Brano visualizzato 1019 volte
84 Aurum pluribus modis pollet in remediis volneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica, gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium abluere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. torretur et cum salis gemino pondere, triplici misyis ac rursus cum II salis portionibus et una lapidis, quem schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in fictili vase, ipsum purum et incorruptum.
85 reliquus cinis servatus in fictili olla ex aqua inlinitur lichenas in facie — lomento eo convenit ablui —, fistulas etiam sanat et quae vocantur haemorrhoides. quodsi tritus pumex adiciatur, putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle vero decoctum cum melanthio inlitum umbilicum leniter solvit alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est.
Oggi hai visualizzato 10.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani