
SENECAE THYESTES
PERSONAE
Tantali Umbra
Furia
Atreus, rex Mycenarum
Satelles
Thyestes, frater Atrei
Tantalus, filius Thyestis
Nuntius
Chorus
TANTALI UMBRA: Quis inferorum sede ab infausta extrahit
avido fugaces ore captantem cibos?
quis male deorum Tantalo invisas domos
ostendit iterum? peius inventum est siti
arente in undis aliquid et peius fame
hiante semper? Sisyphi numquid lapis
gestandus umeris lubricus nostris venit
aut membra celeri differens cursu rota,
aut poena Tityi qui specu vasto patens
uisceribus atras pascit effossis aves 10
et nocte reparans quidquid amisit die
plenum recenti pabulum monstro iacet?
in quod malum transcribor? o quisquis nova
supplicia functis durus umbrarum arbiter
disponis, addi si quid ad poenas potest
quod ipse custos carceris diri horreat,
quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum
nos quoque tremamus, quaere. iam nostra subit
e stirpe turba quae suum vincat genus
ac me innocentem faciat et inausa audeat. 20
regione quidquid impia cessat loci
complebo; numquam stante Pelopea domo
Minos vacabit.
FURIA: Perge, detestabilis
umbra, et penates impios furiis age.
certetur omni scelere et alterna vice
stringatur ensis; nec sit irarum modus
pudorve, mentes caecus instiget furor,
rabies parentum duret et longum nefas
eat in nepotes; nec vacet cuiquam vetus
odisse crimen: semper oriatur novum, 30
nec unum in uno, dumque punitur scelus,
crescat. superbis fratribus regna excidant
repetantque profugos; dubia violentae domus
fortuna reges inter incertos labet;
miser ex potente fiat, ex misero potens,
fluctuque regnum casus assiduo ferat.
ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus
in scelera redeant, sintque tam invisi omnibus
quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet:
fratrem expavescat frater et natum parens 40
natusque patrem, liberi pereant male,
peius tamen nascantur; immineat viro
infesta coniunx, bella trans pontum vehant,
effusus omnis irriget terras cruor,
supraque magnos gentium exultet duces
Libido victrix. impia stuprum in domo
levissimum sit; fratris et fas et fides
iusque omne pereat. non sit a vestris malis
immune caelum-- cur micant stellae polo
flammaeque servant debitum mundo decus? 50
nox alta fiat, excidat caelo dies.
misce penates, odia caedes funera
accerse et imple Tantalo totam domum.
ornetur altum columen et lauro fores
laetae virescant, dignus adventu tuo
splendescat ignis-- Thracium fiat nefas
maiore numero. dextra cur patrui vacat?
nondum Thyestes liberos deflet suos?
et quando tollet? ignibus iam subditis
spument aena, membra per partes eant 60
discerpta, patrios polluat sanguis focos,
epulae instruantur-- non novi sceleris tibi
conviva venies. liberum dedimus diem
tuamque ad istas solvimus mensas famem;
ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor
spectante te potetur; inveni dapes
quas ipse fugeres-- siste, quo praeceps ruis?
UMBRA TANTALI: Ad stagna et amnes et recedentes aquas
labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.
abire in atrum carceris liceat mei 70
cubile, liceat, si parum videor miser,
mutare ripas: alveo medius tuo,
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
Quicumque poenas lege fatorum datas
pati iuberis, quisquis exeso iaces
pavidus sub antro iamque venturi times
montis ruinam, quisquis avidorum feros
rictus leonum et dira Furiarum agmina
implicitus horres, quisquis immissas faces
semiustus abigis, Tantali vocem excipe 80
properantis ad vos: credite experto mihi,
amate poenas. quando continget mihi
effugere superos?
FURIA: Ante perturba domum
inferque tecum proelia et ferri malum
regibus amorem, concute insano ferum
pectus tumultu.
UMBRA TANTALI: Me pati poenas decet,
non esse poenam. mittor ut dirus vapor
tellure rupta vel gravem populis luem
sparsura pestis? ducam in horrendum nefas
avus nepotes? magne divorum parens 90
nosterque quamvis pudeat, ingenti licet
taxata poena lingua crucietur loquax,
nec hoc tacebo: moneo, ne sacra manus
violate caede neve furiali malo
aspergite aras. stabo et arcebo scelus.
Quid ora terres verbere et tortos ferox
minaris angues? quid famem infixam intimis
agitas medullis? flagrat incensum siti
cor et perustis flamma visceribus micat.
sequor.
FURIA: Hunc, hunc furorem divide in totam domum. 100
sic, sic ferantur et suum infensi invicem
sitiant cruorem. sentit introitus tuos
domus et nefando tota contactu horruit.
actum est abunde! gradere ad infernos specus
amnemque notum; iam tuum maestae pedem
terrae gravantur: cernis ut fontis liquor
introrsus actus linquat, ut ripae vacent
ventusque raras igneus nubes ferat?
pallescit omnis arbor ac nudus stetit 110
fugiente pomo ramus, et qui fluctibus
illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit
vicina gracili dividens terra vada,
longe remotos latus exaudit sonos.
iam Lerna retro cessit et Phoronides
latuere venae nec suas profert sacer
Alpheos undas et Cithaeronis iuga
stant parte nulla cana deposita nive
timentque veterem nobiles Argi sitim.
en ipse Titan dubitat an iubeat sequi 120
cogatque habenis ire periturum diem.
CHORUS:
Argos de superis si quis Achaicum
Pisaeasque domos curribus inclitas,
Isthmi si quis amat regna Corinthii,
et portus geminos et mare dissidens,
si quis Taygeti conspicuas nives,
quas cum Sarmaticus tempore frigido
in summis Boreas composuit iugis,
aestas veliferis solvit Etesiis,
quem tangit gelido flumine lucidus 130
Alpheos, stadio notus Olympico,
advertat placidum numen et arceat,
alternae scelerum ne redeant vices
nec succedat avo deterior nepos
et maior placeat culpa minoribus.
tandem lassa feros exuat impetus
sicci progenies impia Tantali.
peccatum satis est; fas valuit nihil
aut commune nefas. proditus occidit
deceptor domini Myrtilus, et fide 140
vectus qua tulerat nobile reddidit
mutato pelagus nomine: notior
nulla est Ioniis fabula navibus.
exceptus gladio parvulus impio
dum currit patrium natus ad osculum,
immatura focis victima concidit
divisusque tua est, Tantale, dextera,
mensas ut strueres hospitibus deis.
hos aeterna fames persequitur cibos,
hos aeterna sitis; nec dapibus feris 150
decerni potuit poena decentior.
Stat lassus vacuo gutture Tantalus;
impendet capiti plurima noxio
Phineis avibus praeda fugacior;
hinc illinc gravidis frondibus incubat
et curvata suis fetibus ac tremens
alludit patulis arbor hiatibus.
haec, quamvis avidus nec patiens morae,
deceptus totiens tangere neglegit
obliquatque oculos oraque comprimit 160
inclusisque famem dentibus alligat.
sed tunc divitias omne nemus suas
demittit propius pomaque desuper
insultant foliis mitia languidis
accenduntque famem, quae iubet irritas
exercere manus. has ubi protulit
et falli libuit, totus in arduum
autumnus rapitur silvaque mobilis.
instat deinde sitis non leuior fame;
qua cum percaluit sanguis et igneis 170
exarsit facibus, stat miser obvios
fluctus ore petens, quos profugus latex
auertit sterili deficiens vado
conantemque sequi deserit; hic bibit
altum de rapido gurgite pulverem.
ATREUS: Ignave, iners, enervis et (quod maximum
probrum tyranno rebus in summis reor)
inulte, post tot scelera, post fratris dolos
fasque omne ruptum questibus vanis agis
iratus Atreus? fremere iam totus tuis 180
debebat armis orbis et geminum mare
utrimque classes agere, iam flammis agros
lucere et urbes decuit ac strictum undique
micare ferrum. tota sub nostro sonet
Argolica tellus equite; non silvae tegant
hostem nec altis montium structae iugis
arces; relictis bellicum totus canat
populus Mycenis, quisquis invisum caput
tegit ac tuetur, clade funesta occidat.
haec ipsa pollens incliti Pelopis domus 190
ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.
Age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
sed nulla taceat. aliquod audendum est nefas
atrox, cruentum, tale quod frater meus
suum esse mallet. scelera non ulcisceris,
nisi vincis. et quid esse tam saevum potest
quod superet illum? numquid abiectus iacet?
numquid secundis patitur in rebus modum,
fessis quietem? novi ego ingenium viri
indocile; flecti non potest-- frangi potest. 200
proinde antequam se firmat aut vires parat,
petatur ultro, ne quiescentem petat.
aut perdet aut peribit: in medio est scelus
positum occupanti.
SATELLES: Fama te populi nihil
adversa terret?
ATREUS: Maximum hoc regni bonum est,
quod facta domini cogitur populus sui
tam ferre quam laudare.
SATELLES: Quos cogit metus
laudare, eosdem reddit inimicos metus.
at qui favoris gloriam veri petit,
animo magis quam voce laudari volet. 210
ATREUS: Laus vera et humili saepe contingit viro,
non nisi potenti falsa. quod nolunt velint.
SATELLES: Rex velit honesta: nemo non eadem volet.
ATREUS: Ubicumque tantum honesta dominanti licent,
precario regnatur.
SATELLES: Ubi non est pudor
nec cura iuris sanctitas pietas fides,
instabile regnum est.
ATREUS: Sanctitas pietas fides
privata bona sunt; qua iuvat reges eant.
SATELLES: Nefas nocere vel malo fratri puta.
ATREUS: Fas est in illo quidquid in fratre est nefas. 220
quid enim reliquit crimine intactum aut ubi
sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
regnumque furto: specimen antiquum imperi
fraude est adeptus, fraude turbavit domum.
est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
arcanus aries, ductor opulenti gregis,
cuius per omne corpus effuso coma
dependet auro, cuius e tergo novi
aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
possessor huius regnat, hunc tantae domus 230
fortuna sequitur. tuta seposita sacer
in parte carpit prata, quae cludit lapis
fatale saxeo pascuum muro tegens.
hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus
consorte nostri perfidus thalami avehit.
hinc omne cladis mutuae fluxit malum:
per regna trepidus exul erravi mea,
pars nulla nostri tuta ab insidiis vacat,
corrupta coniunx, imperi quassa est fides,
domus aegra, dubius sanguis et certi nihil 240
nisi frater hostis. quid stupes? tandem incipe
animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;
ad haec manus exempla poscuntur meae.
profare, dirum qua caput mactem uia.
SATELLES: Ferro peremptus spiritum inimicum expuat.
ATREUS: De fine poenae loqueris; ego poenam volo.
perimat tyrannus lenis: in regno meo
mors impetratur.
SATELLES: Nulla te pietas movet?
ATREUS: Excede, Pietas, si modo in nostra domo
umquam fuisti. dira Furiarum cohors 250
discorsque Erinys veniat et geminas faces
Megaera quatiens; non satis magno meum
ardet furore pectus, impleri iuvat
maiore monstro.
SATELLES: Quid novi rabidus struis?
ATREUS: Nil quod doloris capiat assueti modum;
nullum relinquam facinus et nullum est satis.
SATELLES: Ferrum?
ATREUS: Parum est.
SATELLES: Quid ignis?
ATREUS: Etiamnunc parum est.
SATELLES: Quonam ergo telo tantus utetur dolor?
ATREUS: Ipso Thyeste.
SATELLES: Maius hoc ira est malum.
ATREUS: Fateor. tumultus pectora attonitus quatit 260
penitusque voluit; rapior et quo nescio,
sed rapior. imo mugit e fundo solum,
tonat dies serenus ac totis domus
ut fracta tectis crepuit et moti lares
vertere vultum: fiat hoc, fiat nefas
quod, di, timetis.
