Brano visualizzato 1221 volte
[8] Hoc loco quaeram necesse est, quae ratio fuerit, ut iuvenis ad parricidium suo potissimum gladio uteretur. Nimirum illud in mentem venit, quia erat relicturus. Nam si alienum et ignotum in vulnere patris gladium reliquisset, potuerat de percussore dubitari. Hic attulit suum, ut, etiamsi evasisset, tamen ferro suo teneretur. "Cur ergo", inquis, "gladium in cubiculo tuo habebas?" Quia habueram semper, quia usurus illo non eram. Ferrum ego parricidio meo tot ante annos praeparavi et secundum illum, quem minabar patri, <gladium> tamdiu innocens fui? Ego eram ferro ac mente paratus, et tot abiere noctes? Ante gladium illum familiarem oculis tuis feci, ante omnibus servulis notum? Pependit in cubiculo tamquam testis conscientiae meae, palam, in medio, neglegenter, sic ut subtrahi posset. Non illum conscientia trepida velavit; tam notus in cubiculo fuit quam caecitas domini. Quisquis ferrum praeparat sceleri, sic illud habet, ut possit suum negare.
Oggi hai visualizzato 14.1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0.9 brani