banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 15

Brano visualizzato 774 volte
[15] O si quis in illam vos secreti nostri potuisset adhibere praesentiam! vidissetis novum genus quaestionis. stabam senex furiis monstrosae feritatis accinctus, manibus exertis, hinc ignibus, hinc verberibus armatus. super ora, super oculos iacentis adsistens clamabam: 'furiose, demens, tace!' et ille velut exustis amputatisque, per quae dolor exit in verba, fuit adtonitus, amens. quotiens admotis ignibus ad aliquam corporis partem totum pectus inposuit! quotiens hiatu oris avide flammas adversus exeuntia verba collegit! cum vero iam totus calor verberibus expulsus viribus novissimi doloris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis brevissime collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus fuit similis exclamaturo nescio quid, quod et tu fortassis audires. occupavi, fateor, et advocatis, quas iam consumpseram, viribus, manibus, telis totoque corpore pariter adnisus, antequam mentiretur, occidi.

Misera temporis illius recordatio! deficientem in manibus meis filium vidi, aspexi ora pallentia, frigidos anhelitus, interrupta suspiria et animam magno silentio exeuntem. non tamen tormenta laxavi, non subtraxi restinxique flammas. miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius adfectus. filium, qui moriebatur, occidi, non perdidi tamen, non perdidi unici mortem, fortuna, non perdidi: iam me non interrogat nisi sola mater. consiste agedum, mulier, loco meo, et in habitum paterni furoris accincta admove eculeos, flagella, laminas; praedico, testor, aliter non possum loqui, aliter mihi non potest credi.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!