banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Seneca - De Beneficiis - Liber Iv

[4,1] I. Ex omnibus quae tractauimus, Aebuti Liberalis, potest uideri nihil tam necessarium, aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est : An beneficium dare, et inuicem gratiam referre, per se res expetendae sint ?

Inueniuntur qui honesta in mercedem colant, quibusque non placeat uirtus gratuita, quae nihil habet in se magnificum, si quidquam uenale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare quanti uir bonus sit ; quum uirtus nec lucro inuitet, nec absterreat damna, adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpat, ut contra in se impendere iubeat, ac saepius in ultro tributis sit? Calcatis utilitatibus ad illam eundum est, quocumque uocauit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris : interdum etiam, sine ulla sanguinis sui parcimonia uadendum, nec unquam imperium eius detrectandum.

Quid consequar, inquit, si hoc fortiter, si hoc grate fecero? Quod feceris. Nihit tibi extra promittitur : si quid forte obuenerit commodi, inter accessiones numerabis. Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius conditio esse, quum eadem natura sit. Per se autem expetendum esse honestum, saepe et abunde probatum est.

[4,2] II. In hac parte nobis pugna est cum Epicureorum delicata et umbratica turba, in conuiuio sua philosophantium : apud quos uirtus uoluptatem ministra est. Illis paret, illis deseruit, illas supra se uidet.

"Non est, inquit, uoluptas sine uirtute". Sed quare ante uirtutem est? De ordine putas disputationem esse ? De re tota, et de potestate eius ambigitur : non est uirtus, si sequi potest. Primae partes eius sont : ducere debet, imperare, summo loco stare; tu illam iubes signum petere.

"Quid, inquit, tua refert ? et ego sine uirtute nego beatam uitam posse constare. Ipsam uoluptatem, quam sequor, cui me mancipaui, remota illa, improbo et damna; de hoc uno disputatur utrum uirtus summi boni causa sit, an ipsa summum bonum".

Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem ? ista uero confusio est et manifesta caecitas, primis postrema praeferre. Non indignor, quod post uoluptatem ponitur uirtus, sed quod omnino cum uoluptate confertur. Contemptrix eius et hostis est, et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, uirilibus incommodis, quam isti effeminato bono.

[4,3] III. Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare, uirtutis est, et turpissimum, id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo, daremus ; nunc uero diuiti importuno pauperem praeferamus: non est beneficium quod fortunam spectat.

Praeterea, si ut prodessemus, sola nos inuitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes, et potentes, et reges, aliena ope non indigentes. Dii uero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sufficit, plenosque et tutos, et inuiolabiles praestat. Nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est, se intueri ac commodum suum. Istud non beneficium, sed foenus est, circumspicere non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod quum longe a diis remotum sit, sequitur ut illi liberales sint ; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis utilitas Deo speranda est, nulla Deo dandi beneficii causa est.

[4,4] IV. Scio quid hoc loco respondeatur. "Itaque non dat Deus beneficia, sed securus et negligens nostri, auersus a mundo, aliud agit, sut, qua maxima Epicuro felicitas uidetur, nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt".

Hoc qui dicit non exaudit precantium uoces, et undique sublatis in coelum manibus uota facientum, priuata ac publica. Quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes mortales consensissent alloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossent illorum benefcia nunc ultro oblata, nunc orantibus data, magna, tempestiua, ingentes minas interuentu suo soluentia. Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tam duro fato, et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice ; inuenies non ex toto beneficiorum calestium expertes : neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manauerit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur? Ut quae sequuntur, inaequali dispensata mensura, transeamus, parum dedit natura, quum se dedit ?

[4,5] V. Non dat Deus beneficia ! Unde ergo ista quae possides? quae das? quae negas ? quae seruas ? quae rapis? unde haec innumerabilia, oculos, aures, animum mulcentia? unde illa luxuriam quoque instruens copia ? Neque enim necessitatibus tantummodo nostris prouisum est; usque in delicias amamur : tot arbusta, non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot uarietates ciborum per totum annum digesta, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent! Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in humido innascentia, alia per sublime dimissa ; ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret !
Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commerciis uiam, uasto et nauigabili cursu uadentia, ex quibus quaedam statis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et feruenti subiecta coelo loca subita uis aestiui torrentis irriget! Quid medicatorum torrentium uenae? quid in ipsis littoribus aquarum calentium exundatio ?
--- Te, Lari maxime, teque Fluctibus, et fremitu assurgens, Benace, marino?

[4,6] VI. Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium : immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donauerit, et arcam tuam, quoniam id tibi magnum uidetur, impleuerit, beneficium uocabis: tot metalla defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola aurum uehentia; argenti, aeris, ferri, immane pondus omnibus locis obrutum, cuius inuestigandi tibi facultatem dedit, ac latentium diuitiarum in summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium? Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat, et tectum nitidius, auro aut coloribus sparsum, num mediocre munus uocabis ? Ingens tibi domicilium, sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo uides non tenues crustas, et ipsa qua secantur lamina graciliores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas uariae distinctaeque materiae, cuius tu paruula frusta miraris, tectum uero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas te ullum munus accepisse? Et quum ista quae habes magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum? unde istam, per quam actus uitae tuae disponis atque ordinas, lucem ? unde sanguinem, cuius cursu uitalis continetur calor? unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? unde haec irritamenta iam lassae uoluptatis ? unde ista quies, in qua putrescis ac marces ? nonne, si gratus es, dices :
--- Deus nobis haec otia fecit :
Namque erit ille mihi semper Deus, illius aram
Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum
Ludere quae uellem calamo permisit agresti.

[4,7] VII. Natura, inquis, haec mihi praestat. Non intelligis te, quum hoc dicis, mutare nomen Deo? Quid enim aliud est natura, quam Deus, et diuina ratio, toti mundo et partibus eius inserta ? Quoties uoles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare ; et Iouem illum optimum ac maximum rite dices, et tonantem, et statorem : qui non, ut historici tradiderunt, ex eo quod post uotum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est : hunc eumdem et fatum si dixeris, non mentieris; nam quum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque uoles illi nomina proprie aptabis, uim aliquam effectumque caelestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse, quel munera.

[4,8] VIII. Hunc et Liberum patrem, et Herculem, ac Mercurium nostri putant. Liberum patrem : quia omnium parens sit, quod ab eo primum inuenta seminum uis est, consultura per uoluptatem. Herculem ; quia uis eius inuicta sit, quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura. Mercurium ; quia ratio penes illum est numerusque, et ordo, et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum uidebis occurrentem tibi ; nihil ab illo uacat : opus suum ipse implet.

Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas Deo debere, sed naturae ; quia nec natura sine Deo est, nec Deus sine natura; sed idem est utrumque, nec distat officio.

Si quid a Seneca accepisses, Annaeo te diceres debere, uel Lucio : non creditorem mutares, sed nomen; quoniam siue praenomen eius, siue nomen dixisses, siue cognomen, idem tamen ille esset. Sic hunc Naturam uoces, Fatum, Fortunam : omnia eiusdem Dei nomina sunt, uarie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas, unius animi bona sunt : quidquid horum tibi placuit, animus placet.

[4,9] IX. Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos Deus confort sine spe recipiendi : quoniam nec ille collato eget, nec nos ei quidquam conferre possumus. Ergo beneficium per se expetenda res est; una spectator in eo accipientis utilitas : ad hanc accedamus, sepositis commodis nostris.

"Dicitis, inquit, diligenter eligendos quibus beneficia demus, quia nec agricolae quidem semina arenis commitant. Quod si uerum est, nostram utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadodum in arando serendoque : neque enim serere, per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, cui detis beneficium : quod non esset faciendum, si per se beneficium dare, expetenda res esset ; quae quocumque loco, et quocumque modo daretur, beneficium erat". Honestum propter nullam aliam causam, quam propter ipsum, sequimur. Tamen etsi nihil aliud sequendum est, quaerimus quid faciamus , et quando, et quemadmodum : per haec enim constat. Itaque quum eligo cui dem beneficium, id ago, ut beneficium sit, quia si turpi datur, nec honestum esse potest, nec beneficium.

[4,10] X. Depositum reddere, per se res expetenda est : non tamen semper reddam, nec quolibet loco, nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier, an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam : uidebo quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est.

Quum saepe hominum, donationem suam inconsultam obiurgantium, hanc audimus uocem: "Mallem perdidisse, quam illi dedisse!" Turpissimum genus damni est inconsulta donatio, multoque grauius, male dedisse beneficium, quam non recepisse. Aliena enim culpa est, quod non recipimus : quod cui daremus non elegimus, nostra. In electione nihil minus, quam hoc quod tu existimas, spectabo a quo recepturus sim : eligo enim eum qui gratus, non qui redditurus sit. Saepe autem et non redditurus gratus est; et ingratus, qui reddidit. Ad animum tendit astimatio mea. Idea locupletem, sed indignum, praeteribo : pauperi uiro bono dabo. Erit enim in summa inopia gratus, et quum omnia illi deerunt, supererit animus. Non lucrum ex beneficio capto, non uoluptatem, non gloriam. Uni placere contentus, in hoc dabo, ut quod oportet, faciam. Quod oportet autem, non est sine electione : quae qualis futura sit, interrogas?

[4,11] XI. Eligam uirum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non auare tenacem, beneuolum. Hunc uero quum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, quo referre gratiam possit, ex sententia res gesta erit. Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut inuicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diuersas longinquasque regiones, non dabo abfuturo semper, non dabo sic affecto ut spec ei nulla sit conualescendi, non dabo ipse deficiens, non enim habeo tempus recipiendi. Atqui ut scias, rem per se expetendam esse, benefacere ; aduenis modo in nostrum delatis portum, et statim abituris, succurrimus. Ignoto naufrago nauem, qua reuehatur, et damus et instruimus. Discedit ille, uix satis noto salutis auctore, et nunquam amplius in conspectum nostrum reuersurus, debitores nobis deos delegat, precaturque illi pro se gratiam referant : interim nos iuuat sterilis beneficii conscientia.

Quid quum in ipso uitae fine constitimus, quum testamentum ordinamus, non, beneficia nobis nihil profutura diuidimus? quantum temporis consumitur, quamdiu secreto agitur, quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ? Atqui nunquam diligentius damus, nunquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi, remotis utilitatibus, solum ante oculos honestum stetit: tamdiu officiorum mali iudices, quamdiu illa deprauat spes ac metus, ac inertissimum uitium, uoluptas. Ubi mors interclusit omnia, et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus : nec quidquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet.

[4,12] XII. Et mehercule tunc magna uoluptas subit cogitantem : "Hunc ego locupletiorem faciam, huius dignitati, adiectis opibus, aliquid splendoris affundam. Si non damus beneficia, nisi recepturi, intestatis moriendum sit". Dicitis, inquit, beneficium creditum insolubile esse : creditum autem non est res per se expetenda. Quum creditum dicimus, imagine et translatione utimur. Sic et legem iusti iniustique regulam esse : et regula non est res per se expetenda. Ad haec uerba demonstrandae rei causa descendimus. Quum dico creditum, intelligitur tanquam creditum. Vis scire? adiicio insolubile, quum creditum nullum non solui aut possit, aut debeat.

Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit. Sie latronibus circumuentum defendo, ut tuto transire permittatur : reum gratia laborantem tueor, et hominum potentium factionem in me conuerto, quas illi detraxero sordes, sub accusatoribus iisdem fortasse sumpturus, quum abire in partem alteram possim, et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato, et suspensum amici bonis libellum deiicio, creditoribus eius me obligaturus : ut possim seruare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.

Nemo Tusculanum aut Tiburtinum comparaturus salubritatis causa, et aestiui secessus, quoto anno empturus sit disputat : quum emerit, tuendum est. Eadem in beneficiis ratio est; nam quum interrogaueris, quid reddat? respondebo : bonam conscientiam. Quid reddit beneficium? dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia? si quidquam praeter ipsas, ipsas non petis.

[4,13] XIII. Mundus in quid uices suas absoluit? in quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt : fiunt enim nobis profutura. Quo modo mundi officium est, circumagere rerum ordinem; quo modo solis, loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cedat, et haec salutaria nobis facere sine proemio : ita uiri officium est inter alia, et beneficium dare. Quare ergo dat? ne non det, ne occasionem benefaciendi perdat. Vobis uoluptas est, inertis otii facere corpusculum, et securitatem sopitis simillimam appetere, et sub densa umbra latitare, tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem uocatis, animi marcentis oblectare torporem, et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora, ignauia pallentia saginare : nobis uoluptas est, dare beneficia uel laboriosa, dum aliorum labores leuent; uel periculosa, dum alios a periculis extrahant; uel rationes nostras aggrauatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent. Quid mea interest, an recipiam beneficia ? etiam quum non recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum spectat; cui praestatur, non nostrum : alioquin nobis illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem aliis afferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango uenalibus : sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo ueniunt, nec obligant eos quibus prosunt.

[4,14] XIV. Non est beneficium quod in quaestum mittitur. Hoc dabo, hoc recipiam :
auctio est. Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet repulit; quae aut legem, aut uirum timuit, ut ait Ouidius :
Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit.
Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit. Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui, aut alimento futura nutrimus ? beneficium damus arbustis quae colimus, ne siccitate, aut immoti et neglecti soli duritia laborent? Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono uenit, nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est. Ad beneficium dandum non adducit cogitatio auara, nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare etiam quum dederit, et augere nouis ac recentibus uetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit : alioquin humile est, sine laude, sine gloria prodesse, quia expedit. Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi acquirere ? ab omnibus istis uera beneficii dandi cupido auocat : ad detrimentum, iniecta manu, trahit, et utilitates relinquit, ipso benefaciendi opere laetissima.

[4,15] XV. Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria? Quomodo iniuriam facere per se uitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare, per se expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in scelus hortantia ualet : ad hoc inuitat honesti per se efficax species. Non mentiar, si dixero, neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum uideat, in quem multa congessit; cui non causa sit iterum dandi beneficii, semel dedisse : quod non accideret, nisi nos ipsa delectarent beneficia. Quam saepe dicentem audias : "Non sustineo illum deserere, cui dedi uitam, quem e periculo eripui ! Rogat me, ut causam suam contra homines gratiosos agam. Nolo : sed quid faciam? iam illi semel, iterumque affui". Non uides inesse isti rei propriam quamdam uim, quae nos beneficia dare cogit ? primum quia oportet, deinde quia dedimus.

Cui initio ratio non fuisset praestandi, aliquid ei praestamus ob hoc, quia praestitimus. Adeoque nos ad beneficia non impellit utilitas, ut et inutilia tueri ac fouere perseueremus, sola beneficii caritate : cui, etiam infeliciter dato, indulgere, tam naturale est, quant liberis prauis.

[4,16] XVI. Iidem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile ; quod non esse ita, minore opera probandum est, quia quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, iisdem etiam hoc colligemus.

Fixum est illud, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controuersiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur hominem, sibi ipsi inutilem? Quid autem? quum tibi narratur de eo, qui aduersus summa beneficia amici sui ingratus est, quomodo id fers? utrum tanquam rem turpem fecerit, an tanquam utilem rem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas; cui poena, non cui curatore opus sit : quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.

Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt, et an sint honesta, interprete egent : hoc expositum est, pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum, quam referre bene meritis gratiam ?

