banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 8

Brano visualizzato 799 volte
[8] pudeat nos, mulier, infirmitatis: vicit nos modo iuvenis ille constantia; mori voluit, ut taceremus.

Vides, mulier, quibus in<ter>pretationibus praestes tuum dolorem? diceris ideo me interrogare, quia scias omnia me potius pati malle quam loqui. quis enim in hac civitate non novit taciturnitatis meae rigorem, quis ignorat, qua cuncta soleam ferre patientia? ne occisurus quidem suspiria gemitusque praemisi, nihil feci, unde erupturum quandoque per orbitatem patris animum aut tu praescio timore sentires aut ipse periturus. hanc nunc me iactare constantiam putas, quod nihil in publico, nihil in ullo mihi permisi proclamare conventu? ego vero non sum questus de iuvene nec tibi, nec captavi, ut illum mecum et mater odisset. frustra te putas extorquere accusatione posse, quod mihi non ipsae calamitates, non dolor, non meditatio orbitatis expressit. Uras licet, durabo, perferam. passus sum iam, quod erat difficilius: occidi.

'Torsit,' inquit, 'filium meum.' breviter, iudices, ratio reddatur: infamem; quid refert, an innocentem, si aliud omnibus liquet? iuvenem cunctis pignoribus invisum, omnibus adfectibus gravem maligni fecere sermones. quid agimus, anime, quemadmodum effugimus, evadimus? in tanta infamia nihil facere credentis est. vis me circumire singulos, reclamare populo, cum rumore rixari? tuae fortassis infirmitati conveniat negare; me tantum fortior adsertio unici decet: eripiendus est non contentione verborum, sed ut civitas stupeat, ut erubescat.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!