
Tempus ad hoc lustris bis iam mihi quinque peractis
omne fuit Musae carmen inerme meae;
nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat
littera Nasonis sanguinolenta legi;
5
nec quemquam nostri, nisi me, laesere libelli,
artificis periit cum caput Arte sua.
unus, et hoc ipsum est iniuria magna, perennem
candoris titulum non sinit esse mei.
quisquis is est, nam nomen adhuc utcumque tacebo,
10
cogit inassuetas sumere tela manus.
ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus
non sinit exilio delituisse meo,
vulneraque immitis requiem quaerentia vexat,
iactat et in toto nomina nostra foro,
15
perpetuoque mihi sociatam foedere lecti
non patitur vivi funera flere viri;
cumque ego quassa meae complectar membra carinae,
naufragii tabulas pugnat habere mei,
et, qui debuerat subitas extinguere flammas,
20
hic praedam medio raptor ab igne petit.
nititur, ut profugae desint alimenta senectae -
heu, quanto est nostris dignior ipse malis! -
di melius, quorum longe mihi maximus ille est,
qui nostras inopes noluit esse vias.
25
huic igitur meritas grates, ubicumque licebit,
pro tam mansueto pectore semper agam.
audiet hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem,
terra sit ut propior testificanda mihi.
at tibi, calcasti qui me, violente, iacentem,
30
quod licet, hei, misero, debitus hostis ero.
desinet esse prius contrarius ignibus umor
iunctaque cum luna lumina solis erunt,
parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,
et gelido tepidus flabit ab axe notus,
35
et nova fraterno veniet concordia fumo,
quem vetus accensa separat ira pyra,
et ver autumno, brumae miscebitur aestas,
atque eadem regio vesper et ortus erit,
quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
40
gratia commissis, improbe, rupta tuis.
[quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,
leniat aut odium tempus et hora meum.]
pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
45
prima quidem coepto committam proelia versu,
non soleant quamvis hoc pede bella geri.
utque petit primo plenum flaventis harenae
nondum calfacti militis hasta solum,
sic ego te ferro nondum iaculabor acuto,
50
protinus invisum nec petet hasta caput,
et neque nomen in hoc nec dicam facta libello
teque brevi, qui sis, dissimulare sinam.
postmodo si perges, in te mihi liber iambus
tincta Lycambeo sanguine tela dabit.
55
nunc, quo Battiades inimicum devovet Ibin,
hoc ego devoveo teque tuosque modo
utque ille historiis involvam carmina caecis,
non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
illius ambages imitatus in Ibide dicar
60
oblitus moris iudiciique mei:
et, quoniam qui sis nondum quaerentibus edo,
Ibidis interea tu quoque nomen habe,
utque mei versus aliquantum noctis habebunt,
sic vitae series tota sit atra tuae!
65
haec tibi natali facito Ianique kalendis,
non mentituro quilibet ore legat.
di maris et terrae, quique his meliora tenetis
inter diversos cum Iove regna polos,
huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes,
70
et sinite optatis pondus inesse meis.
ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor,
ipse meas aether accipe summe preces,
sideraque et radiis circumdata solis imago,
lunaque, quae numquam quo prius orbe micas,
75
noxque tenebrarum specie reverenda tuarum,
quaeque ratum triplici pollice netis opus,
quique per infernas horrendo murmure valles
imperiuratae laberis amnis aquae,
quasque ferunt torto vittatis angue capillis
80
carceris obscuras ante sedere fores,
vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque
Fluminaque et Nymphae semideumque genus,
denique ab antiquo divi veteresque novique
in nostrum cuncti tempus adeste Chao.
85
carmina dum capiti male fido dira canentur,
et peragunt partes ira dolorque suas,
annuite optatis omnes ex ordine nostris,
et sit pars voti nulla caduca mei.
quaeque precor fiant, ut non mea dicta, sed illa
90
Pasiphaes generi verba fuisse putet.
quasque ego transiero poenas, patiatur et illas:
plenius ingenio sit miser ille meo,
neve minus noceant fictum execrantia nomen
vota, minus magnos commoveantve deos.
95
illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin,
qui se scit factis has meruisse preces.
nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos.
quisquis ades sacris, ore favete, meis.
quisquis ades sacris, lugubria dicite verba,
100
et fletu madidis Ibin adite genis:
ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,
et nigrae vestes corpora vestra tegant.
tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas?
iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui.
105
pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit:
da iugulum cultris hostia dira meis.
terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas,
deneget afflatus ventus et aura suos.
nec tibi Sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe,
110
destituant oculos sidera clara tuos.
nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer,
nec tibi det tellus nec tibi pontus iter.
exul inops erres alienaque limina lustres,
exiguumque petas ore tremente cibum.
