banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 10

Brano visualizzato 848 volte
[10] non enim praecipiti raptus inpulsu exsilui repente, subito, nec captus dolore caeco inpatientiae meae velox vulnus inflixi. non potest non ratione occidi filius, cum ante torquetur. dedi moras, spatium, tempus indulsi. vides, quantam hinc malignitatibus potuerim praestare materiam: si in illo secreto gladio tantum, si vulneribus egissem, exitum fecerat iuvenis deprehensi.

Non est igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae questionis invidiam, id est, quod torsi et occidi. sola est huius necessitatis ratio de morte. illud est parricidium, filium torquere victurum. putas iuvenem vivere potuisse, cui iam non poterat nisi morte succurri? quem contra ma<li>gnos sermones adserere coeperam, non reddidi rursus infamiae, neque in oculos et ora vulgi de secreto patris emisi. providentia[m] mea[m] tibi quoque, mater, ne in hunc interrogetur, eripui. ille vero non fuit post tormenta laturus vitae pudorem, ut interrogaretur a singulis, ut negaret. verum, mulier, adfectibus tuis renuntiandum est: ad totius domus nostrae pertinere innocentiam credidi, ne se ipse potius occideret.

Sentit, iudices, mulier ad ius querelae suae nec quod torserim, nec quod occiderim pertinere, itaque quaerit, quid mihi dixerit ille, de quo nescit, an dixerit. quid ais, mater inpatiens? ita in morte filii tui nihil aliud ad te pertinet, quam quid locutus sit, ita, si respondero, remittis parricidium, tormenta non obicis? o inconsultam muliebrem semper amentiam! quid iuvenis in tormentis dixerit, tamquam ignoret, interrogat; nihil comperisse non credit, tamquam sciat, quid dixerit!

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!