SATELLES: Facere quid tandem paras?
ATREUS: Nescio quid animus maius et solito amplius
supraque fines moris humani tumet
instatque pigris manibus-- haud quid sit scio,
sed grande quiddam est. ita sit. hoc, anime, occupa 270
dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo,
quod uterque faciat. vidit infandas domus
Odrysia mensas-- fateor, immane est scelus,
sed occupatum; maius hoc aliquid dolor
inveniat. animum Daulis inspira parens
sororque; causa est similis; assiste et manum
impelle nostram. liberos avidus pater
gaudensque laceret et suos artus edat.
bene est, abunde est: hic placet poenae modus
tantisper. ubinam est? tam diu cur innocens 280
versatur Atreus? tota iam ante oculos meos
imago caedis errat, ingesta orbitas
in ora patris-- anime, quid rursus times
et ante rem subsidis? audendum est, age:
quod est in isto scelere praecipuum nefas,
hoc ipse faciet.
SATELLES: Sed quibus captus dolis
nostros dabit perductus in laqueos pedem?
inimica credit cuncta.
ATREUS: Non poterat capi,
nisi capere vellet. regna nunc sperat mea:
hac spe minanti fulmen occurret Iovi, 290
hac spe subibit gurgitis tumidi minas
dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
hac spe, quod esse maximum retur malum,
fratrem videbit.
SATELLES: Quis fidem pacis dabit?
cui tanta credet?
ATREUS: Credula est spes improba.
natis tamen mandata quae patruo ferant
dabimus: relictis exul hospitiis vagus
regno ut miserias mutet atque Argos regat
ex parte dominus. si nimis durus preces
spernet Thyestes, liberos eius rudes 300
malisque fessos gravibus et faciles capi
prece commovebunt. hinc vetus regni furor,
illinc egestas tristis ac durus labor
quamvis rigentem tot malis subigent virum.
SATELLES: Iam tempus illi fecit aerumnas leves.
ATREUS: Erras: malorum sensus accrescit die.
leve est miserias ferre, perferre est grave.
SATELLES: Alios ministros consili tristis lege.
ATREUS: peiora iuvenes facile praecepta audiunt.
SATELLES: in patre facient quidquid in patruo doces; 310
saepe in magistrum scelera redierunt sua.
ATREUS: Ut nemo doceat fraudis et sceleris vias,
regnum docebit. ne mali fiant times?
nascuntur. istud quod vocas saevum asperum,
agique dure credis et nimium impie,
fortasse et illic agitur.
SATELLES: Hanc fraudem scient
nati parari?
ATREUS: tacita tam rudibus fides
non est in annis; detegent forsan dolos:
tacere multis discitur vitae malis.
SATELLES: ipsosne, per quos fallere alium cogitas, 320
falles?
ATREUS: Ut ipsi crimine et culpa vacent.
quid enim necesse est liberos sceleri meo
inserere? per nos odia se nostra explicent.--
male agis, recedis, anime: si parcis tuis,
parces et illis. consili Agamemnon mei
sciens minister fiat et fratri sciens
Menelaus adsit. prolis incertae fides
ex hoc petatur scelere: si bella abnuunt
et gerere nolunt odia, si patruum vocant,
pater est. eatur.-- multa sed trepidus solet 330
detegere vultus, magna nolentem quoque
consilia produnt: nesciant quantae rei
fiant ministri. Nostra tu coepta occules.
SATELLES: Haud sum monendus: ista nostro in pectore
fides timorque, sed magis claudet fides.
CHORUS:
Tandem regia nobilis,
antiqui genus Inachi,
fratrum composuit minas.
Quis vos exagitat furor,
alternis dare sanguinem 340
et sceptrum scelere aggredi?
nescitis, cupidi arcium,
regnum quo iaceat loco.
regem non faciunt opes,
non vestis Tyriae color,
non frontis nota regia,
non auro nitidae fores:
rex est qui posuit metus
et diri mala pectoris;
quem non ambitio impotens 350
et numquam stabilis favor
vulgi praecipitis movet,
non quidquid fodit Occidens
aut unda Tagus aurea
claro devehit alveo,
non quidquid Libycis terit
fervens area messibus,
quem non concutiet cadens
obliqui via fulminis,
non Eurus rapiens mare 360
aut saevo rabidus freto
ventosi tumor Hadriae,
quem non lancea militis,
non strictus domuit chalybs,
qui tuto positus loco
infra se videt omnia
occurritque suo libens
fato nec queritur mori.
Reges conveniant licet
qui sparsos agitant Dahas, 370
qui rubri vada litoris
et gemmis mare lucidis
late sanguineum tenent,
aut qui Caspia fortibus
recludunt iuga Sarmatis,
certet Danuvii vadum
audet qui pedes ingredi
et (quocumque loco iacent)
Seres uellere nobiles--
mens regnum bona possidet. 380
nil ullis opus est equis,
nil armis et inertibus
telis quae procul ingerit
Parthus, cum simulat fugas,
admotis nihil est opus
urbes sternere machinis
longe saxa rotantibus.
rex est qui metuet nihil,
rex est qui cupiet nihil:
hoc regnum sibi quisque dat. 390
Stet quicumque volet potens
aulae culmine lubrico:
me dulcis saturet quies;
obscuro positus loco
leni perfruar otio,
nullis nota Quiritibus
aetas per tacitum fluat.
sic cum transierint mei
nullo cum strepitu dies,
plebeius moriar senex. 400
illi mors gravis incubat
qui, notus nimis omnibus,
ignotus moritur sibi.
THYESTES: Optata patriae tecta et Argolicas opes
miserisque summum ac maximum exulibus bonum,
tractum soli natalis et patrios deos
(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
turres, labore maius humano decus,
celebrata iuveni stadia, per quae nobilis
palmam paterno non semel curru tuli. 410
occurret Argos, populus occurret frequens--
sed nempe et Atreus. repete silvestres fugas
saltusque densos potius et mixtam feris
similemque vitam; clarus hic regni nitor
fulgore non est quod oculos falso auferat;
cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
fortis fui laetusque; nunc contra in metus
revolvor; animus haeret ac retro cupit
corpus referre, moveo nolentem gradum. 420
TANTALUS: Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
vultumque versat seque in incerto tenet.