115
nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore,
noxque die gravior sit tibi, nocte dies.
sisque miser semper nec sis miserabilis ulli:
gaudeat adversis femina virque tuis.
accedat lacrimis odium, dignusque putere,
120
qui, mala cum tuleris plurima, plura feras.
sitque, quod est rarum, solito defecta favore
fortunae facies invidiosa tuae.
causaque non desit, desit tibi copia mortis:
optatam fugiat vita coacta necem.
125
luctatusque diu cruciatos deserat artus
spiritus et longa torpeat ante mora.
evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri
Phoebus, et a laeva maesta volavit avis.
certe ego, quae voveo, superos motura putabo
130
speque tuae mortis, perfide, semper alar. [finiet illa dies, quae te mihi subtrahet olim, finiet illa dies, quae te mihi tarda venit.]
et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam,
auferet illa dies quae mihi sera venit,
quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,
leniat aut odium tempus et hora meum.
135
pugnabunt hasta dum Thraces, Iazyges arcu,
dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit,
robora dum montes, dum mollia pabula campi,
dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,
bella geram tecum; nec mors mihi finiet iras,
140
saeva sed in Manis Manibus arma dabo.
tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras,
exanimis mores oderit umbra tuos.
tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum,
insequar et vultus ossea forma tuos.
145
sive ego, quod nollem, longis consumptus ab annis,
sive manu facta morte solutus ero,
sive per immensas iactabor naufragus undas,
nostraque longinquus viscera piscis edet,
sive peregrinae carpent mea membra volucres,
150
sive meo tinguent sanguine rostra lupi,
sive aliquis dignatus erit subponere terrae,
seu dare plebeio corpus inane rogo,
quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris,
et tendam gelidas ultor in ora manus.
155
me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris
excutiam somnos visus adesse tuos.
denique quicquid ages, ante os oculosque volabo
et querar, et nulla sede quietus eris.
verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae,
160
conscia fumabunt semper ad ora faces.
his vivus Furiis agitabere, mortuus isdem:
et brevior poena vita futura tua est.
nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum;
indeploratum proiciere caput,
165
carnificisque manu populo plaudente traheris,
infixusque tuis ossibus uncus erit.
ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae:
respuet invisum iusta cadaver humus.
unguibus et rostro tardus trahet ilia vultur,
170
et scindent avidi perfida corda canes.
deque tuo fiet (licet hac sis laude superbus)
insatiabilibus corpore rixa lupis.
in loca ab Elysiis diversa fugabere campis,
quasque tenet sedes noxia turba, coles.
175
Sisyphus est illic saxum volvensque petensque,
quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae,
quaeque gerunt umeris perituras Belides undas,
exulis Aegypti, turba cruenta, nurus;
iugeribusque novem summus qui distat ab imo
180
visceraque assiduae debita praebet avi.
poma pater Pelopis praesentia quaerit et idem
semper eget liquidis, semper abundat aquis;
hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,
ut sceleris numeros confiteare tui,
185
altera Tartareis sectos dabit anguibus artus,
tertia fumantes incoquet igne genas.
noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque
Aeacus in poenas ingeniosus erit.
in te transcribet veterum tormenta reorum,
190
sontibus antiquis causa quietis eris:
Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis;
versabunt celeres nunc nova membra rotae.
hic et erit ramos frustra qui captet et undas,
hic inconsumpto viscere pascet avis.
195
nec mortis poenas mors altera finiet huius,
horaque erit tantis ultima nulla malis.
inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida
aut summam Libyco de mare carpat aquam.
nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla,
200
quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos,
nec, cum tristis hiems aquilonis inhorruit alis,
quam multa fiat grandine canus Athos;
nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri,
ora licet tribuas multiplicata mihi.
205
tot tibi vae misero venient talesque ruinae,
ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
illae me lacrimae facient sine fine beatum:
dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
natus es infelix, ita di voluere, nec ulla
210
commoda nascenti stella levisve fuit.
non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora,
Lunaque non apto Solque fuere loco.
nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes
quem peperit magno lucida Maia Iovi.
215
te fera nec quicquam placidum spondentia Martis
sidera presserunt falciferique senis.
lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres,
turpis et inductis nubibus atra fuit:
haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen;
220
quaeque dies Ibin, publica damna tulit.
qui simul impura matris prolapsus ab alvo
Cinyphiam foedo corpore pressit humum,
sedit in adverso nocturnus culmine bubo,
funereoque graves edidit ore sonos.
