banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Properzio - Elegie - Liber Iii

Callimachi Manes et Coi sacra Philitae,
in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus.
primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.
dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro
quove pede ingressi? quamve bibistis aquam?
ah valeat, Phoebum quicumque moratur in armis!
exactus tenui pumice versus eat,
quo me Fama levat terra sublimis, et a me
nata coronatis Musa triumphat equis,
et mecum in curru parvi vectantur Amores,
scriptorumque meas turba secuta rotas.
quid frustra immissis mecum certatis habenis?
non datur ad Musas currere lata via.
multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
qui finem imperii Bactra futura canent.
sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum
detulit intacta pagina nostra via.
mollia, Pegasides, date vestro serta poetae:
non faciet capiti dura corona meo.
at mihi quod vivo detraxerit invida turba,
post obitum duplici faenore reddet Honos;
omnia post obitum fingit maiora vetustas:
maius ab exsequiis nomen in ora venit.
nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,
fluminaque Haemonio comminus isse viro,
Idaeum Simoenta Iovis cum prole Scamandro,
Hectora per campos ter maculasse rotas?
Deiphobumque Helenumque et Pulydamantis in armis
qualemcumque Parim vix sua nosset humus.
exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu
Troia bis Oetaei numine capta dei.
nec non ille tui casus memorator Homerus
posteritate suum crescere sensit opus;
meque inter seros laudabit Roma nepotes:
illum post cineres auguror ipse diem.
ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro
provisumst Lycio vota probante deo.

Carminis interea nostri redeamus in orbem,
gaudeat ut solito tacta puella sono.
Orphea delenisse feras et concita dicunt
flumina Threicia sustinuisse lyra;
saxa Cithaeronis Thebanam agitata per artem
sponte sua in muri membra coisse ferunt;
quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna
ad tua rorantis carmina flexit equos:
miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro,
turba puellarum si mea verba colit?
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis,
nec camera auratas inter eburna trabes,
nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas,
non operosa rigat Marcius antra liquor;
at Musae comites et carmina cara legenti,
nec defessa choris Calliopea meis.
fortunata, meo si qua's celebrata libello!
carmina erunt formae tot monumenta tuae.
nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti,
nec Iovis Elei caelum imitata domus,
nec Mausolei dives fortuna sepulcri
mortis ab extrema condicione vacant.
aut illis flamma aut imber subducet honores,
annorum aut tacito pondere victa ruent.
at non ingenio quaesitum nomen ab aevo
excidet: ingenio stat sine morte decus.

Visus eram molli recubans Heliconis in umbra,
Bellerophontei qua fluit umor equi,
reges, Alba, tuos et regum facta tuorum,
tantum operis, nervis hiscere posse meis;
parvaque iam magnis admoram fontibus ora
(unde pater sitiens Ennius ante bibit,
et cecinit Curios fratres et Horatia pila,
regiaque Aemilia vecta tropaea rate,
victricisque moras Fabii pugnamque sinistram
Cannensem et versos ad pia vota deos,
Hannibalemque Lares Romana sede fugantis,
anseris et tutum voce fuisse Iovem),
cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus
sic ait aurata nixus ad antra lyra:
'quid tibi cum tali, demens, est flumine? quis te
carminis heroi tangere iussit opus?
non hinc ulla tibi sperandast fama, Properti:
mollia sunt parvis prata terenda rotis;
ut tuus in scamno iactetur saepe libellus,
quem legat exspectans sola puella virum.
cur tua praescriptos evectast pagina gyros?
non est ingenii cumba gravanda tui.
alter remus aquas alter tibi radat harenas,
tutus eris: medio maxima turba marist.'
dixerat, et plectro sedem mihi monstrat eburno,
quo nova muscoso semita facta solost.
hic erat affixis viridis spelunca lapillis,
pendebantque cavis tympana pumicibus,
orgia Musarum et Sileni patris imago
fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
et Veneris dominae volucres, mea turba, columbae
tingunt Gorgoneo punica rostra lacu;
diversaeque novem sortitae iura Puellae
exercent teneras in sua dona manus:
haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis
aptat, at illa manu texit utraque rosam.
e quarum numero me contigit una dearum
(ut reor a facie, Calliopea fuit):
'contentus niveis semper vectabere cycnis,
nec te fortis equi ducet ad arma sonus.
nil tibi sit rauco praeconia classica cornu
flare, nec Aonium tingere Marte nemus;
aut quibus in campis Mariano proelia signo
stent et Teutonicas Roma refringat opes,
barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus
saucia maerenti corpora vectet aqua.
quippe coronatos alienum ad limen amantes
nocturnaeque canes ebria signa morae,
ut per te clausas sciat excantare puellas,
qui volet austeros arte ferire viros.'
talia Calliope, lymphisque a fonte petitis
ora Philitea nostra rigavit aqua.

Arma deus Caesar dites meditatur ad Indos,
et freta gemmiferi findere classe maris.
magna, Quiris, merces: parat ultima terra triumphos;
Tigris et Euphrates sub tua iura fluent;
sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis;
assuescent Latio Partha tropaea Iovi.
ite agite, expertae bello, date lintea, prorae,
et solitum, armigeri, ducite munus, equi!
omina fausta cano. Crassos clademque piate!
ite et Romanae consulite historiae!
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae,
ante meos obitus sit precor illa dies,
qua videam spoliis oneratos Caesaris axes,
et subter captos arma sedere duces,
tela fugacis equi et bracati militis arcus,
ad vulgi plausus saepe resistere equos,
inque sinu carae nixus spectare puellae
incipiam et titulis oppida capta legam!
ipsa tuam serva prolem, Venus: hoc sit in aevum,
cernis ab Aenea quod superesse caput.
praeda sit haec illis, quorum meruere labores:
me sat erit Sacra plaudere posse Via.

Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes:
sat mihi cum domina proelia dura mea.
nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
nec bibit e gemma divite nostra sitis,
nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
o prima infelix fingenti terra Prometheo!
ille parum caute pectoris egit opus.
corpora disponens mentem non vidit in arto:
recta animi primum debuit esse via.
nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
nudus in inferna, stulte, vehere rate.
victor cum victo pariter miscetur in umbris:
consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
optima mors, carpta quae venit ante die.
me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
Musarumque choris implicuisse manus;
me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,
et caput in verna semper habere rosa.
atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas,
sparserit et nigras alba senecta comas,
tum mihi naturae libeat perdiscere mores,
quis deus hanc mundi temperet arte domum,
qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis
cornibus in plenum menstrua luna redit,
unde salo superant venti, quid flamine captet
Eurus, et in nubes unde perennis aqua;
sit ventura dies mundi quae subruat arces,
purpureus pluvias cur bibit arcus aquas,
aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi,
solis et atratis luxerit orbis equis,
cur serus versare boves et plaustra Bootes,
Pleiadum spisso cur coit igne chorus,
curve suos fines altum non exeat aequor,
plenus et in partes quattuor annus eat;
sub terris sint iura deum et tormenta reorum,
num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,
aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,
Tisiphones atro si furit angue caput,
num tribus infernum custodit faucibus antrum
Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
an ficta in miseras descendit fabula gentes,
et timor haud ultra quam rogus esse potest.
exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
grata magis, Crassi signa referte domum.

Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
omnis enim debet sine vano nuntius esse,
maioremque metu servus habere fidem.
nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
incipe: suspensis auribus ista bibam.
num me laetitia tumefactum fallis inani,
haec referens, quae me credere velle putas?
sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
illius ex oculis multa cadebat aqua?
nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto,
scriniaque ad lecti clausa iacere pedes,
ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
ornabat niveas nullane gemma manus?
tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae
carpebant, medio nebat et ipsa loco,
umidaque impressa siccabat lumina lana,
rettulit et querulo iurgia nostra sono?
'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces?
est poena et servo rumpere teste fidem.
ille potest nullo miseram me linquere facto,
et qualem nolo dicere habere domi?
gaudet me vacuo solam tabescere lecto?
si placet, insultet, Lygdame, morte mea.
non me moribus illa, sed herbis improba vicit
staminea rhombi ducitur ille rota.
illum turgentis sanie portenta rubetae
et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt,
et strigis inventae per busta iacentia plumae,
cinctaque funesto lanea vitta toro.
si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,
poena erit ante meos sera sed ampla pedes;
putris et in vacuo texetur aranea lecto:
noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
quae tibi si veris animis est questa puella,
hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
iram, non fraudes esse in amore meo,
me quoque consimili impositum torquerier igni:
iurabo bis sex integer esse dies.
quod mihi si e tanto felix concordia bello
exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.

Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!
per te immaturum mortis adimus iter;
tu vitiis hominum crudelia pabula praebes;
semina curarum de capite orta tuo.
tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus
obruis insano terque quaterque mari.
nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
et nova longinquis piscibus esca natat.
quod si contentus patrio bove verteret agros,
verbaque duxisset pondus habere mea,
viveret ante suos dulcis conviva Penates,
pauper, at in terra nil nisi fleret opes.
noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae
et duro teneras laedere fune manus,
sed thyio thalamo aut Oricia terebintho
effultum pluma versicolore caput.
hunc parvo ferri vidit nox improba ligno,
et miser invisam traxit hiatus aquam;
huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
Paetus ut occideret, tot coiere mala.
flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
cum moribunda niger clauderet ora liquor:
'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
et quaecumque meum degravat unda caput,
quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
attulimus longas in freta vestra comas.
ah miser alcyonum scopulis affligar acutis!
in me caeruleo fuscina sumpta deost.
at saltem Italiae regionibus evehat aestus:
hoc de me sat erit si modo matris erit.'
subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti
mater in ore tibist? non habet unda deos.
et mater non iusta piae dare debita terrae
nec pote cognatos inter humare rogos,
sed tua nunc volucres astant super ossa marinae,
nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest.
infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,
quae spolia ex illo tanta fuere tibi?
aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?
portabat sanctos alveus ille viros.
o centum aequoreae Nereo genitore puellae,
et tu, materno tacta dolore, Theti;
vos decuit lasso supponere bracchia mento:
non poterat vestras ille gravare manus.
reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita;
Paetum sponte tua, vilis harena, tegas;
et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,
dicat 'et audaci tu timor esse potes.'
ite, rates curvate et leti texite causas:
ista per humanas mors venit acta manus.
terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:
fortunae miseras auximus arte vias.
ancora te teneat, quem non tenuere penates?
quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
consenuit, fallit portus et ipse fidem.
nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
omnia detrito vincula fune cadunt.
sunt Agamemnonias testantia litora curas,
quae notat Argynni poena Athamantiadae.
[hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
pro qua mactatast Iphigenia mora.]
natura insidians pontum substravit avaris:
ut tibi succedat, vix semel esse potest.
saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
in mare cui soliti non valuere doli.
at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
ante fores dominae condar oportet iners.

Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas
vocis et insanae tot maledicta tuae.
tu vero nostros audax invade capillos
et mea formosis unguibus ora nota,
tu minitare oculos subiecta exurere flamma,
fac mea rescisso pectora nuda sinu!
cum furibunda mero mensam propellis et in me
proicis insana cymbia plena manu,
nimirum veri dantur mihi signa caloris:
nam sine amore gravi femina nulla dolet.
quae mulier rabida iactat convicia lingua,
haec Veneris magnae volvitur ante pedes.
custodum grege seu circa se stipat euntem,
seu sequitur medias, maenas ut icta, vias,
seu timidam crebro dementia somnia terrent,
seu miseram in tabula picta puella movet,
his ego tormentis animi sum verus haruspex,
has didici certo saepe in amore notas.
non est certa fides, quam non in iurgia vertas:
hostibus eveniat lenta puella meis.
in morso aequales videant mea vulnera collo:
me doceat livor mecum habuisse meam.
aut in amore dolere volo aut audire dolentem,
sive meas lacrimas sive videre tuas,
tecta superciliis si quando verba remittis,
aut tua cum digitis scripta silenda notas.
odi ego quos numquam pungunt suspiria somnos:
semper in irata pallidus esse velim.
dulcior ignis erat Paridi, cum Graia per arma
Tynaridi poterat gaudia ferre suae:
dum vincunt Danai, dum restat barbarus Hector,
ille Helenae in gremio maxima bella gerit.
aut tecum aut pro te mihi cum rivalibus arma
semper erunt: in te pax mihi nulla placet.
gaude, quod nullast aeque formosa: doleres,
si qua foret: nunc sis iure superba licet.
at tibi, qui nostro nexisti retia lecto,
sit socer aeternum nec sine matre domus!
cui nunc si qua datast furandae copia noctis,
offensa illa mihi, non tibi amica, dedit.

Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,
intra fortunam qui cupis esse tuam,
quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
non sunt apta meae grandia vela rati.
turpest, quod nequeas, capiti committere pondus
et pressum inflexo mox dare terga genu.
omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
gloria Lysippost animosa effingere signa;
exactis Calamis se mihi iactat equis;
in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
Parrhasius parva vindicat arte locum;
argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
at Myos exiguum flectit acanthus iter;
Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.
est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
est quibus in celeris gloria nata pedes;
hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
naturae sequitur semina quisque suae.
at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi,
cogor et exemplis te superare tuis.
cum tibi Romano dominas in honore secures
et liceat medio ponere iura foro;
vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas,
atque onerare tuam fixa per arma domum;
et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni
tempore tam faciles insinuentur opes;
parcis et in tenuis humilem te colligis umbras:
velorum plenos subtrahis ipse sinus.
crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos
iudicia, et venies tu quoque in ora virum.
non ego velifera tumidum mare findo carina:
tota sub exiguo flumine nostra morast.
non flebo in cineres arcem sedisse paternos
Cadmi, nec semper proelia clade pari;
nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces,
et Danaum decimo vere redisse rates,
moenia cum Graio Neptunia pressit aratro
victor Palladiae ligneus artis equus.
inter Callimachi sat erit placuisse libellos
et cecinisse modis, Coe+ poeta, tuis.
haec urant pueros, haec urant scripta puellas
meque deum clament et mihi sacra ferant!
te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem
Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis;
eductosque pares silvestri ex ubere reges,
ordiar et caeso moenia firma Remo,
celsaque Romanis decerpta palatia tauris,
crescet et ingenium sub tua iussa meum;
prosequar et currus utroque ab litore ovantis,
Parthorum astutae tela remissa fugae,
claustraque Pelusi Romano subruta ferro,
Antonique gravis in sua fata manus.
mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae,
dexteraque immissis da mihi signa rotis.
hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a test
quod ferar in partis ipse fuisse tuas.

