banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 6

Brano visualizzato 751 volte
[6] vides senem sanguine suo fluentem, laceratis exustisque illis sanctioribus carioribusque visceribus super exanimis unici corpus cruentis manibus iacentem; horre[o] cadaver et velut corpora, quae caelestis exanimavit ignis, adire propius time[o]. ad quaedam facinora sufficit claudere oculos, vultus avertere, tacere, mirari et incredibilis calamitates relinquere suis causis. miserere, ne quid amplius quaeras, ne quid interroges. dicturum me putas: 'parce saeculo, parce marito, parce patri'? tu vero parce illi, qui occisus est.

Novum, iudices, uxoris in marito crimen audite: silentium est, de quo queritur. solebat indignatio vestra convicia nostra ferre non posse, et matronalis indignatio dicere videbatur: 'non parcis erga me, marite, verbis, nullam habet nostri tuus sermo reverentiam; facile prorumpis in opprobria, facile quodlibet obicis, exclamas, et, dum nimium libertati vocis indulges, potest populus aliquem de me facere rumorem.' tu, mulier, obicis mihi rem, quae nulli umquam crimini fuit, solam in nostris moribus innocentiam, voce<m> repressam [taciturnitas]. vide, cur manus, cur verba peccare videantur: illis infamamus, his torquemus, occidimus. vis scire, quam non possis queri de silentio meo? felicissima fueras, si idem fecissemus omnes.

Finge me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!