banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 23

Brano visualizzato 922 volte
[23] mors ipsa filii tui naufragium fecit, per tot fluctus volutatum corpus intumuit, tot inlisum scopulis, tam spatiosis tractum harenis, numquam tamen infelicius, quam cum venit in terram. o quam grave est mori! quanto gravius, quod ego vivo! superstes filii mei vivo omnibus diis hominibusque sed ante omnis mihi et invisus et infestus, et, ut uxoris quoque pietatem perderem, in funere filii divortium fecit. video haec rerum naturae bona, quae filio abstuli. omnis me aetas mei admonet luctus: senectus, ad quam non pervenit miser[a], pueritia, quam nunc transivit, adulescentia, in qua periit. supersum, ut, si felicissime cesserit, rogum meum videam et edacis circa corpus filii mei flammas; si hoc non contigerit, nigrum cadaver et deforme etiam ignotis spectaculum. inter haec mala credetis, puto, si dixero: vellem oculos non habere!

Quid nunc amplius ad te, uxor, preces convertam inritas, male temptatas? tu vero perge et bono tuo utere. felicem te, quod in hac fortuna irasceris!

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!