[4,17] XVII. Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum? quod qui non contemnit, ingratus est. Ambitio ? et quae iactatio est soluisse quod debebas ? metus? nullus ingrato; huic enim uni rei non posuimus legem, tanquam satis natura cauisset : quo modo nulla lex amare parentes, indulgere, liberis iubet : superuacuum est enim, in quod imus, impelli. Quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo dum nascitur trahit : ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat. Placet suapte natura, adeoque gratiosa uirtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus uideri uelit? qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis affectet? qui non ipsis quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti ? uelitque etiam iis uideri beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab his, quos afflixere, patiuntur: bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret, moribus suis opinionem contrariam quaerere, et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa uero odio pudorique est : nec quisquam tantum a naturali lege desciuit, et hominem exuit, ut animi causa malus sit. Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto uiuunt, an ad illa quae latrociniis et furtis consequuntur, malint ratione bona peruenire ? Optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa inuenire, quam eripere. Neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod uirtus in omnium animos lumen suum permittit : etiam qui non sequuntur illam, uident.

[4,18] XVIII. Ut scias, per se expetendam esse grati animi affectionem, per se fugienda res est ingratum esse : quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit, quam hoc uitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuuamur officiis? hoc uno instructior uita contraque incursiones subitas munitior est beneficiorum commercio. Fac nos singulos: quid sumus? praeda animalium et uictimae, ac imbecillissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis uirium est ; quaecumque uaga nascuntur, et actura uitam segregem, armata sunt : hominem imbecillitas cingit : non unguium uis, non dentium, terribilem ceteris fecit : nudum et infirmum societas munit. Duas res dedit, quae illum obnoxium, ualidissimum facerent : rationem et societatem. Itaque qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit : societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium, et dominari etiam in mari iussit. Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit : haec fortes nos facit, quod licet eam aduersus fortunam aduocare. Hanc tolle : et unitatem generis humani, qua uita sustinetur, scindes; tolletur autem, si efficies ut ingratus animas non per se uitandus sit, sed quia aliud illi timendum est. Quam multi sont enim, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum uoco, quisquis metu gratus est.

[4,19] XIX. Deos nemo sanus timet. Furor est enim metuere salutaria : nec quisquam amat quos timet. Tu denique, Epicure, Deum inermem facis : omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam ; et ne cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra mundum. Hanc igitur inseptum ingenti quodam et inexplicabili muro, diuisumque a contactu et a conspectu mortalium, non habes quare uerearis : nulla illi nec tribuendi, nec nocendi materia est. In medio interuallo huius et alterius coeli desertus, sine animali, sine homine, sine re, ruinas mundorum supra se circaque se cadentium euitat, non exaudiens uota, nec nostri curiosus. Atqui hunc uis uideri colere, non aliter quam parentem, grato, ut opinor, animo : aut si non uis uideri gratus, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobauerunt, cur colis ? Propter maiestatem, inquis, eius eximiam, singularemque naturam. Ut concedam tibi : nempe hoc facis nulla spe, nullo pretio inductus. Est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit : id est honestum. Quid est autem honestius, quam gratum esse ? huius uirtutis materia tam late patet, quam uita.

[4,20] XX. Sed inest, inquit, huic bono etiam utilitas aliqua. - Cui enim uirtuti non inest ? sed id propter se expeti dicitur, quod, quamuis habeat aliqua extra se commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse : ero tamen gratus, etiam si noceat. Qui gratus est, quid sequitur? ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet? Quid ergo, si quis sibi offensas concitaturus est? si quis intelligit, adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito acquisitoque perdenda sint ; num libens in detrimenta descendet? Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum uidet, qui sperat quum reddit. Ingratum uoco, qui aegro assidet quia testamentum facturus est, cui de haereditate, aut de legato uacat cogitare : faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet, si animo eius obuersatur spes, si lucri captator est, et hamum iacit. Ut aues, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura, e proximo speculantur; ita hic imminet morti, et circa cadauer uolat.

[4,21] XXI. Gratus animus ipsa uirtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse, nec illum utilitate corrumpi ? Duo sunt genera grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo quod acceperat, reddit. Hic fortasse ostentare se potest: habet quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet. Hic intra conscientiam clusus est ; quae illi contingere potest utilitas ex affectu latenti? Atqui hic, etiam si ultra facere nihil potest, gratus est: amat, debet, referre gratiam cupit. Quidquid ultra desideras, non ipsi deest. Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi peritus, cuius uocem exaudiri fremitus ubstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim. Saepe enim et qui gratiam retulit, ingratus est; et, qui non retulit, gratus. Nam ut omnium aliarum uirtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit. Hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat. Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus, uel et alligatis : quomodo gubernator etiam qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat quo minus se utatur: ita gratus est etiam qui uult tantum, nec habet huius uoluntatis suae ullum alium, quam se, testem.

Immo amplius adiiciam : est aliquando gratus, etiam qui ingratus uidetur, quem mala interpres opinio contrarium traducit. Hic quid aliud sequitur, quam ipsam conscientiam? quae etiam obruta delectat, quae concioni ac famae reclamat, et in se omnia reponit, et quum ingentem ex altera parte turbam contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia uincit. Si uero bonam fidem perfidiae suppliciis affici uidet, non descendit e fastigio sed supra poenam suam consistit.

[4,22] XXII. "Habeo, inquit, quod uolui, quod petii. Non poenitet, nec poenitebit, nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc uocem audiam : Quid mihi uolui ? quid mibi nunc prodest bona uoluntas? » Prodest et in equuleo, prodest et in igne ; qui si singulis membris admoueatur, et paulatim uiuum corpus circumeat ; licet ipsum corpus plenum bona conscientia stillet : placebit illi ignis, per quem bona fides collucebit.