THYESTES: Quid, anime, pendes, quidve consilium diu
tam facile torques? rebus incertissimis,
fratri atque regno, credis ac metuis mala
iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis
bene collocatas? esse iam miserum iuvat.
reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
TANTALUS: Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
referre visa? cur bonis tantis sinum 430
subducis? ira frater abiecta redit
partemque regni reddit et lacerae domus
componit artus teque restituit tibi.
THYESTES: Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
nihil timendum video, sed timeo tamen.
placet ire, pigris membra sed genibus labant,
alioque quam quo nitor abductus feror.
sic concitatam remige et velo ratem
aestus resistens remigi et velo refert.
TANTALUS: Evince quidquid obstat et mentem impedit 440
reducemque quanta praemia expectent vide.
pater, potes regnare.
THYESTES: Cum possim mori.
TANTALUS: Summa est potestas--
THYESTES: Nulla, si cupias nihil.
TANTALUS: Natis relinques.
THYESTES: Non capit regnum duos.
TANTALUS: Miser esse mavult esse qui felix potest?
THYESTES: Mihi crede, falsis magna nominibus placent,
frustra timentur dura. dum excelsus steti,
numquam pavere destiti atque ipsum mei
ferrum timere lateris. o quantum bonum est
obstare nulli, capere securas dapes 450
humi iacentem! scelera non intrant casas,
tutusque mensa capitur angusta cibus;
venenum in auro bibitur-- expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet.
Non vertice alti montis impositam domum
et eminentem civitas humilis tremit
nec fulget altis splendidum tectis ebur
somnosque non defendit excubitor meos;
non classibus piscamur et retro mare
iacta fugamus mole nec ventrem improbum 460
alimus tributo gentium, nullus mihi
ultra Getas metatur et Parthos ager;
non ture colimur nec meae excluso Ioue
ornantur arae; nulla culminibus meis
imposita nutat silva, nec fumant manu
succensa multa stagna, nec somno dies
Bacchoque nox iungenda pervigili datur:
sed non timemur, tuta sine telo est domus
rebusque parvis magna praestatur quies.
immane regnum est posse sine regno pati. 470
TANTALUS: Nec abnuendum est, si dat imperium deus.
nec appetendum est: frater ut regnes rogat.
THYESTES: Rogat? timendum est. errat hic aliquis dolus.
TANTALUS: Redire pietas unde submota est solet,
reparatque vires iustus amissas amor.
THYESTES: Amat Thyesten frater? aetherias prius
perfundet Arctos pontus et Siculi rapax
consistet aestus unda et Ionio seges
matura pelago surget et lucem dabit
nox atra terris, ante cum flammis aquae, 480
cum morte vita, cum mari ventus fidem
foedusque iungent.
TANTALUS: Quam tamen fraudem times?
THYESTES: Omnem: timori quem meo statuam modum?
tantum potest quantum odit.
TANTALUS: In te quid potest?
THYESTES: Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi
Atrea timendum.
TANTALUS: Decipi cautus times?
THYESTES: Serum est cavendi tempus in mediis malis.
eatur. unum genitor hoc testor tamen:
ego vos sequor, non duco.
TANTALUS: Respiciet deus
bene cogitata. perge non dubio gradu. 490
ATREUS: Plagis tenetur clausa dispositis fera:
et ipsum et una generis invisi indolem
iunctam parenti cerno. iam tuto in loco
versantur odia. venit in nostras manus
tandem Thyestes, venit, et totus quidem.
vix tempero animo, vix dolor frenos capit.
sic, cum feras vestigat et longo sagax
loro tenetur Umber ac presso vias
scrutatur ore, dum procul lento suem
odore sentit, paret et tacito locum 500
rostro pererrat; praeda cum propior fuit,
cervice tota pugnat et gemitu uocat
dominum morantem seque retinenti eripit.
cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;
tamen tegatur. aspice, ut multo gravis
squalore vultus obruat maestos coma.
quam foeda iaceat barba. praestetur fides.
Fratrem iuvat videre. complexus mihi
redde expetitos. quidquid irarum fuit
transierit; ex hoc sanguis ac pietas die 510
colantur, animis odia damnata excidant.
THYESTES: Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
quae credidisti. pessimam causam meam
hodierna pietas fecit. est prorsus nocens
quicumque visus tam bono fratri est nocens.
lacrimis agendum est; supplicem primus vides;
hae te precantur pedibus intactae manus:
ponatur omnis ira et ex animo tumor
erasus abeat. obsides fidei accipe 520
hos innocentes, frater.
ATREUS: A genibus manum
aufer meosque potius amplexus pete.
vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo
pendete collo. squalidam vestem exue,
oculisque nostris parce, et ornatus cape
pares meis, laetusque fraterni imperi
capesse partem. maior haec laus est mea,
fratri paternum reddere incolumi decus:
habere regnum casus est, virtus dare.
THYESTES: Di paria, frater, pretia pro tantis tibi 530
meritis rependant. regiam capitis notam
squalor recusat noster et sceptrum manus
infausta refugit. liceat in media mihi
latere turba.
ATREUS: Recipit hoc regnum duos.
THYESTES: Meum esse credo quidquid est, frater, tuum.
ATREUS: Quis influentis dona fortunae abnuit?
THYESTES: Expertus est quicumque quam facile effluant.
ATREUS: Fratrem potiri gloria ingenti vetas?
THYESTES: Tua iam peracta gloria est, restat mea;
respuere certum est regna consilium mihi. 540
ATREUS: Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
THYESTES: Accipio: regni nomen impositi feram,
sed iura et arma servient mecum tibi.
ATREUS: Imposita capiti vincla venerando gere;
ego destinatas victimas superis dabo.
CHORUS:
Credat hoc quisquam? ferus ille et acer
nec potens mentis truculentus Atreus
fratris aspectu stupefactus haesit.
nulla vis maior pietate vera est;
iurgia externis inimica durant, 550
quos amor verus tenuit, tenebit.
ira cum magnis agitata causis
gratiam rupit cecinitque bellum,
cum leves frenis sonuere turmae,
fulsit hinc illinc agitatus ensis,
quem movet crebro furibundus ictu
sanguinem Mavors cupiens recentem--
opprimit ferrum manibusque iunctis
ducit ad pacem pietas negantes.
otium tanto subitum e tumultu 560
quis deus fecit? modo per Mycenas
arma civilis crepuere belli;
pallidae natos tenuere matres,
uxor armato timuit marito,
cum manum invitus sequeretur ensis,
sordidus pacis uitio quietae;
ille labentes renovare muros,
hic situ quassas stabilire turres,
ferreis portas cohibere claustris
ille certabat, pavidusque pinnis 570
anxiae noctis vigil incubabat--
peior est bello timor ipse belli.
iam minae saevi cecidere ferri,
iam silet murmur grave classicorum,
iam tacet stridor litui strepentis;
alta pax urbi revocata laetae est.
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
Bruttium Coro feriente pontum,
Scylla pulsatis resonat cavernis
ac mare in portu timuere nautae 580
quod rapax haustum revomit Charybdis,
et ferus Cyclops metuit parentem
rupe ferventis residens in Aetnae,
ne superfusis violetur undis
ignis aeternis resonans caminis,
et putat mergi sua posse pauper
regna Laertes Ithaca tremente--
si suae ventis cecidere vires,
mitius stagno pelagus recumbit;
alta, quae navis timuit secare, 590
hinc et hinc fusis speciosa velis
strata ludenti patuere cumbae,
et vacat mersos numerare pisces
hic ubi ingenti modo sub procella
Cyclades pontum timuere motae.
nulla sors longa est; dolor ac voluptas
invicem cedunt; brevior voluptas.
ima permutat levis hora summis.
ille qui donat diadema fronti,
quem genu nixae tremuere gentes, 600
cuius ad nutum posuere bella
et Dahae Parthis equitem minati,
anxius sceptrum tenet et moventes
cuncta divinat metuitque casus
mobiles rerum dubiumque tempus.
vos quibus rector maris atque terrae
ius dedit magnum necis atque vitae,
ponite inflatos tumidosque vultus:
quidquid a uobis minor expavescit, 610
maior hoc vobis dominus minatur;
omne sub regno graviore regnum est.
quem dies vidit veniens superbum,
hunc dies vidit fugiens iacentem.
nemo confidat nimium secundis,
nemo desperet meliora lapsis:
miscet haec illis prohibetque Clotho
stare fortunam, rotat omne fatum.
nemo tam divos habuit faventes,
crastinum ut posset sibi polliceri: 620
res deus nostras celeri citatas
turbine versat.
NUNTIUS: Quis me per auras turbo praecipitem uehet
atraque nube involvet, ut tantum nefas
eripiat oculis? o domus Pelopi quoque
et Tantalo pudenda!
CHORUS: Quid portas novi?
NUNTIUS: Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios
sortita fratres, et maris gemini premens
fauces Corinthos, an feris Hister fugam
praebens Alanis, an sub aeterna nive 630
Hyrcana tellus, an vagi passim Scythae?
quis hic nefandi est conscius monstri locus?
CHORUS: Effare, et istud pande, quodcumque est, malum.
NUNTIUS: Si steterit animus, si metu corpus rigens
remittet artus. haeret in vultu trucis
imago facti. ferte me insanae procul,
illo, procellae, ferte quo fertur dies
hinc raptus.
CHORUS: Animos gravius incertos tenes.
quid sit quod horres ede et auctorem indica.
non quaero quis sit, sed uter. effare ocius. 640
NUNTIUS: In arce summa Pelopiae pars est domus
conversa ad Austros, cuius extremum latus
aequale monti crescit atque urbem premit
et contumacem regibus populum suis
habet sub ictu; fulget hic turbae capax
immane tectum, cuius auratas trabes
variis columnae nobiles maculis ferunt.
post ista vulgo nota, quae populi colunt,
in multa dives spatia discedit domus;
arcana in imo regio secessu iacet, 650
alta vetustum valle compescens nemus,
penetrale regni, nulla qua laetos solet
praebere ramos arbor aut ferro coli,
sed taxus et cupressus et nigra ilice
obscura nutat silva, quam supra eminens
despectat alte quercus et vincit nemus.
hinc auspicari regna Tantalidae solent,
hinc petere lapsis rebus ac dubiis opem.
affixa inhaerent dona; vocales tubae
fractique currus, spolia Myrtoi maris, 660
victaeque falsis axibus pendent rotae
et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
et de triumpho picta barbarico chlamys.
fons stat sub umbra tristis et nigra piger
haeret palude; talis est dirae Stygis
deformis unda quae facit caelo fidem.
hinc nocte caeca gemere feralis deos
fama est, catenis lucus excussis sonat
ululantque manes. quidquid audire est metus 670
illic videtur: errat antiquis vetus
emissa bustis turba et insultant loco
maiora notis monstra; quin tota solet
micare silva flamma, et excelsae trabes
ardent sine igne. saepe latratu nemus
trino remugit, saepe simulacris domus
attonita magnis. nec dies sedat metum;
nox propria luco est, et superstitio inferum
in luce media regnat. hinc orantibus
responsa dantur certa, cum ingenti sono 680
laxantur adyto fata et immugit specus
vocem deo solvente. Quo postquam furens
intravit Atreus liberos fratris trahens,
ornantur arae -- quis queat digne eloqui?
post terga iuvenum nobiles revocat manus
et maesta vitta capita purpurea ligat;
non tura desunt, non sacer Bacchi liquor
tangensque salsa victimam culter mola.
servatur omnis ordo, ne tantum nefas
non rite fiat.
