banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Decima - 3

Brano visualizzato 943 volte
[3] invidit matri, ne filio frueretur, nec hoc ideo fecit, quia videre ipse malebat; ne viventem quidem adhuc et incolumem tam blanda tamque debita pietate prosequebatur, ut defuncto servaturus affectum etiam sepulti pater videretur. tanto magis effusa mater et suis ac paternis vicibus occurrens: haec pallidior ad metus, ad vota pronior, non diebus secura, non noctibus. et ille miser intellegebat, utri promptior ex parentibus et facilior esset affectus. itaque ab huius osculis, ab huius feminae cervice pendebat. et, quia longum est officia praeterita debitae pietatis agitare, illo ipso languore, quo filius caducum illud et fragile corpus amisit, quam perdite mulier et usque in exemplum modo super ora pallentis infelices lacerabat oculos, nunc siccata frustra ubera querebatur, nunc superstitem caedebat uterum! notabat haec ille deficiens mandabatque morti suae, cui periret. ubi sunt, qui cito iubent stare lacrimas, quibus non placet longum agere maerorem? retulit umbra gratiam matri. scio et intellego: cum inter gementis iacet medium cadaver, et cum omnis videtur remisisse curas, tunc sentit aliquid et intellegit et inter suos iudicat. moneo te, orbitas, moneo, effusius fleas, effusius <te> efferas, numquam perisse <lacrimas> credas. filii sui umbra cui non apparet, irascitur.

Oggi hai visualizzato 11.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!