Nunc quoque illud argumentum, quamuis dictum iam, reducatur. Quid est quare grati uelimus esse, quum morimur? quare singulorum perpendamus officia? quare id agamus in omnem uitam nostram memoria decernente, ne cuius officii uideamur obliti ? Nihil iam superest, quo spes porrigatur : in illo tamen cardine positi, abire e rebus humanis quam gratissimi uolumus. Est uidelicet magna in ipso opere merces rei, et ad alliciendas mentes hominum ingens honesti potentia : cuius pulchritudo animos circumfundit, et delinitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.

At multa hinc commoda oriuntur. Et tutior est uita melioribus, amorque et secundum bonorum iudicium, aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum, et anceps, et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam uirtutem, quae saepe e tuto ac facili aditur, etiam per saxa, et rupes, et feris ac serpentibus obsessum iter, fueris iturus.

[4,23] XXIII. Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret : fere enim pulcherrima quaeque, multis et aduentitiis comitata sunt dotibus : sed illas trahunt, ipsa praecedunt.

Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circuitus solis ac lunae uicibus suis temperet? quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici humores comprimantur, alligantis omnia hiemis tristitia frangatur: alterius tepore efficaci et penetrabili rigetur maturitas frugum ? quia ad huius cursum fecunditas humana respondeat ? quin ille annum obseruabilem fecerit circumactu suo, haec mensem, minoribus se spatiis flectens? Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum, dignusque adorari, si tantum praeteriret ? non erat digna suspectu luna, etiamsi otiosum sidus transcurreret? Ipse mundus quoties per noctem ignes suos fudit, et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? quis sibi illa, tunc quum miratur, prodesse cogitat ? Adspice ista tacito succentu labentia, quemadmodum uelocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant ! Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum obseruas, agitur ! quanta rerum turba sub hoc silentio euoluitur ! quantam fatorum seriem certus limes educit! Ista, quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera haerere ; paucorum motus comprehendimus : innumerabiles uero, longiusque a conspectu nostro seducti dii eunt, redeuntque. Et ex his qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt, et per occultum aguntur. Quid ergo ? non caperis tantae molis adspectu, etiamsi te non regat, non custodiat, non foueat, generetque, ac spiritu suo riget?

[4,24] XXIV. Quemadmodum, haec quum primum usum habeant, et necessaria uitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat; ita omnis uirtus, et in primis grati animi, multum quidem praestat, sed non uult ob hoc diligi : amplius quiddam in se habet, nec satis ab eo intelligitur, a quo inter utilia numeratur. Gratus est, quia expedit? ergo et quantum expedit. Non recipit sordidum uirtus amatorem : soluto ad illam sinu ueniendum est. Ingratus hoc cogitat : "Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, uereor offensam : faciam potius quod expedit". Non potest eadem ratio et gratum facere, et ingratum. Ut diuersa illorum opera, ita inter se diuersa proposita sunt. Ille ingratus est, quamuis non oporteat, quia expedit : hic gratus est, quamuis non expediat, quia oportet.

[4,25] XXV. Propositum est nobis secundum rerum naturam uiuere, et deorum exemplum sequi : dii autem quodcumque faciunt, in eo quid printer ipsam faciendi rationem sequuntur ? nisi forte existimas illos fructum operum suorum ex fumo extorum, et thuris odore percipere. Vide quanta quotidie moliantur, quanta distribuant, quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus uentis maria permoueant : quantis imbribus repente deiectis solum molliant, uenasque fontium arentes redintegrent, et infuso per occulta nutrimento nouent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perueniente commodo, faciunt. Haec quoque nostra ratio, si ab exemplari sue non aberrat, seruet, ne ad res honestas conducta ueniat. Pudeat ullum uenale esse beneficium : gratuitos habemus deos.

[4,26] XXVI. Si deos, inquit, imitaris, da et ingratis beneficia : nam et sceleratis sol oritur, et piratis patent maria. Hoc loco interrogant, an uir bonus daturus sit beneficium ingrato, sciens ingratum esse ? Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa capiamur. Duos ex constitutione stoica accipe ingratos : alter ingratus, quia stultus est. Stultus etiam malus est : qui malus est, nullo uitio caret; ergo et ingratus est. Sic omnes malos dicimus, intemperantes, auaros, luxuriosos, malignos : non quia ista omnia singulis magna et nota uitia sint, sed quia esse possint : et sunt, etiamsi latent. Alter est ingratus, qui a uulgo dicitur, in hoc uitium natura pronus et propensus. Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quod modo nulla caret, dabit beneficium uir bonus; nulli enim dare poterit, si tales homines submouerit. Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est, et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet, aut depositum committet ei qui iam pluribus abnegauit. Timidus dicitur aliquis, quia stultus est : et hoc quidem malos sequitur, quos indiscreta et uniuersa uitia circumstant; dicitur timidus proprie; natura etiam ad manes sonos pauidus. Stultus omnia uitia habet, sed non in omnia natura pronus est; alius in auaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.