CHORUS: Quis manum ferro admovet? 690
NUNTIUS: Ipse est sacerdos, ipse funesta prece
letale carmen ore violento canit.
stat ipse ad aras, ipse devotos neci
contrectat et componit et ferro admovet;
attendit ipse-- nulla pars sacri perit.
lucus tremescit, tota succusso solo
nutavit aula, dubia quo pondus daret
ac fluctuanti similis; e laevo aethere
atrum cucurrit limitem sidus trahens.
libata in ignes vina mutato fluunt 700
cruenta Baccho, regium capiti decus
bis terque lapsum est, flevit in templis ebur.
Movere cunctos monstra, sed solus sibi
immotus Atreus constat, atque ultro deos
terret minantes. iamque dimissa mora
adsistit aris, torvum et obliquum intuens.
ieiuna silvis qualis in Gangeticis
inter iuvencos tigris erravit duos,
utriusque praedae cupida quo primum ferat
incerta morsus (flectit hoc rictus suos, 710
illo reflectit et famem dubiam tenet),
sic dirus Atreus capita devota impiae
speculatur irae. quem prius mactet sibi
dubitat, secunda deinde quem caede immolet.
nec interest, sed dubitat et saevum scelus
iuvat ordinare.
CHORUS: Quem tamen ferro occupat?
NUNTIUS: Primus locus (ne desse pietatem putes)
avo dicatur: Tantalus prima hostia est.
CHORUS: Quo iuvenis animo, quo tulit vultu necem?
NUNTIUS: Stetit sui securus et non est preces 720
perire frustra passus; ast illi ferus
in vulnere ensem abscondit et penitus premens
iugulo manum commisit: educto stetit
ferro cadaver, cumque dubitasset diu
hac parte an illa caderet, in patruum cadit.
tunc ille ad aras Plisthenem saevus trahit
adicitque fratri; colla percussa amputat;
cervice caesa truncus in pronum ruit,
querulum cucurrit murmure incerto caput.
CHORUS: Quid deinde gemina caede perfunctus facit? 730
puerone parcit, an scelus sceleri ingerit?
NUNTIUS: Silva iubatus qualis Armenia leo
in caede multa victor armento incubat
(cruore rictus madidus et pulsa fame
non ponit iras: hinc et hinc tauros premens
vitulis minatur dente iam lasso piger),
non aliter Atreus saevit atque ira tumet,
ferrumque gemina caede perfusum tenens,
oblitus in quem fureret, infesta manu
exegit ultra corpus, ac pueri statim 740
pectore receptus ensis in tergo exstitit;
cadit ille et aras sanguine extinguens suo
per utrumque vulnus moritur.
CHORUS: O saevum scelus!
NUNTIUS: Exhorruistis? hactenus si stat nefas,
pius est.
CHORUS: An ultra maius aut atrocius
natura recipit?
NUNTIUS: Sceleris hunc finem putas?
gradus est.
CHORUS: Quid ultra potuit? obiecit feris
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
NUNTIUS: Utinam arcuisset! ne tegat functos humus
nec solvat ignis! avibus epulandos licet 750
ferisque triste pabulum saevis trahat --
votum est sub hoc quod esse supplicium solet--
pater insepultos spectet! o nullo scelus
credibile in aevo quodque posteritas neget:
erepta vivis exta pectoribus tremunt
spirantque venae corque adhuc pavidum salit.
at ille fibras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes viscerum venas notat.
postquam hostiae placuere, securus vacat
iam fratris epulis. ipse divisum secat 760
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentis et lacertorum moras,
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora servat et datas fidei manus.
haec veribus haerent viscera et lentis data
stillant caminis, illa flammatus latex
candente aeno iactat. impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
invitus ardet. stridet in veribus iecur; 770
nec facile dicas corpora an flammae magis
gemuere. piceos ignis in fumos abit;
et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,
non rectus exit, seque in excelsum leuat--
ipsos penates nube deformi obsidet.
O Phoebe patiens, fugeris retro licet
medioque raptum merseris caelo diem,
sero occidisti. lancinat natos pater
artusque mandit ore funesto suos;
nitet fluente madidus unguento comam 780
gravisque vino; saepe praeclusae cibum
tenuere fauces -- in malis unum hoc tuis
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
sed et hoc peribit. verterit currus licet
sibi ipse Titan obvium ducens iter
tenebrisque facinus obruat taetrum novis
nox missa ab ortu tempore alieno gravis,
tamen videndum est. tota patefient mala.
CHORUS:
Quo terrarum superumque potens,
cuius ad ortus noctis opacae 790
decus omne fugit, quo vertis iter
medioque diem perdis Olympo?
cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
nondum serae nuntius horae
nocturna vocat lumina Vesper;
nondum Hesperiae flexura rotae
iubet emeritos solvere currus;
nondum in noctem vergente die
tertia misit bucina signum:
stupet ad subitae tempora cenae 800
nondum fessis bubus arator.
Quid te aetherio pepulit cursu?
quae causa tuos limite certo
deiecit equos? numquid aperto
carcere Ditis victi temptant
bella Gigantes? numquid Tityos
pectore fesso renovat veteres
saucius iras? num reiecto
latus explicuit monte Typhoeus?
numquid struitur via Phlegraeos 810
alta per hostes et Thessalicum
Thressa premitur Pelion Ossa?
Solitae mundi periere vices?
nihil occasus, nihil ortus erit?
Stupet Eoos assueta deo
tradere frenos genetrix primae
roscida lucis perversa sui
limina regni; nescit fessos
tinguere currus nec fumantes
sudore iubas mergere ponto. 820
ipse insueto novus hospitio
Sol Auroram videt occiduus
tenebrasque iubet surgere nondum
nocte parata: non succedunt
astra nec ullo micat igne polus,
non Luna graves digerit umbras.