Mirabar, quidnam visissent mane Camenae,
ante meum stantes sole rubente torum.
natalis nostrae signum misere puellae
et manibus faustos ter crepuere sonos.
transeat hic sine nube dies, stent aere venti,
ponat et in sicco molliter unda minas.
aspiciam nullos hodierna luce dolentis,
et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis;
alcyonum positis requiescant ora querelis;
increpet absumptum nec sua mater Ityn.
tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis,
surge et poscentis iusta precare deos.
at primum pura somnum tibi discute lympha,
et nitidas presso pollice finge comas;
dein qua primum oculos cepisti veste Properti
indue, nec vacuum flore relinque caput;
et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis,
inque meum semper stent tua regna caput.
inde coronatas ubi ture piaveris aras,
luxerit et tota flamma secunda domo,
sit mensae ratio, noxque inter pocula currat,
et crocino nares murreus ungat onyx.
tibia continuis succumbat rauca choreis,
et sint nequitiae libera verba tuae,
dulciaque ingratos adimant convivia somnos;
publica vicinae perstrepat aura viae:
sit sors et nobis talorum interprete iactu,
quem gravius pennis verberet ille puer.
cum fuerit multis exacta trientibus hora,
noctis et instituet sacra ministra Venus,
annua solvamus thalamo sollemnia nostro,
natalisque tui sic peragamus iter.

Quid mirare, meam si versat femina vitam
et trahit addictum sub sua iura virum,
criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis,
quod nequeam fracto rumpere vincla iugo?
ventorum melius praesagit navita morem,
vulneribus didicit miles habere metum.
ista ego praeterita iactavi verba iuventa:
tu nunc exemplo disce timere meo.
Colchis flagrantis adamantina sub iuga tauros
egit et armigera proelia sevit humo,
custodisque feros clausit serpentis hiatus,
iret ut Aesonias aurea lana domos.
ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis
Maeotis Danaum Penthesilea rates;
aurea cui postquam nudavit cassida frontem,
vicit victorem candida forma virum.
Omphale in tantum formae processit honorem,
Lydia Gygaeo tincta puella lacu,
ut, qui pacato statuisset in orbe columnas,
tam dura traheret mollia pensa manu.
Persarum statuit Babylona Semiramis urbem,
ut solidum cocto tolleret aggere opus,
et duo in adversum mitti per moenia currus
nec possent tacto stringere ab axe latus;
duxit et Euphraten medium, quam condidit, arcis,
iussit et imperio subdere Bactra caput.
nam quid ego heroas, quid raptem in crimina divos?
Iuppiter infamat seque suamque domum.
quid, modo quae nostris opprobria nexerit armis,
et, famulos inter femina trita suos,
coniugii obsceni pretium Romana poposcit
moenia et addictos in sua regna Patres?
noxia Alexandria, dolis aptissima tellus,
et totiens nostro Memphi cruenta malo,
tris ubi Pompeio detraxit harena triumphos--
tollet nulla dies hanc tibi, Roma, notam.
issent Phlegraeo melius tibi funera campo,
vel tua si socero colla daturus eras.
scilicet incesti meretrix regina Canopi,
una Philippeo sanguine adusta nota,
ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,
et Tiberim Nili cogere ferre minas,
Romanamque tubam crepitanti pellere sistro,
baridos et contis rostra Liburna sequi,
foedaque Tarpeio conopia tendere saxo,
iura dare et statuas inter et arma Mari!
quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures,
nomine quem simili vita superba notat,
si mulier patienda fuit? cane, Roma, triumphum
et longum Augusto salva precare diem!
fugisti tamen in timidi vaga flumina Nili:
accepere tuae Romula vincla manus.
bracchia spectasti sacris admorsa colubris,
et trahere occultum membra soporis iter.
'Non hoc, Roma, fui tanto tibi cive verenda!'
dixit et assiduo lingua sepulta mero.
septem urbs alta iugis, toto quae praesidet orbi,
non humana deicienda manu.
haec di condiderunt, haec di quoque moenia servant:
vix timeat salvo Caesare Roma Iovem.
nunc ubi Scipiadae classes, ubi signa Camilli,
aut modo Pompeia, Bospore, capta manu?
Hannibalis spolia et victi monumenta Syphacis,
et Pyrrhi ad nostros gloria fracta pedes?
Curtius expletis statuit monumenta lacunis,
admisso Decius proelia rupit equo,
Coclitis abscissos testatur semita pontes,
est cui cognomen corvus habere dedit:
Leucadius versas acies memorabit Apollo:
tanti operis bellum sustulit una dies.
at tu, sive petes portus seu, navita, linques,
Caesaris in toto sis memor Ionio.

Postume, plorantem potuisti linquere Gallam,
miles et Augusti fortia signa sequi?
tantine ulla fuit spoliati gloria Parthi,
ne faceres Galla multa rogante tua?
si fas est, omnes pariter pereatis avari,
et quisquis fido praetulit arma toro!
tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna
potabis galea fessus Araxis aquam.
illa quidem interea fama tabescet inani,
haec tua ne virtus fiat amara tibi,
neve tua Medae laetentur caede sagittae,
ferreus armato neu cataphractus equo,
neve aliquid de te flendum referatur in urna:
sic redeunt, illis qui cecidere locis.
ter quater in casta felix, o Postume, Galla!
moribus his alia coniuge dignus eras.
quid faciet nullo munita puella timore,
cum sit luxuriae Roma magistra suae?
sed securus eas: Gallam non munera vincent,
duritiaeque tuae non erit illa memor.
nam quocumque die salvum te fata remittent,
pendebit collo Galla pudica tuo.
Postumus alter erit miranda coniuge Ulixes:
non illi longae tot nocuere morae,
castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta,
exustaeque tuae nox, Polypheme, genae,
et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces,
Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas,
Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos
(paverat hos Phoebo filia Lampetie),
et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae,
totque hiemis noctes totque natasse dies,
nigrantisque domos animarum intrasse silentum,
Sirenum surdo remige adisse lacus,
et veteres arcus leto renovasse procorum,
errorisque sui sic statuisse modum.
nec frustra, quia casta domi persederat uxor.
vincit Penelopes Aelia Galla fidem.

Quaeritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis,
et Venere exhaustae damna querantur opes.
certa quidem tantis causa et manifesta ruinis:
luxuriae nimium libera facta viast.
Inda cavis aurum mittit formica metallis,
et venit e Rubro concha Erycina salo,
et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores,
cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
haec etiam clausas expugnant arma pudicas
quaeque gerunt fastus, Icarioti, tuos.
matrona incedit census induta nepotum
et spolia opprobrii nostra per ora trahit.
nullast poscendi, nullast reverentia dandi,
aut si quast, pretio tollitur ipsa mora.
felix Eois lex funeris una maritis,
quos Aurora suis rubra colorat equis!
namque ubi mortifero iactast fax ultima lecto,
uxorum fusis stat pia turba comis,
et certamen habent leti, quae viva sequatur
coniugium: pudor est non licuisse mori.
ardent victrices et flammae pectora praebent,
imponuntque suis ora perusta viris.
hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella
nec fida Euadne nec pia Penelope.
felix agrestum quondam pacata iuventus,
divitiae quorum messis et arbor erant!
illis munus erat decussa Cydonia ramo,
et dare puniceis plena canistra rubis,
nunc violas tondere manu, nunc mixta referre
lilia vimineos lucida per calathos,
et portare suis vestitas frondibus uvas
aut variam plumae versicoloris avem.
his tum blanditiis furtiva per antra puellae
oscula silvicolis empta dedere viris.
hinnulei pellis stratos operibat amantes,
altaque nativo creverat herba toro,
pinus et incumbens laetas circumdabat umbras;
nec fuerat nudas poena videre deas.
corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam
dux aries saturas ipse reduxit oves;
dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros,
praebebant vestri verba benigna foci:
'et leporem, quicumque venis, venaberis, hospes,
et si forte meo tramite quaeris avem:
et me Pana tibi comitem de rupe vocato,
sive petes calamo praemia, sive cane.'
at nunc desertis cessant sacraria lucis:
aurum omnes victa iam pietate colunt.
auro pulsa fides, auro venalia iura,
aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
torrida sacrilegum testantur limina Brennum,
dum petit intonsi Pythia regna dei:
at mox laurigero concussus vertice diras
Gallica Parnasus sparsit in arma nives.
te scelus accepto Thracis Polymestoris auro
nutrit in hospitio non, Polydore, pio.
tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
verax Pergameis maenas habenda mali:
sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
fallacem Troiae serpere dixit equum.
ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
expertast veros irrita lingua deos.

Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
sed mage virginei tot bona gymnasii,
quod non infamis exercet corpore ludos
inter luctantis nuda puella viros,
cum pila velocis fallit per bracchia iactus,
increpat et versi clavis adunca trochi,
pulverulentaque ad extremas stat femina metas,
et patitur duro vulnera pancratio:
nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris,
missile nunc disci pondus in orbe rotat,
et modo Taygeti, crinis aspersa pruina,
sectatur patrios per iuga longa canes:
gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit,
virgineumque cavo protegit aere caput,
qualis Amazonidum nudatis bellica mammis
Thermodontiacis turba lavatur aquis;
qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis,
hic victor pugnis, ille futurus equis,
inter quos Helene nudis capere arma papillis
fertur nec fratres erubuisse deos.
lex igitur Spartana vetat secedere amantes,
et licet in triviis ad latus esse suae,
nec timor aut ullast clausae tutela puellae,
nec gravis austeri poena cavenda viri.
nullo praemisso de rebus tute loquaris
ipse tuis: longae nulla repulsa morae.
nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt,
est neque odoratae cura molesta comae.
at nostra ingenti vadit circumdata turba,
nec digitum angustast inseruisse via;
nec quae sit facies nec quae sint verba rogandi
invenias: caecum versat amator iter.
quod si iura fores pugnasque imitata Laconum,
carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.

Sic ego non ullos iam norim in amore tumultus
nec veniat sine te nox vigilanda mihi,
fabula nulla tuas de nobis concitet aures;
te solam et lignis funeris ustus amem.
ut mihi praetexti pudor est relevatus amictus
et data libertas noscere amoris iter,
illa rudis animos per noctes conscia primas
imbuit, heu nullis capta Lycinna datis!
tertius (haud multo minus est) cum ducitur annus,
vix memini nobis verba coisse decem.
cuncta tuus sepelivit amor, nec femina post te
ulla dedit collo dulcia vincla meo.
at tu non meritam parcas vexare Lycinnam:
nescit vestra ruens ira referre pedem.
testis erit Dirce tam vano crimine saeva,
Nycteos Antiopen accubuisse Lyco.
ah quotiens pulchros vulsit regina capillos,
molliaque immitis fixit in ora manus!
ah quotiens famulam pensis oneravit iniquis,
et caput in dura ponere iussit humo!
saepe illam immundis passast habitare tenebris,
vilem ieiunae saepe negavit aquam.
Iuppiter, Antiopae nusquam succurris habenti
tot mala? corrumpit dura catena manus.
si deus es, tibi turpe tuam servire puellam:
invocet Antiope quem nisi vincta Iovem?
sola tamen, quaecumque aderant in corpore vires,
regalis manicas rupit utraque manu.
inde Cithaeronis timido pede currit in arces.
nox erat, et sparso triste cubile gelu.
saepe vago Asopi sonitu permota fluentis
credebat dominae pone venire pedes.
et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem
expertast stabulis mater abacta suis.
ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus,
Eurus et adversus desinit ire Noto,
litore sollicito sonitus rarescit harenae,
sic cadit inflexo lapsa puella genu.
sera, tamen pietas: natis est cognitus error.
digne Iovis natos qui tueare senex,
tu reddis pueris matrem; puerique trahendam
vinxerunt Dircen sub trucis ora bovis.
Antiope, cognosce Iovem: tibi gloria Dirce
ducitur in multis mortem habitura locis.
prata cruentantur Zethi, victorque canebat
paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua.

Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae:
Tibure me missa iussit adesse mora,
candida qua geminas ostendunt culmina turres,
et cadit in patulos nympha Aniena lacus.
quid faciam? obductis committam mene tenebris
ut timeam audacis in mea membra manus?
at si distulero haec nostro mandata timore,
nocturno fletus saevior hoste mihi.
peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
in me mansuetas non habet illa manus.
nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
Scironis medias his licet ire vias.
quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
ipse Amor accensas praecutit ante faces,
saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
huic generi quovis tempore tuta viast.
quod si certa meos sequerentur funera cursus,
tali mors pretio vel sit emenda mihi.
afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum
ornabit custos ad mea busta sedens.
di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti
qua facit assiduo tramite vulgus iter!
post mortem tumuli sic infamantur amantum.
me tegat arborea devia terra coma,
aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
non iuvat in media nomen habere via.

Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris:
da mihi pacato vela secunda, pater.
tu potes insanae Veneris compescere fastus,
curarumque tuo fit medicina mero.
per te iunguntur, per te solvuntur amantes:
tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
te quoque enim non esse rudem testatur in astris
lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
funera sanabunt aut tua vina malum.
semper enim vacuos nox sobria torquet amantes;
spesque timorque animos versat utroque modo.
quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis
accersitus erit somnus in ossa mea,
ipse seram vites pangamque ex ordine colles,
quos carpant nullae me vigilante ferae.
dum modo purpureo spument mihi dolia musto,
et nova pressantis inquinet uva pedes,
quod superest vitae per te et tua cornua vivam,
virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus,
Indica Nysaeis arma fugata choris,
vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum,
Pentheos in triplicis funera rapta greges,
curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas
in vada pampinea desiluisse rate,
et tibi per mediam bene olentia flumina Diam,
unde tuum potant Naxia turba merum.
candida laxatis onerato colla corymbis
cinget Bassaricas Lydia mitra comas,
levis odorato cervix manabit olivo,
et feries nudos veste fluente pedes.
mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae,
capripedes calamo Panes hiante canent,
vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe
tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.
ante fores templi, cratere antistes et auro
libatum fundens in tua sacra merum,
haec ego non humili referam memoranda coturno,
qualis Pindarico spiritus ore tonat:
tu modo servitio vacuum me siste superbo,
atque hoc sollicitum vince sopore caput.

Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno
fumida Baiarum stagna tepentis aquae,
qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena,
et sonat Herculeo structa labore via;
hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes,
cymbala Thebano concrepuere deo--
at nunc invisae magno cum crimine Baiae,
quis deus in vestra constitit hostis aqua?--
Marcellus Stygias vultum demisit in undas,
errat et inferno spiritus ille lacu.
quid genus aut virtus aut optima profuit illi
mater, et amplexum Caesaris esse focos?
aut modo tam pleno fluitantia vela theatro,
et per mirantis omina festa manus?
occidit, et misero steterat vicesimus annus:
tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
stantiaque in plausum tota theatra iuvent;
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
est mala, sed cunctis ista terenda viast.
exoranda canis tria sunt latrantia colla,
scandendast torvi publica cumba senis.
nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis:
longius aut propius mors sua quemque manet.
ille licet ferro cautus se condat et aere,
mors tamen inclusum protrahit inde caput.
Nirea non facies, non vis exemit Achillem,
Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes.
at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras,
huc animae portet corpus inane tuae:
qua Siculae victor telluris Claudius et qua
Caesar, ab humana cessit in astra via.

Obicitur totiens a te mihi nostra libido:
crede mihi, vobis imperat ista magis.
vos, ubi contempti rupistis frena pudoris,
nescitis captae mentis habere modum.
flamma per incensas citius sedetur aristas,
fluminaque ad fontis sint reditura caput,
et placidum Syrtes portum et bona litora nautis
praebeat hospitio saeva Malea suo,
quam possit vestros quisquam reprehendere cursus
et rabidae stimulos frangere nequitiae.
testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci
induit abiegnae cornua falsa bovis;
testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
quae voluit liquido tota subire deo.
crimen et illa fuit, patria succensa senecta
arboris in frondes condita Myrrha novae.
nam quid Medeae referam, quo tempore matris
iram natorum caede piavit amor?
quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
infamis stupro stat Pelopea domus?
tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
tondes purpurea regna paterna coma.
hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
at vos, innuptae, felicius urite taedas:
pendet Cretaea tracta puella rate.
non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.

Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
vidisti a lecto quem dare vela tuo?
durus, qui lucro potuit mutare puellam!
tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
forsitan ille alio pectus amore terat.
est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
splendidaque a docto fama refulget avo,
fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
longius in primo, Luna, morare toro.
quam multae ante meis cedent sermonibus horae
dulcia quam nobis concitet arma Venus!
foedera sunt ponenda prius signandaque iura
et scribenda mihi lex in amore novo.
haec Amor ipse suo constringet pignora signo:
testis sidereae torta corona deae.
namque ubi non certo vincitur foedere lectus,
non habet ultores nox vigilanda deos,
et quibus imposuit, solvit mox vincla libido:
contineant nobis omina prima fidem.
ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris,
pollueritque novo sacra marita toro,
illi sint quicumque solent in amore dolores,
et caput argutae praebeat historiae,
nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
semper amet, fructu semper amoris egens.

Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
ut me longa gravi solvat amore via.
crescit enim assidue spectando cura puellae:
ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
posset: at exsomnis me premit ipse deus.
vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
seu venit, extremo dormit amicta toro.
unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
remorumque pares ducite sorte vices,
iungiteque extremo felicia lintea malo:
iam liquidum nautis aura secundat iter.
Romanae turres et vos valeatis, amici,
qualiscumque mihi tuque, puella, vale!
ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,
cogar et undisonos nunc prece adire deos.
deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
sedarit placida vela phaselus aqua,
quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,
Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
inde ubi Piraei capient me litora portus,
scandam ego Theseae bracchia longa viae.
illic vel stadiis animum emendare Platonis
incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,
libaboque tuos, culte Menandre, sales;
aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
sive ebore exactae, seu magis aere, manus.
et spatia annorum et longa intervalla profundi
lenibunt tacito vulnera nostra sinu:
seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
atque erit illa mihi mortis honesta dies.

Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos,
Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua,
Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe,
raptorisque tulit quae via Ditis equos?
si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,
nec desiderio, Tulle, movere meo,
si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
et quae serpentis temperat unda vias;
tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
sectaque Persea Phorcidos ora manu,
Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
qua rudis Argoa natat inter saxa columba
in faciem prorae pinus adacta novae:
omnia Romanae cedent miracula terrae.
natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
armis apta magis tellus quam commoda noxae:
Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
nam quantum ferro tantum pietate potentes
stamus: victricis temperat ira manus.
hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro
tramite, et aeternum Marcius umor opus,
Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,
potaque Pollucis nympha salubris equo.
at non squamoso labuntur ventre cerastae,
Itala portentis nec furit unda novis;
non hic Andromedae resonant pro matre catenae,
nec tremis Ausonias, Phoebe fugate, dapes,
nec cuiquam absentes arserunt in caput ignes
exitium nato matre movente suo;
Penthea non saevae venantur in arbore Bacchae,
nec solvit Danaas subdita cerva rates;
cornua nec valuit curvare in paelice Iuno
aut faciem turpi dedecorare bove;
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
arboreasque cruces Sinis, et non hospita Grais
saxa, et curtatas in fera fata trabes.
haec tibi, Tulle, parens, haec est pulcherrima sedes,
hic tibi pro digna gente petendus honos,
hic tibi ad eloquium cives, hic ampla nepotum
spes et venturae coniugis aptus amor.

Ergo tam doctae nobis periere tabellae,
scripta quibus pariter tot periere bona!
has quondam nostris manibus detriverat usus,
qui non signatas iussit habere fidem.
illae iam sine me norant placare puellas,
et quaedam sine me verba diserta loqui.
non illas fixum caras effecerat aurum:
vulgari buxo sordida cera fuit.
qualescumque mihi semper mansere fideles,
semper et effectus promeruere bonos.
forsitan haec illis fuerunt mandata tabellis:
'irascor, quoniam's, lente, moratus heri.
an tibi nescio quae visast formosior? an tu
non bona de nobis crimina ficta iacis?'
aut dixit: 'venies hodie, cessabimus una:
hospitium tota nocte paravit Amor,'
et quaecumque volens reperit non stulta puella
garrula, cum blandis dicitur hora dolis.
me miserum, his aliquis rationem scribit avarus
et ponit duras inter ephemeridas!
quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro:
quis pro divitiis ligna retenta velit?
i puer, et citus haec aliqua propone columna,
et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.

Falsast ista tuae, mulier, fiducia formae,
olim oculis nimium facta superba meis.
noster amor talis tribuit tibi, Cynthia, laudes:
versibus insignem te pudet esse meis.
mixtam te varia laudavi saepe figura,
ut, quod non esses, esse putaret amor;
et color est totiens roseo collatus Eoo,
cum tibi quaesitus candor in ore foret:
quod mihi non patrii poterant avertere amici,
eluere aut vasto Thessala saga mari,
hoc ego--non ferro, non igne coactus, at ipsa
naufragus Aegaea (vera fatebor) aqua.
correptus saevo Veneris torrebar aeno;
vinctus eram versas in mea terga manus.
ecce coronatae portum tetigere carinae,
traiectae Syrtes, ancora iacta mihist.
nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu,
vulneraque ad sanum nunc coiere mea.
Mens Bona, si qua dea's, tua me in sacraria dono!
exciderunt surdo tot mea vota Iovi.

et de me poterat quilibet esse loquax.
quinque tibi potui servire fideliter annos:
ungue meam morso saepe querere fidem.
nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte;
semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit:
tu bene conveniens non sinis ire iugum.
limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
nec tamen irata ianua fracta manu.
at te celatis aetas gravis urgeat annis,
et veniat formae ruga sinistra tuae!
vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
iam speculo rugas increpitante tibi,
exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
et quae fecisti facta queraris anus!
has tibi fatalis cecinit mea pagina diras:
eventum formae disce timere tuae!