banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 9

Brano visualizzato 758 volte
[9] torquere me filium putas? invidiam facio populo: videor mihi illis verberibus lacerare famam, illis ignibus increpare rumorem. quaestio de infami filio unam ratione habet, ut probes innocentem.

Dii mala prohibeant, ut noveris illum dolorem, quo potest torquere filium pater! nihil est infelicius homine, cui de unico suo mors sola non sufficit. iuvenem, in cuius animo perdiderant nomina nostra respectum, quem cotidie necesse habebamus excusare rumori, qui inter nos formosum malebat agere quam filium, verberibus ignibusque consumpsi. vis scire, quanta tormentorum ratio fuerit? debuit etiam tortus occidi.

Si tamen utique, mater, vis scire causas, breviter audi. prospiciebam miser in grande quandoque facinus prorupturum, quod otio vitam, quod desidem domi perdebat aetatem. non peregrinationibus excolere mentem, non experiri militiam, non temptare maria, non rura colere, non administrare rem publicam, non ducere volebat uxorem. praeterea traxerat ex frequentibus castigationibus taedium patris, et in execrationem mei conscientia, quia non emendabatur, exarserat. timebat occursus, non audebat adire conloquia; oscula convictusque fugiebat. breviter perditissimae mentis definienda mensura est: oderat me filius et timebat.

Filium igitur totius civitatis existimatione damnatum, quem adhuc vivere mirabantur homines, torsisse me putatis? ego vero occidi tarde, diu. quaestionem illud vocas? poena, supplicium et malorum meorum exitus fuit. nulla ratio est interrogandi hominem, cui non est fas nisi negare. quanta tamen mihi fuit et in quaestione moderatio!

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!