banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 2

Brano visualizzato 741 volte
[2] novo quin immo fabulosoque secum inpatientiae genere dissentit: queritur de populo, quod loquatur, de patre, quod taceat, nec contenta confessione mariti nihil se dissimulare, nihil scire reatus auctoritate testantis, mavult de silentio meo facere secretum. orbitatis istud amentia sit an innocentia, perditus dolor viderit; ipsius animus potest scire, quid filius meus dixerit, quae me putat habere, quod dicam.

Fidem igitur vestram, iudices, ne vos orbitatis miseratione confundat sola mater, neve maximae calamitatis ibi tantum putetis resedisse sensum, unde vos lacrimae gemitusque conveniunt. mei magis debetis in uxoris conparatione misereri, qui filium et perdidi et occidi: ego sum infelicior ex parentibus duobus, qui quicquid, iudices, ista conplorat, et patior et feci. felicem ignoratione conscientiam matris, quae sufficit interrogare! maior me inpatientia, maior urit adfectus. cur filium occiderim, indicare non possum, nec paenitet, quod occidi.

Infelix senectus, misera patientia, sic quoque quam multa dicenda sunt! fuimus quondam, iudices, fuimus felicissimi parentes, cum adhuc rudis unici nobis blandiretur infantia, duravitque domus tota prosperitas, quamdiu pariter fruebamur, pariter dileximus, quamdiu civitas de nobis hoc solum poterat loqui, filium nos habere formosum. ut vero in eam adolevit aetatem, in qua corporalibus bonis iuventus insolenter exultat, superbus atque adrogans in nullum vitae genus, non in privatos, non in publicos actus florentem duxit aetatem.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!