banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Decima - 12

Brano visualizzato 940 volte
[12] fili, plus hodie amisi, quam cum elatus es: post mortem te tuam vidi. si mehercules notas in corpore unici vestes subtrahere temptares, dicerem: succurre solacio meo. haec omnia apud me filii mei membra sunt; ego osculabor, amplectar, flebo supra. non est ratio fortasse; adeo quicquid rationem vincit, affectus est. nihil est sceleratius prudenti orbitate.'

'Levia,' inquit, 'levia loquor; ego filium meum videbam.' quaenam istum fortuna, quae indulserat condicio naturae? non excludebat orbitas oculos tuos, eras iam consecuta, mater, ut iuvenem die absentem putares. maximam perdidit mors acerbitatem, si possis videre quem amiseris. videre ergo tibi contingebat, o mulier, vultum, habitum, corpus, incessum? non crederem, nisi te perdidisse sentires. tempora ergo cum morte diviseras, et superstite filio fruebaris omnibus tenebris. quantum perdideris, hinc aestima: hoc tibi si non contigisset, non eras tam improba, ut optares. aliquis, o pietas, sepultus et conditus, veteri<s> corporis cinis et favilla, tamen corpus sumebat in noctes, et ad solida viventis membra revocatus praebebat se matris oculis qualem non crederes recessurum! nec queri de luce poteramus; quantum licebat, aderat. videbas ergo, mulier, ac praesentia fruebaris? 'videbam', inquit, 'et fruebar, et ad quem pertinebat, rogo, etiamsi decipiebar?' sed quid ego utor testimonio tuo? mago credo et vidisse te filium et nunc non videre.

Oggi hai visualizzato 1.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!