Brano visualizzato 949 volte
[6] o te extra omnes humanorum pectorum adfectus, inimice, sepositum, nunc qui me putas posse mentiri! perdidi infelix illum cariorem pauperibus adfectum. succurrere mihi putas, quod aliquando dissedimus? falleris, deciperis: hominis, cuius occisus est filius, unus inimicus est. sane possit aliquis hanc doloris [dis]simulationem mendacio perferre verborum; torqueri volo; nihil est tanti, nisi verum. videlicet inter ignes ac flagella sufficit mihi, si dixero: 'hic est inimicus, anime, qui nobis subinde maledixit, hic ille contumeliosus, ille inpotens.' ego nescio, an mihi possit in quaestione sufficere quod vidi. ~et quod inimicus me contendit ideo velle torqueri~.
Tormenta postulo. en ad quod confugiat homo, qui se sciat posse mentiri! nulla est ratio quaestionum relicta mortalibus, si adiuvant contra veritatem, et sublata est de rebus humanis necessitatis huius utilitas, si causam ultro tuetur explicatque fingentibus. hucusque durant artis ingenia mortalium, et, licet sit aliquis secreti firmitate conpositus, hominem tamen ultra non sequitur animus. non vacat adserere quae finxeris, tunc, cum vix prodest et verum fateri, et nemo non contra id torquetur, quod dixit ante tormenta. non refert, cuius ad eculeum nominis persuasionem, quas silentii adferas causas; in quaestionibus tantum corpora sumus, et nemo non contra aliquem torquetur adfectum. exigam quaestionem, an recusem, quid interest tormentorum, brevi futurus similis homini, qui fateatur invitus? novum, iudices, inauditumque rebus humanis aperitur exemplum:
Oggi hai visualizzato 8.1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6.9 brani