banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 5

Brano visualizzato 815 volte
[5] Malae tractationis accusat. adeone, uxor, tibi parum videor dedisse poenarum post parricidium, ut labores, ne lucrifaciat pater, quod occidit filium suum? non pudet ergo, si<c> irasceris parricidae? quid tibi cum lege, quam propter alios minores accepistis adfectus? querelas habet ista, non gemitus, et matre seposita solam conplorat uxorem.

Rursus ad populum vocas miserum pudorem, materiam novi rumoris accendis; perdidi ergo rationem secreti mei. sic omnia feceram, ne quid aut quaeri posset aut dici. iam vero quid inpudentius, quid indignius quam cum sibi de liberis credunt licere tantundem, et aequum ius patris ac matris esse contendunt, quasi nesciant nobis arbitrium vitae necisque commissum! non est privilegium filium occidere, cum fieri potest, nec quisquam tantum ideo fecit, quia liceret. viscera unici lacerare suffeci; ignosce. si non potes, mihi crede: nemo filium suum occidit odio; non erit tanti iuvenis invisus. illud est in patribus usque ad parricidium terribile, quod amant, quod succurrunt, quod sibi videntur aliter non posse misereri. non est, quod vos ab aestimatione malorum meorum mollior sexus abducat; maioris adfectus est filium occidere quam vindicare. desine igitur me, mulier, fatigare interrogationibus tuis. ita tibi non videtur omnia respondere pro filio, qui dicit 'occidi'? et licet comprimantur exclamationes, ora claudantur, nihil negat, qui hoc fatetur. atquin summorum facinorum ipsa inmanitas innocentia est.filium pater non demens, non insanus occidi -- hominem extra sensus adfectusque positum, quisquis non miseretur! -- occidi[t].

Oggi hai visualizzato 11.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!