banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Undecima - 10

Brano visualizzato 763 volte
[10] quid, quod in ipsa conparatione mortis non idem patientur liberi tui? occidentur uno fortassis ictu, et erit ultio manibus contenta carnificis. parvulos meos occidit quicquid fuit tota civitate telorum, omnis sexus, omnis aetas, omnis infirmitas. nihil est crudelius morte hominum, quos populus occidit, et solus hic exitus est, a quo non est nec cadaveribus salva reverentia. hoc me nunc conplorare tantum putatis, quod non sum liberis meis ante satiatus? miser ego nec ad cadavera accessi, non in sepulcra maiorum meis manibus intuli, nec licuit super ipsa corpora proclamare: 'non feci!'

Qualem ego illum, patria, perdidi diem, cum duces ab explicito bello revertuntur! non me laetae cinxere legiones, non effusi obviam cives triumphali circa currus meos exultavere laetitia; sequebar captivos meos tristior victor, maestus undique claudebat exercitus, occurrentium lacrimae propinquorum et erubescentis circa me populi timida solacia. o successuum quoque nostrorum misera condicio! ergo ego victoriam meam non narrabo sine fletu, nemo amicorum propinquorumque coram me de bello meo loquetur?

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!