[4,27] XXVII. Itaque errant illi qui interrogant stoicos : Quid ergo ? Achilles timidus est? Quid ergo? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est? Quid ergo? et Fabius, qui cunctando restituit rem, temerarius est? Quid ergo? Decius mortem timet? Mucius proditor est? Camillus desertor ? Non hoc dicimus, sic omnia uitia esse in omnibus, quo modo in quibusdam singula eminent; sed malum ac stultum nullo uitio uacare ; nec audacem quidem timoris absoluimus : ne prodigum quidem auaritia liberamus. Quo modo homo omnes sensus habet, nec ideo tamen omnes homines aciem habent lynceo similem : sic qui stultus est, non tam acria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus uitia sunt ; sed non omnia in singulis exstant. Hunc natura ad auaritiam impellit : hic libidini, hic uino deditus est : aut si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum mores sui ferant.

Itaque ut ad propositum reuertar, nemo non ingratus est, qui malus est : habet enim omnia nequitiae semina : tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc uitium uergit : huic ergo beneficium non dabo. Quomodo male filiae consulit, qui illam contumelioso et saepe repudiato collocauit: quomodo malus paterfamilias habebitur, qui negotiorum gestorum damnato, patrimonii sui curam mandauerit: quomodo dementissime testabitur qui tutorem filio reliquerit, pupillorum spoliatorem : sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.

[4,28] XXVIII. "Dii quoque, inquit, multa ingratis tribuunt". Sed illa bonis parauerant : contingunt autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus, et media ueris autumnique temperamenta, imbres et fontium haustus, uentorum statos flatus pro uniuersis inuenerunt : excerpere singulos non potuerunt. Rex honores dignis dat, congiarium et indignis. Frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt, et, sine delectu morum, quisquis incisus est; quidquid aliud est, quod tanquam ciui, non tanquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt. Deus quoque quaedam munera in uniuersum humano generi dedit, a quibus excluditur nemo; nec enim poterat fieri ut uentus bonis uiris secundus esset, contrarius malis : commune autem bonum erat, patere commercium maris, et regnum humani generis relaxari. Nec poterat lex casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent.

Quaedam in medio ponuntur. Tam bonis quam malis conduntur urbes: monumenta ingeniorum et ad indignos peruentura publicauit editio : medicina etiam sceleratis opem monstrat. Compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni. In his exige censuram, et personarum aestimationem, quae separatim tanquam digno dantur : non in his quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas, an eligas. Ius et furi dicitur : pace etiam homicidae fruuntur : sua repetunt, etiam qui aliena rapuerunt. Percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit : legum praesidio, qui plurimum in illis peccauerunt, proteguntur. Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi uniuersis darentur. Non est itaque quod de istis disputes, ad quae publice inuitati sumus : illud quod iudicio meo ad aliquem peruenire debet, ei quem ingratum sciam, non dabo.

[4,29] XXIX. "Ergo, inquit, nec consilium deliberanti dabis ingrato, nec aquam haurire permittes, nec uiam erranti monstrabis? an, haec quidem facies, sed nihil donabis"? Distinguam istud : certe tentabo distinguere. Beneficium est opera utilis; sed non omnis opera utilis beneficium est. Quaedam enim tam exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coïre debent, quae beneficium efficiant. Primum, rei magnitudo : quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis beneficium dixit quadram panis, aut stipem aeris abiecti, uni ignis accendendi factam potestatem? et interdum ista plus prosunt, quam maxima : sed tamen uilitas sua illis, etiam ubi tempore facta sunt necessaria, detrahit pretium. Deinde quod potissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem uolam peruenire beneficium, dignumque eum iudicem, et libens id tribuam, percipiensque ex munere meo gaudium. Quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur. Non enim tanquam dignis illa tribuimus, sed negligenter tanquam parua : et non homini damus, sed humanitati.

[4,30] XXX. Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negauerim, in honorem aliorum : sicut in petendis honoribus quondam turpissimos nobilitas industriis, sed nouis, praetulit. Non sine ratione sacra est magnarum uirtutum memoria, et esse plures bonos iuuat, si gratia bonorum non cum ipsis cadat. Ciceronem filium quae res consulem fecit, nisi pater? Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris? Quae Sextum Pompeium, aliosque Pompeios, nisi unius uiri magnitudo? tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam ruina eius attolleret. Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impediret uiri uota boni, sacerdotem non in uno collegio fecit, nisi Verrucosi, et Allobrogici, et illi trecenti qui hostium incursioni pro republica unam domum obiecerant ! Hoc debemus uirtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus. Quo modo illi id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua etiam post ipsos relinquerent : ita et nos non una aetate grati simus. Hic magnos uiros genuit, dignus est beneficiis, qualiscumque est : dignos dedit. Hic egregiis maioribus ortus est : qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.

[4,31] XXXI. Excusare hoc loco, mi Liberalis, deos uolo. Interdum enim solemus dicere : Quid sibi uoluit prouidentia, quae Aridaeum regno imposuit? Illi putas hoc datum ? patri eius datum est, et fratri. Quare Caium Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem humani sanguinis auidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset? Quid? ergo tu illi hoc datum existimas? patri eius Germanico datum, datum auo, proauoque, et ante hos aliis non minus claris uiris, etiam si priuati paresque aliis uitam exegerunt, Quid? Tu, quum Mamercum Scaurum cos- faceres, ignorabas ancillarum suarum menstruum ore illum hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? numquid purus uideri uolebat ? Referam dictum tibi eius in se, quod circumferri memini, et ipso praesente laudari. Pollioni Asinio iacenti, obsceno, uerbo usus, dixerat se facturum id quod pati malebat; et quum Pollionis attractiorem uidisset frontem : "Quidquid, inquit, mali dixi, mihi et capiti meo". Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum, ad fasces, et ad tribunal admisisti? nempe dum ueterem illum Scaurum, senatus principem cogitas, indigne fers sobolem eius iacere.

