banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Duodecima - 6

Brano visualizzato 879 volte
[6] ut arma bello, ut aqua incendio inclamari publice solent, ita uno quodam consensu non aetatibus [ex]spectatis, non honoribus, pariter rettulimus, probavimus, decrevimus, pedibus manibus <r>uimus in sententiam necessitatis, nec ordo nos officiorum moratus est. legationem multi pollicebantur, nec innocentiae iste beneficio vel auctoritatis meritorumque respectu electus est; una causa nos movit, quod se cito rediturum pollicebatur. pecuniam sine numero infudimus, frumentum sine modo mandavimus; quantum potuisset, adferret, festinaret modo. hoc una voce supplices acclamabamus, ac, ne moraremur, ne hoc quidem diu rogavimus; una tantum vox fuit, quam iste pro quodam praeiudicio amplexus est: 'nihil agis adferendo frumentum, si post illum diem veneris.' nostris manibus legatum in navem tulimus, ac, ne quid morae esset, pro sua quisque portione etiam commeatum dedimus, retinacula incidimus et litus ingressi classem publicis manibus inpulimus. inde fugientia vela longo visu prosecuti facilem emptionem, secundos ventos, placidum mare, non secus <ac si> ipsi navigaremus, precati sumus.

Quis credat hoc de tam miseris? omnia a diis inpetravimus. scilicet unum superest, ut pro aliena civitate vota solvenda sint. cito pervenit, cito emit, cito rediit, quo voluit. quid prodest? [expectare] alia civitas prior est, et sane religiosus legatus diem expectat.

Nos interim coacta primo ex agris pecora diripuimus et, ne venturo saltem anno prospici posset, non reliquimus, qui ararent, boves. iam servis fugas imperavimus, iam procumbentes ante limina principum pauperes in ipsis precibus expirant. plorantibus liberis legatum promittimus. iam tantum sibi quisque cura est. nihil tamen horum etiamnunc in invidiam legati queror; adhuc prior cursus est, hactenus nostra mala tulimus; in reliqua legatus nos vicarios dedit.

Oggi hai visualizzato 5.1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9.9 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!