ubi seniores consisterent, dictum ut gerousia apud Graecos. Lautolae ab lavando, quod ibi ad Ianum Geminum aquae caldae fuerunt. Ab his palus fuit in Minore Velabro, a quo, quod ibi vehebantur lintribus, velabrum, ut illud de quo supra dictum est.

Aequimaelium, quod aequata Maeli domus publice, quod regnum occupare voluit is. Locus ad Busta Gallica, quod Roma recuperata Gallorum ossa qui possederunt urbem ibi coacervata ac consepta. Locus qui vocatur Doliola ad Cluacam Maxumam, ubi non licet despuere, a doliolis sub terra. Eorum duae traditae historiae, quod alii inesse aiunt ossa cadaverum, alii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eius infossa. Argiletum sunt qui scripserunt ab Argo Larisaeo, quod is huc venerit ibique sit sepultus, alii ab argilla, quod ibi id genus terrae sit.

Clivos Publicius ab aedilibus plebei Publiciis qui eum publice aedificarunt. Simili de causa Pullius et Cosconius, quod ab his viocuris dicuntur aedificati. Clivus proximus a Flora susus versus Capitolium Vetus, quod ibi sacellum Iovis Iunonis Minervae, et id antiquius quam aedis quae in Capitolio facta.

Esquiliis Vicus Africus, quod ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custoditi. Vicus Cyprius a cypro, quod ibi Sabini cives additi consederunt, qui a bono omine id appellarunt: nam cyprum Sabine bonum. Prope hunc Vicus Sceleratus, dictus a Tullia Tarquini Superbi uxore, quod ibi cum iaceret pater occisus, supra eum carpentum mulio ut inigeret iussit.

Quoniam vicus constat ex domibus, nunc earum vocabula videamus. Domus Graecum et ideo in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes dei sunt, Graeci dicunt prodomon, quod post est, opisthodomon. Aedes ab aditu, quod plano pede adibant. Itaque ex aedibus efferri indictivo funere praeco etiam eos dicit qui ex tabernis efferuntur, et omnes in censu villas inde dedicamus aedes.

Cavum aedium dictum qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub divo qui esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio et castris. Si relictum erat in medio ut lucem caperet, deorsum quo impluebat, dictum impluium, susum qua compluebat, compluium: utrumque a pluvia. Tuscanicum dictum a Tuscis, posteaquam illorum cavum aedium simulare coeperunt. Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum.

Circum cavum aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibus dissepta: ubi quid conditum esse volebant, a celando cellam appellarunt; penariam ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabant cenaculum vocitabant, ut etiam nunc Lanuvi apud aedem Iunonis et in cetero Latio ac Faleriis et Cordubae dicuntur. Posteaquam in superiore parte cenitare coeperunt, superioris domus universa cenacula dicta; posteaquam ubi cenabant plura facere coeperunt, ut in castris ab hieme hiberna, hibernum domus vocarunt; contraria ***

*** quam religionem Porcius designat cum de Ennio scribens dicit eum coluisse Tutilinae loca. Sequitur Porta Naevia, quod in nemoribus Naeviis: etenim loca, ubi ea, sic dicta. Deinde Rauduscula, quod aerata fuit. Aes raudus dictum; ex eo veteribus in mancipiis scriptum:
Raudusculo libram ferito.
Hinc Lavernalis ab ara Lavernae, quod ibi ara eius.

Praeterea intra muros video portas dici in Palatio Mucionis a mugitu, quod ea pecus in buceta tum ante antiquum oppidum exigebant; alteram Romanulam, ab Roma dictam, quae habet gradus in Nova Via ad Volupiae sacellum.

Tertia est Ianualis, dicta ab Iano, et ideo ibi positum Iani signum et ius institutum a Pompilio, ut scribit in Annalibus Piso, ut sit aperta semper, nisi cum bellum sit nusquam. Traditum est memoriae Pompilio rege fuisse opertam et post Tito Manlio consule bello Carthaginiensi primo confecto, et eodem anno apertam.

Super lectulis origines quas adverti, hae: lectica, quod legebant unde eam facerent stramenta atque herbam, ut etiam nunc fit in castris; lecticas, ne essent in terra, sublimis in his ponebant; nisi ab eo quod Graeci antiqui dicebant lektron lectum potius. Qui lecticam involvebant, quod fere stramenta erant e segete, segestria appellarunt, ut etiam nunc in castris, nisi si a Graecis: nam stegastron ibi. Lectus mortui quod fertur, dicebant feretrum nostri, Graeci pheretron.

Posteaquam transierunt ad culcitas, quod in eas acus aut tomentum aliudve quid calcabant, ab inculcando culcita dicta. Hoc quicquid insternebant ab sternendo stragulum appellabant. Pulvinar vel a plumis vel a pellulis declinarunt. Quibus operibantur, operimenta, et pallia opercula dixerunt. In his multa peregrina, ut sagum, reno Gallica, ut gaunaca et amphimallum Graeca; contra Latinum toral, ante torum, et torus a torto, quod is in promptu. Ab hac similitudine torulus, in mulieris capite ornatus.

Qua simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum; in altiorem, scamnum. Duplicata scansio gradus dicitur, quod gerit in inferiore superiorem. Graeca sunt peristromata et peripetasmata, sic alia quae item convivii causa ibi multa.

Pecuniae signatae vocabula sunt aeris et argenti haec: as ab aere; dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur; id ideo quod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquum dictum usque ad centussis, ut as singulari numero, ab tribus assibus tressis, et sic proportione usque ad nonussis.

In denario numero hoc mutat, quod primum est ab decem assibus decussis, secundum ab duobus decussibus vicessis, quod dici solitum a duobus bicessis;
reliqua conveniunt, quod est ut tricessis proportione usque ad centussis, quo
maius aeris proprium vocabulum non est: nam ducentis et sic proportione quae dicuntur non magis asses quam denarii aliaeve quae res significantur.

Aeris minima pars sextula, quod sexta pars unciae. Semuncia, quod dimidia pars unciae: se valet dimidium, ut in selibra et semodio. Uncia ab uno. Sextans ab eo quod sexta pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. Semis, quod semias, id est dimidium assis, ut supra dictum est. Septunx a septem et uncia conclusum.

Reliqua obscuriora, quod ab deminutione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant: ut unde una dempta uncia deunx, dextans dempto sextante, dodrans dempto quadrante, bes, ut olim des, dempto triente.

In argento nummi, id ab Siculis: denarii, quod denos aeris valebant; quinarii, quod quinos; sestertius, quod semis tertius. Dupondius enim et semis antiquus sestertius: est et veteris consuetudinis, ut retro aere dicerent, ita ut semis tertius, semis quartus, semis quintus pronuntiarent. Ab semis tertius sestertius dictus.

Nummi denarii decuma libella, quod libram pondo as valebat et erat ex argento parva. Simbella, quod libellae dimidium, quod semis assis. Terruncius a tribus unciis, quod libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis.

Eadem pecunia vocabulum mutat: nam potest item dici dos, arrabo, merces, corollarium. Dos, si nuptiarum causa data; haec Graece dotine: ita enim hoc Siculi. Ab eodem donum: nam Graece ut Aeolis doneion, et ut alii doma et ut Attici dosin. Arrabo sic data, ut reliquum reddatur: hoc verbum item a Graeco arrhabon. Reliquum, quod ex eo quod debitum reliquum.

Damnum a demptione, cum minus re factum quam quanti constat. Lucrum ab
luendo, si amplius quam ut exsolveret, quanti esset, receptum. Detrimentum a detritu, quod ea quae trita minoris pretii. Ab eodem trimento, intertrimentum ab eo, quod duo quae inter se trita, et deminuta; a quo etiam intertrigo dicta.

Multa ea pecunia quae a magistratu dicta, ut exigi posset ob peccatum; quod singulae dicuntur, appellatae eae multae, et quod olim vinum dicebant multam: itaque cum in dolium aut culleum vinum addunt rustici, prima urna addita dicunt etiam nunc. Poena a poeniendo aut quod post peccatum sequitur. Pretium, quod emptionis aestimationisve causa constituitur, dictum a peritis, quod hi soli facere possunt recte id.

Si quid datum pro opera aut opere, merces, a merendo. Quod manu factum erat et datum pro eo, manupretium, a manibus et pretio. Corollarium, si additum praeter quam quod debitum; eius vocabulum fictum a corollis, quod eae, cum placuerant actores, in scaena dari solitae. Praeda est ab hostibus capta, quod manu parta, ut parida praeda. Praemium a praeda, quod ob recte quid factum concessum.

Si datum quod reddatur, mutuum, quod Siculi moiton: itaque scribit Sophron
Moiton antimon.
Et munus quod mutuo animo qui sunt dant officii causa; alterum munus, quod muniendi causa imperatum, a quo etiam municipes, qui una munus fungi debent, dicti.

Si est ea pecunia quae in iudicium venit in litibus, sacramentum a sacro; qui petebat et qui infitiabatur, de aliis rebus uterque quingenos aeris ad pontificem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero actum; qui iudicio vicerat, suum sacramentum e sacro auferebat, victi ad aerarium redibat.

Tributum dictum a tribubus, quod ea pecunia, quae populo imperata erat, tributim a singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quae assignata erat attributum dictum; ab eo quoque quibus attributa erat pecunia, ut militi reddant, tribuni aerarii dicti; id quod attributum erat, aes militare; hoc est quod ait Plautus:
Cedit miles, aes petit.
Et hinc dicuntur milites aerarii ab aere, quod stipendia facerent.

Hoc ipsum stipendium a stipe dictum, quod aes quoque stipem dicebant: nam quod asses librae, pondo erant, qui acceperant maiorem numerum non in arca
ponebant, sed in aliqua cella stipabant, id est componebant, quo minus loci occuparet; ab stipando stipem dicere coeperunt. Stips ab stoibe fortasse, Graeco verbo. Id apparet, quod ut tum institutum etiam nunc diis cum thesauris asses dant stipem dicunt, et qui pecuniam alligat, stipulari et restipulari. Militis stipendia ideo, quod eam stipem pendebant; ab eo etiam Ennius scribit:
Poeni stipendia pendunt.

Ab eodem aere pendendo dispensator, et in tabulis scribimus expensum et inde prima pensio et sic secunda aut quae alia, et dispendium, ideo quod in dispendendo solet minus fieri; compendium quod cum compenditur una fit; a quo usura, quod in sorte accedebat, impendium appellatum; quae cum non accederet ad sortem usu, usura dicta, ut sors quod suum fit sorte. Per trutinam solvi solitum: vestigium etiam nunc manet in aede Saturni, quod ea etiam nunc propter pensuram trutinam habet positam. Ab aere Aerarium appellatum.

Ad vocabula quae pertinere sumus rati ea quae loca et ea quae in locis sunt satis ut arbitror dicta, quod neque parum multa sunt aperta neque, si amplius velimus, volumen patietur. Quare in proximo, ut in primo libro dixi, quod sequitur de temporibus dicam.