banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 11

Brano visualizzato 767 volte
[11] Fidem communis sanguinis, fidem communium malorum! ne parricidii me velis agitare secretum, ne calamitatibus nostris gravem facias innocentiam tuam! viderit, quid meruerit, iuvenis ille; ego iam possum suprema revereri et post exitum unici revertor in patrem. maior defunctis liberis praestanda reverentia est, nec quicquam minus convenit adfectibus patris, quam si insultare videatur occiso. in gratiam me cum filio reduxit orbitas, iram nostram mors severa conposuit. quin immo recogitanti mihi totum secreti illius ordinem subit tacita miseratio. quantam ego debeam reverentiam filio, quem potui torquere solus, quem potui solus occidere!

Perseveras, cogis, instas? invicem te, mulier, interrogo, cur, si tanto opere volebas scire, quid interrogarem, quid ille loqueretur, non inruperis in quaestionem, quam nullis ministris, nullis custodibus vallaverat pater. quanto melius, mater, ipsum adisses, quanto fortius interrogasses una, quanto tibi plura dixisset! quis te, mulier, adfectus abegit, tenuit, exclusit? agnosco verecundiam tuam: timuisti, credo, ne, si in illo secreto fuissemus omnes, occidisse filium diceretur et mater.

Instas tamen et miseri senis ora diducis? puta me hoc solum dicere: ex maximi facinoris colluctatione veniens, quid audierim, nondum scio; totus adhuc sum in parricidio meo, et post mortem unici omnia, quibus laceratus, occisus est, in animum meum tormenta redierunt. est quidem difficile, ut aliquem pati pudorem parricida videatur, verumtamen stupore<m>, amentia<m>; et in silentium orbitate defeci: ablata est mihi omnium verborum fides, omnis sermonis auctoritas, nec habet causam loquendi, cui non potest credi.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!