banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undevicesima - 1

Brano visualizzato 857 volte
[1] Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut iam taceremus omnes, et post tam prodigiosas rerum sermonumque novitates oportuerat hoc esse novissimum de malis infelicissimae domus, quod occidi filium pater; sed quoniam mulier inmodici semper adfectus super cuncta, quae vel passus sum paulo ante vel feci, reatus quoque me dolore concussit, veni petiturus a vobis, ne me scientem silentium contentioni praestare credatis; non quia occidi filium, taceo, sed occisus est, ut tacerem. utinam, iudices, negare possem, quod occidi, utinam totum miserae necessitatis ordinem fas esset intra pectoris huius premere secretum! miratur hanc aliquis patientiam meam? ardor ille, qui me modo inpegit in filium, ipsa sui immanitate consumptus est. quicquid erumpere posset in proclamationem, parricidio peractum est, in orbitate conticuit. non habeo adfectum, nisi quo cuncta tantum patiar, audiam, feram. utrumque de filio fieri non potest, ut et occiderim et fatear, cur meruerit occidi.

Quapropter, iudices, satis admirari, satis stupere non possum, quod mulier, cuius praeter optimam sane conscientiam sexus quoque maiorem malis nostris pudorem praestare debebat, tacere non potest silentium meum.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!