Sed quidquid id est, utinam nox sit!
trepidant, trepidant pectora magno
percussa metu:
ne fatali cuncta ruina 830
quassata labent iterumque deos
hominesque premat deforme chaos,
iterum terras et mare cingens
et vaga picti sidera mundi
natura tegat. non aeternae
facis exortu dux astrorum
saecula ducens dabit aestatis
brumaeque notas, non Phoebeis
obvia flammis demet nocti
Luna timores vincetque sui 840
fratris habenas curvo brevius
limite currens. ibit in unum
congesta sinum turba deorum.
hic qui sacris pervius astris
secat obliquo tramite zonas,
flectens longos signifer annos,
lapsa videbit sidera labens;
hic qui nondum vere benigno
reddit Zephyro vela tepenti
Aries praeceps ibit in undas, 850
per quas pavidam vexerat Hellen;
hic qui nitido Taurus cornu
praefert Hyadas, secum Geminos
trahet et curvi bracchia Cancri;
Leo flammiferis aestibus ardens
iterum e caelo cadet Herculeus,
cadet in terras Virgo relictas
iustaeque cadent pondera Librae
secumque trahent Scorpion acrem.
et qui nervo tenet Haemonio 860
pinnata senex spicula Chiron,
rupto perdet spicula nervo;
pigram referens hiemem gelidus
cadet Aegoceros frangetque tuam,
quisquis es, urnam; tecum excedent
ultima caeli sidera Pisces,
monstraque numquam perfusa mari
merget condens omnia gurges;
et qui medias dividit Ursas,
fluminis instar lubricus Anguis 870
magnoque minor iuncta Draconi
frigida duro Cynosura gelu,
custosque sui tardus plaustri
iam non stabilis ruet Arctophylax.
Nos e tanto visi populo
digni, premeret quos everso
cardine mundus?
in nos aetas ultima venit?
o nos dura sorte creatos,
seu perdidimus solem miseri, 880
sive expulimus!
abeant questus, discede timor!
vitae est avidus quisquis non vult
mundo secum pereunte mori.
ATREUS: Aequalis astris gradior et cunctos super
altum superbo vertice attingens polum.
nunc decora regni teneo, nunc solium patris.
dimitto superos; summa votorum attigi.
bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.
sed cur satis sit? pergam et impleto patre 890
funere suorum. ne quid obstaret pudor,
dies recessit: perge dum caelum vacat.
utinam quidem tenere fugientes deos
possem, et coactos trahere, ut ultricem dapem
omnes viderent! quod sat est, videat pater.
etiam die nolente discutiam tibi
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
nimis diu conviva securo iaces
hilarique vultu; iam satis mensis datum est
satisque Baccho; sobrio tanta ad mala 900
opus est Thyeste. Turba famularis, fores
templi relaxa, festa patefiat domus.
libet videre, capita natorum intuens,
quos det colores, verba quae primus dolor
effundat aut ut spiritu expulso stupens
corpus rigescat. fructus hic operis mei est.
miserum videre nolo, sed dum fit miser.
Aperta multa tecta conlucent face.
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
vino gravatum fulciens laeva caput. 910
eructat. o me caelitum excelsissimum,
regumque regem! vota transcendi mea.
satur est; capaci ducit argento merum --
ne parce potu; restat etiamnunc cruor
tot hostiarum; veteris hunc Bacchi color
abscondet. hoc, hoc mensa cludatur scypho.
mixtum suorum sanguinem genitor bibat:
meum bibisset. ecce, iam cantus ciet
festasque voces, nec satis menti imperat.
THYESTES: Pectora longis hebetata malis, 920
iam sollicitas ponite curas.
fugiat maeror fugiatque pavor,
fugiat trepidi comes exilii
tristis egestas rebusque gravis
pudor afflictis; magis unde cadas
quam quo refert. magnum, ex alto
culmine lapsum stabilem in plano
figere gressum; magnum, ingenti
strage malorum pressum fracti
pondera regni non inflexa 930
cervice pati, nec degenerem
victumque malis rectum impositas
ferre ruinas. sed iam saevi
nubila fati pelle ac miseri
temporis omnes dimitte notas;
redeant vultus ad laeta boni,
veterem ex animo mitte Thyesten.
Proprium hoc miseros sequitur vitium,
numquam rebus credere laetis:
redeat felix fortuna licet, 940
tamen afflictos gaudere piget.
quid me revocas festumque vetas
celebrare diem, quid flere iubes,
nulla surgens dolor ex causa?
quis me prohibet flore decenti
vincire comam? prohibet, prohibet
vernae capiti fluxere rosae,
pingui madidus crinis amomo
inter subitos stetit horrores,
imber vultu nolente cadit, 950
venit in medias voces gemitus.
maeror lacrimas amat assuetas,
flendi miseris dira cupido est.
libet infaustos mittere questus,
libet et Tyrio saturas ostro
rumpere vestes, ululare libet.
Mittit luctus signa futuri
mens ante sui praesaga mali:
instat nautis fera tempestas,
cum sine vento tranquilla tument. 960
quos tibi luctus quosve tumultus
fingis, demens? credula praesta
pectora fratri. iam, quidquid id est,
vel sine causa vel sero times.
nolo infelix, sed vagus intra
terror oberrat, subitos fundunt
oculi fletus, nec causa subest.
dolor an metus est? an habet lacrimas
magna voluptas?
ATREUS: Festum diem, germane, consensu pari 970
celebremus; hic est, sceptra qui firmet mea
solidamque pacis alliget certae fidem.
THYESTES: Satias dapis me nec minus Bacchi tenet.
augere cumulus hic voluptatem potest,
si cum meis gaudere felici datur.
ATREUS: Hic esse natos crede in amplexu patris;
hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae
tibi subtrahetur. ora quae exoptas dabo
totumque turba iam sua implebo patrem.
satiaberis, ne metue. nunc mixti meis 980
iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
sed accientur. poculum infuso cape
gentile Baccho.