[4,32] XXXII. Deos uerisimile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes auosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque, ac longe sequentium posterorum indolem. Nota est enim illis operis sui series : omniumque illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est : nobis ex abdito subit; et quae repentina putamus, illis prouisa ueniunt ac familiaria. Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt iustitiam, abstinentiam, quia non rempublicam sibi, sed se reipublicae dicauerunt. Regnent hi, quia uir bonus quidam proauus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in dissensione ciuili, quoniam ita expediebat reipublicae, uinci quam uincere maluit. Referri illi gratia tam longo spatio non potuit; in illius respectum iste populo praesideat : non quia scit aut potest, sed quia alius pro eo meruit. Hic corpore deformis est, adspectu foedus, et ornamenta sua traducturus; iam me homines accusabunt, caecum et temerarium dicent, nescientem quo loco, quae summis ac excellentissimis debentur, ponam : at ego scio, alii me istud dare, alii olim debitum soluere. Unde isti norunt illum quemdam, gloriae sequentis fugacissimum, eo uultu ad pericula euntem, quo alii ex periculo redeunt; nunquam bonum suum a publico distinguentem? Ubi, inquis, iste, aut quis est ? Unde? nescitis; apud me istae expensorum acceptorumque rationes dispunguntur. Ego quid cui debeam, scio; aliis post longam diem repono; aliis in antecessum, ac prout occasio, et reipublicae meae facultas tulit.

[4,33] XXXIII. Ingrato ergo aliquando quaedam, sed non propter ipsum dabo. Quid si, inquit, nescis, utrum gratus sit, an ingratus? exspectabis donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes? exspectare longum est; nam, ut Plato ait, difficilis humani animi coniectura est : non exspectare, temerarium est. Huic respondebimus, nunquam exspectare nos certissimam rerum comprehensionem : quoniam in arduo est ueri exploratio; sed ea ire, qua ducit ueri similitudo. Omne hac uia procedit officium; sic serimus, sic nauigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus : quum omnium horum incertus sit euentus. Ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credimus. Quis enim pollicetur serenti prouentum, nauiganti portum, militanti uictoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos? Sequimur qua ratio, non qua ueritas trahit. Exspecta ut nisi bene cessura non facias, et, nisi comperta ueritate, nihil moueris : relicto omni actu uita consistit. Dum uerisimilia me in hoc aut in illud impellant, non uera : ei beneficium dabo, quem uerisimile erit gratum esse.

[4,34] XXXIV. "Multa, inquit, interuenient, per quae et malus pro bono surrepat, et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credimus". Quis negat? sed nihil aliud inuenio, per quod cogitationem regam. His ueritas mihi uestigiis sequenda est : certiora non habeo. Haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo, nec cito illis assentiar. Sic enim in praelio potest accidere ut telum meum in commilitonem manus dirigat, aliquo errore decepta; et hosti, tanquam meo, parcam. Sed hoc et raro accidet, et non uitio meo : cui propositum est hostem ferire, ciuem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. - At obrepsit, at imposuit. Nulla hic culpa tribuentis est, quia tanquam grato dedi.

"Si promiseris, inquit, te daturum beneficium, et postea ingratum esse scieris, dabis, an non? Si facis, sciens peccas: das enim cui non debes; si negas, et hoc modo peccas; quia non das ei, cui promisisti. Constantia uestra hoc loco titubat, et illud superbum promissum, nunquam sapientem facti sui poenitere, nec unquam emendare quod fecerit, nec mutare consilium".

Non mutat sapiens consilium, omnibus his manentibus quae erant, quum sumeret. Ideo nunquam illum poenitentia subit : quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est : nihil melius constitui, quam quod constitutum est. Ceterum ad omnia cum exceptione ueniet: Si nihil inciderit, quod impediat. Ideo omnia illi succedere dicimus, et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo, posse aliquid interuenire, quod destinata prohibeat. Imprudentium ista fiducia est, fortunam sibi spondere: sapiens utramque partem eius cogitat ; scit quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, et consiliis certis incertos euentus. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.

[4,35] XXXV. Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si quod illi pollicitus sum, patria sibi me dare iusserit? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram ? Promisi tibi filiam in matrimonium; postea peregrinus apparuisti : non est mihi cum externo connubium. Eadem res me defendit, quae uetat. Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si quum omnia eadem sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum : alioquin quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi, et me fide liberat. Promisi aduocationen: postea apparuit, per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri. Promisi me peregre una exiturum : sed iter infestari latrociniis nuntiatur; in rem praesentem uenturus fui : sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem, quae fuerunt quum promitterem, ut promittentis fidem teneas. Quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum uirum et ingratum comperi? quod tanquam digne dabam, indigno negabo, et irascendi quoque causam habebo deceptus.

