banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 13

Brano visualizzato 837 volte
[13] miraris hanc in filio contumaciam, in iuvene patientiam? patri torquenti non potest aliter responderi, quam ut mori malit quam confiteri.

Quod sufficit igitur, interrogantibus respondeo, mulier: occidi. fallitur, quisquis expectat, ut obiciamus illa communia. ego vero proclamo non luxuriosum, non amore meretricis infamem; nihil ille delinquebat, quomodo liberi solent. monstrum erat inenarrabile, quod nollem deprehendere, quod ferre non possem.

Miratur aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ultione patrum fuerim tantum expulisse contentus? tuus, mulier, nefarius, tuus inconsultus non permisit adfectus. filium, cui contra severitatem meam ignoscebas. quem mecum odisse non poteras, secuta fuisses abdicatum.

Finge iuvenem dixisse nescioquid; ego audire nihil potui. non enim potestatis alicuius more consederam, nec torquentibus aliis agebam iudicem pater. ego tunc cuncta et passus sum pariter et feci. non vacabat aures praestare verbis, excipere gemitus, aestimare singultus; avocavit me contentio, dolor, orbitas, parricidium, omnia facta sunt festinatione praecipiti. idem patris adfectus est torquere, ut scias, occidere, ut nescias.

'In meam,' inquit, 'infamiam taces.' ita nunc primum laboras, misera, de fama, et post unici mortem pertinere ad te coepit, quid loquantur homines? scilicet filius inpensus est, ut erubesceres, ut male audires. adeone hoc captanti non erat satis rem totam commisisse rumori?

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!