Brano visualizzato 836 volte
[16] Quamquam, miserrime iuvenis -- fas est enim iam tuos alloqui manes -- exprimere mihi vocem nullus poterit dolor. quantum volet, laceret, vel occidat; vincere me tormenta docuisti. si tamen fas est cogitationis memoria tractare verba miserae quaestionis, cur me coram populo magis interrogas? eamus, uxor, in illam desolatam domum, in illud iam patris filiique secretum; ibi me interroga, ibi, ubi torsi, ubi occidi, ubi adhuc forsitan filii tui vaga per maestos penates anima discurrit. porrigat aliquis imaginem iuvenis occisi, ponat in sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem misera comebat. eamus ad tumulum, misceamus supra busta lacrimas. ibi aut tacebimus pariter aut invicem confitebimur.
Iamiam miser mori possum: explicui[t] te, sollicitudo, pietas. non scribo tabulas, testamento suprema verba non credo. et ego moriar in tormentis meis. illud tantum novissimis precibus a te, civitas, per liberos ~ferre coniuges paterne~ a te, uxor, per occisi iuvenis umbram peto, a te, mater, ne quid amplius quaeras ~tu famam ne dicas~.
Oggi hai visualizzato 5.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani