banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 12

Brano visualizzato 812 volte
[12] desine, mulier, interrogare; filium, quem occidit pater, nec absolvere nec accusare iam debet.

'Quid,' inquit, 'dixit, cum occideres?' miseram parricidii innocentiam, quod hoc me non potestas, non magistratus, non propinquus aliquis, non amicus, non ille semper loquax populus ac malignus interrogat! quiescitis, tacetis; me infelicem, numquid scitis omnes? puta me, mulier, hoc tibi respondere: non habent incredibilia vocem; quaedam maiora sunt, quam ut illa capiat modus sermonis humani. tu vero crede nihil aliud fuisse quam furorem, insanisse me puta. videbam quae non fiebant, audiebam, quae nemo dicebat. hoc solum non insanientis habui, quod tacebam. finge me respondere: nihil dixit, nihil locutus est. non credis? atquin multo minus creditura quid dixerit.

Accipe, mulier, brevem veramque rationem, cur in quaestione iuvenis occisus est: torquebam nec interrogabam. si qua ad aures tuas ab illa quamvis remota domus parte perlata vox est, meus gemitus fuit, meorum viscerum dolor. quaeris, cur nihil dixerit? quia non habuit. quod scire vellem, quod audire deberem. nihil aliud quaestio illa captavit quam silentium, quod praestare vita non poterat. quisquis in tormentis occiditur, ideo tortus est, ut occideretur. an tu quaestionem illam fuisse credis, qualis vernilibus corporibus adhibetur? ideo enim eculeos movebam artifex senex, ten<d>ebam fidiculas ratione saevitiae, ut leviter sedibus suis remota compago per singulos artus membra laxaret. consumptus est spiritus silentio sui, et verbera ignesque animum pariter vocemque cluserunt. videbatur mihi premere gemitus, tenere suspiria, et sic nihil dixit, tamquam torqueretur ab homine, qui sciret.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!