THYESTES: Capio fraternae dapis
donum. paternis vina libentur deis,
tunc hauriantur. -- sed quid hoc? nolunt manus
parere, crescit pondus et dextram gravat;
admotus ipsis Bacchus a labris fugit
circaque rictus ore decepto fluit,
et ipsa trepido mensa subsiluit solo.
vix lucet ignis; ipse quin aether gravis 990
inter diem noctemque desertus stupet.
quid hoc? magis magisque concussi labant
convexa caeli; spissior densis coit
caligo tenebris noxque se in noctem abdidit:
fugit omne sidus. quidquid est, fratri precor
natisque parcat, omnis in vile hoc caput
abeat procella. redde iam natos mihi!
ATREUS: Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.
THYESTES: Quis hic tumultus viscera exagitat mea?
quid tremuit intus? sentio impatiens onus 1000
meumque gemitu non meo pectus gemit.
adeste, nati, genitor infelix vocat,
adeste. visis fugiet hic vobis dolor --
unde obloquuntur?
ATREUS: Expedi amplexus, pater;
venere.-- natos ecquid agnoscis tuos?
THYESTES: Agnosco fratrem. sustines tantum nefas
gestare, Tellus? non ad infernam Styga
tenebrasque mergis rupta et ingenti via
ad chaos inane regna cum rege abripis?
non tota ab imo tecta convellens solo 1010
vertis Mycenas? stare circa Tantalum
uterque iam debuimus. hinc compagibus
et hinc revulsis, si quid infra Tartara est
avosque nostros, hoc tuam immani sinu
demitte vallem nosque defossos tege
Acheronte toto. noxiae supra caput
animae vagentur nostrum et ardenti freto
Phlegethon harenas igneus totas agens
exilia supra nostra violentus fluat --
immota tellus pondus ignavum iacet, 1020
fugere superi.
ATREUS: Iam accipe hos potius libens
diu expetitos: nulla per fratrem est mora;
fruere, osculare, divide amplexus tribus.
THYESTES: Hoc foedus? haec est gratia, haec fratris fides?
sic odia ponis? non peto, incolumis pater
natos ut habeam; scelere quod salvo dari
odioque possit, frater hoc fatrem rogo:
sepelire liceat. redde quod cernas statim
uri; nihil te genitor habiturus rogo,
sed perditurus.
ATREUS: Quidquid e natis tuis 1030
superest habes, quodcumque non superest habes.
THYESTES: Utrumne saevis pabulum alitibus iacent,
an belvis servantur, an pascunt feras?
ATREUS: Epulatus ipse es impia natos dape.
THYESTES: Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem
aversum in ortus. quas miser voces dabo
questusque quos? quae verba sufficient mihi?
abscisa cerno capita et avulsas manus
et rupta fractis cruribus vestigia --
hoc est quod avidus capere non potuit pater. 1040
volvuntur intus viscera et clusum nefas
sine exitu luctatur et quaerit fugam.
da, frater, ensem (sanguinis multum mei
habet ille) ferro liberis detur via.
negatur ensis? pectora inliso sonent
contusa planctu -- sustine, infelix, manum,
parcamus umbris. tale quis vidit nefas?
quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Heniochus habitans quisve Cecropiis metus
terris Procrustes? genitor en natos premo 1050
premorque natis -- sceleris est aliquis modus?
ATREUS: Sceleri modus debetur ubi facias scelus,
non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.
ex vulnere ipso sanguinem calidum in tua
defundere ora debui, ut viventium
biberes cruorem -- verba sunt irae data
dum propero. ferro vulnera impresso dedi,
cecidi ad aras, caede votiva focos
placavi, et artus, corpora exanima amputans,
in parva carpsi frusta et haec ferventibus 1060
demersi aenis; illa lentis ignibus
stillare iussi. membra nervosque abscidi
viventibus, gracilique traiectas veru
mugire fibras vidi et aggessi manu
mea ipse flammas. omnia haec melius pater
fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:
scidit ore natos impio, sed nesciens,
sed nescientes.
THYESTES: Clausa litoribus vagis
audite maria, vos quoque audite hoc scelus,
quocumque, di, fugistis; audite inferi, 1070
audite terrae, Noxque Tartarea gravis
et atra nube, vocibus nostris vaca
(tibi sum relictus, sola tu miserum vides,
tu quoque sine astris), vota non faciam improba.
pro me nihil precabor -- et quid iam potest
pro me esse? vobis vota prospicient mea.
tu, summe caeli rector, aetheriae potens
dominator aulae, nubibus totum horridis
convolve mundum, bella ventorum undique
committe et omni parte violentum intona, 1080
manuque non qua tecta et immeritas domos
telo petis minore, sed qua montium
tergemina moles cecidit et qui montibus
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
ignesque torque. vindica amissum diem,
iaculare flammas, lumen ereptum polo
fulminibus exple. causa, ne dubites diu,
utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:
me pete, trisulco flammeam telo facem
per pectus hoc transmitte. si natos pater 1090
humare et igni tradere extremo volo,
ego sum cremandus. si nihil superos movet
nullumque telis impios numen petit,
aeterna nox permaneat et tenebris tegat
immensa longis scelera. nil, Titan, queror,
si perseveras.
ATREUS: Nunc meas laudo manus,
nunc parta vera est palma. perdideram scelus,
nisi sic doleres. liberos nasci mihi
nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.
THYESTES: Quid liberi meruere?
ATREUS: Quod fuerant tui. 1100
THYESTES: Natos parenti -- ATREUS: Fateor, et, quod me iuuat,
certos.
THYESTES: Piorum praesides testor deos.
ATREUS: Quin coniugales?
THYESTES: Scelere quis pensat scelus?
ATREUS: Scio quid queraris: scelere praerepto doles,
nec quod nefandas hauseris angit dapes;
quod non pararis. fuerat hic animus tibi
instruere similes inscio fratri cibos
et adiuvante liberos matre aggredi
similique leto sternere -- hoc unum obstitit--
tuos putasti.
THYESTES: Vindices aderunt dei; 1110
his puniendum vota te tradunt mea.
ATREUS: Te puniendum liberis trado tuis.