[4,36] XXXVI. Inspiciam tamen et quantum sit de quo agitur : dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo: non quia dignus est, sed quia promisi; nec tanquam munus dabo, sed uerba mea redimam, et aurem mihi peruellam; damno castigabo promittentis temeritatem: ecce ut doleat, ut postea consideratius loquaris: quod dicere solemus, linguarium dabo. Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgandus sim. Inter sese enim utrumque comparabo. Est aliquid, in eo quod promiseris, perseuerare : est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des. Hoc tamen quantum sit, attendendum : si leue, conniueamus; si uero magno mihi aut detrimento, aut rubori futurum, malo semel excusare, quare negauerim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei uerba taxentur. Non tantum quod temere promisi, retinebo; sed quod non recte dedi, repetam. Demens est, qui fidem praestat errori.

[4,37] XXXVII. Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam, subinde ex praeda aliquid illi uirtutis causa donauerat, et hominem uenalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est; qui, ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in uillam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, affectum semianimemque recreauit, diebus triginta impensa sua curauit, refecit, uiatico instruxit, subinde dicentem : Gratiam tibi referam: uidere tantum mihi imperatorem meum contingat ! Narrauit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit, et protinus petiit, ut sibi praedia cuiusdam donaret. Ille quidam erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges, in bello praesertim, opertis oculis donant ; non sufficit homo iustus unus tot armatis cupiditatibus; non potest quisquam eodem tempore et bonum uirum, et bonum ducem agere. Quomodo tot millia hominum insatiabilia satiabuntur? quid habebunt, si suum quisque habuerit? hoc Philippus sibi dixit, quum illum induci in bona, quae petebat iussit. Expulsus bonis suis ille, non ut rusticus iniuriam tacitus tulit, contentus quod non et ipse donatus esset ; sed Philippo epistolam strictam ac liberam scripsit: qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret : ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, auidissimo naufrago, stigmata inscriberet, ingratum hospitem testantia. Dignus quidam fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum, nudo et naufrago similem, in id in quo iacuerat ipse littus expulerat. Sed uidebimus, quis modus poenae seruandus fuerit : auferendum utique fuit, quod summo scelere inuaserat. Quis autem poena eius moueretur, qui id commiserat, propter quod nemo miserari miseros posset?

[4,38] XXXVIII. Dabit tibi Philippus quia promisit, etiamsi non debet, etiamsi iniuriant, etiamsi scelus facturus est, etiamsi uno facto praeclusurus est naufragis littora? Non est leuitas, a cognito et damnato errore discedere; et ingenue fatendum est : "Aliud putaui : deceptus sum". Haec uero superbae stultitiae perseuerantia est : "Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit". Non est turpe, cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum littorum reliquisset, quae naufragio ceperat, nonne omnibus miseris aqua et igni interdixerat? Potius est, inquit, intra fines regni mei, te litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumferre ; ostende quam sacra res sit mensa hospitalis : praebe in facie tua legendum istud decretum, quo cauetur ne miseros tecto iuuare capitale sit. Magis ista constitutio sic erit rata, quant si illam in aes incidissem.

[4,39] XXXIX. "Quare ergo, inquit, Zeno uester, quum quingentos denarios mutuos cuidam promisisset, et illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus ne daret, perseuerauit credere, quia promiserat"?

Primum alia conditio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est; appellare debitorem ad diem possum : et si foro cesserit, portionem feram : beneficium et totum perit, et statim. Praeterea hoc mali uiri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseuerasset. Quingenti denarii sunt : illud, quod dici solet, in morbo consumat : fuit tanti, non reuocare promissum suum. Ad coenam quia promisi, ibo, etiamsi frigus erit : non quidem, si niues cadent. Surgam ad sponsalia quia promisi, quamuis non concoxerim : sed non, si febricitauero. Sponsum descendam, quia promisi : sed non si spondere in incertum iubebis, si fisco obligabis.

Subest, inquam, tacita exceptio, si potero, si debebo, si haec ita erunt. Effice, ut idem status sit, quum exigitur, qui fuit quum promitterem. Destituere leuitas non erit, si aliquid interuenit noui ; quid miraris, quum conditio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium? eadem mihi omnia praesta: et idem sum. Vadimonium promittimus; tamen deseris : non in omnes datur actio deserentes; uis maior excusat.

[4,40] XL. Idem etiam illa in quaestione responsum existima, an omnimodo refèrenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo : ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius, cui debeo. Quid enim regi, quid pauper diuiti reddam? utique quum quidam recipere beneficium, iniuriam iudicent, et beneficia subinde aliis beneficiis onerent. Quid amplius in horum personam possum, quam uelle ? nec enim ideo beneficium nouum reiicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur : et praebebo me amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam. Qui noua accipere non uult, acceptis offenditur. Non refero gratiam : quid ad rem? non est per me mora, si aut occasio mihi deest, aut facultas. Ille praestitit mihi, nempe quum occasionem haberet, quum facultatem. Utrum bonus uir est, an malus ? apud bonum uirum bonam causam habeo : apud malum non ago. Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam, etiam inuitis his quibus refertur, properemus, et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod uolens acceperis, nolenti reddere. Quidam, quum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestiue remittunt, et nihil se debere testantur. Reiiciendi genus est, protinus aliud inuicem mittere, et munus munere expungere.

Aliquando et non reddam beneficium, quum possum ; quando? si plus mihi detracturus ero, quam illi collaturus; si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito, mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris. Et ut breuiter, qui nimis cito cupit soluere, inuitus debet : qui inuitus debet, ingratus est.