225
protinus Eumenides lavere palustribus undis,
qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis,
pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae
terque cruentatas increpuere manus,
gutturaque inbuerunt infantia lacte canino:
230
hic primus pueri venit in ora cibus.
perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,
latrat et in toto verba canina foro.
membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis,
a male deserto quos rapuere rogo,
235
et, ne non fultum nuda tellure iaceret,
molle super silices imposuere caput.
iamque recessurae viridi de stipite factas
admorunt oculis usque sub ora faces.
flebat ut est fumis infans contactus amaris:
240
de tribus est cum sic una locuta soror:
'tempus in immensum lacrimas tibi movimus istas,
quae semper causa sufficiente cadent.'
dixerat: at Clotho iussit promissa valere,
nevit et infesta stamina pulla manu;
245
et, ne longa suo praesagia diceret ore,
'fata canet vates qui tua', dixit 'erit'.
ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces,
dent modo di vires in mea verba suas;
carminibusque meis accedent pondera rerum,
250
quae rata per luctus experiere tuos.
neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
sint tua Troianis non leviora malis.
quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
tanta venenato vulnera crure geras.
255
nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae
armatique tulit vulnus, inermis opem,
quique ab equo praeceps in Aleïa decidit arva,
exitio facies cui sua paene fuit.
id quod Amyntorides videas trepidumque ministro
260
praetemptes baculo luminis orbus iter.
nec plus aspicias, quam quem sua filia rexit,
expertus scelus est cuius uterque parens;
qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa
sumptus, Apollinea clarus in arte senex,
265
qualis et ille fuit, quo praecipiente columba
est data Palladiae praevia duxque rati,
quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,
inferias nato quos dedit orba parens;
pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros
270
Telemus Eurymides vaticinatus erat;
ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit,
qui dedit; ut Thamyrae Demodocique caput.
sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas
subsecuit partes, unde creatus erat.
275
nec tibi sit tumidis melior Neptunus in undis,
quam cui sunt subitae frater et uxor aves,
sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem
membra ratis Semeles est miserata soror.
vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,
280
viscera diversis scissa ferantur equis.
vel quae, qui redimi Romano turpe putavit,
a duce Puniceo pertulit, ipse feras.
nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,
cui nihil Herceï profuit ara Iovis.
285
utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa,
tu quoque saxoso praecipitere iugo.
aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,
sint artus avidis anguibus esca tui.
vel tua maturet, sicut Minoïa, fata
290
per caput infusae fervidus umor aquae.
utque parum mitis, sed non impune Prometheus
aërias volucres sanguine fixus alas.
aut ut Echecratides, magno ter ab Hercule quintus,
caesus in immensum proiciare fretum.
295
aut ut Amyntiaden turpi dilectus amore
oderit et saevo vulneret ense puer.
nec tibi fida magis misceri pocula possint,
quam qui cornigero de Iove natus erat.
more vel intereas capti suspensus Achaei,
300
qui miser aurifera teste pependit aqua.
aut ut Achilliden cognato nomine clarum
opprimat hostili tegula iacta manu;
nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
sparsa per Ambracias quae iacuere vias;
305
nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis:
non licet hoc Cereri dissimulare sacrum;
utque nepos dicti nostro modo carmine regis
cantharidum sucos dante parente bibas.
aut pia te caeso dicatur adultera, sicut
310
qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est.
inque pyram tecum carissima corpora mittas,
quem finem vitae Sardanapallus habet.
utque Iovis Libyci templum violare parantes,
acta noto vultus condat harena tuos.
315
utque necatorum Dareï fraude secundi,
sic tua subsidens devoret ora cinis.
aut ut olivifera quondam Sicyone profecto
sit frigus mortis causa famesque tuae.
aut ut Atarnites, insutus pelle iuvenci,
320
turpiter ad dominum praeda ferare tuum.
inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,
qui datus est leto coniugis ense suae.
quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas,
vulnere non fidos experiare tuo.
325
utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno,
vivus in occultas praecipiteris aquas.
quaeque in Adimantum Phialesia regna tenentem
a Iove venerunt, te quoque tela petant.
aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris
330
nudus Achillea destituaris humo.
utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli
est Larisaeis raptus ab hoste rotis,
vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe
corpore lustravit non diuturna suo,
335
utque novum passa genus Hippomeneïde poenae
tractus in Actaea fertur adulter humo,
sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus,
ultores rapiant turpe cadaver equi.
viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim
340
fixa sub Euboico Graia fuere sinu;
utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,
sic te mersuras adiuvet ignis aquas.
mens quoque sic Furiis vecors agitetur, ut illi
unum qui toto corpore vulnus habet,
345
utque Dryantiadae Rhodopeïa regna tenenti,
in gemino dispar cui pede cultus erat;
ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum
Tisamenique patri Callirhoësque viro.
nec tibi contingat matrona pudicior illa,
350
qua potuit Tydeus erubuisse nuru,
quaeque sui venerem iunxit cum fratre mariti
Locris in ancillae dissimulata nece.
tam quoque di faciant possis gaudere fideli
coniuge, quam Talai Tyndarëique gener,
355
quaeque parare suis letum patruelibus ausae
Belides assidua colla premuntur aqua.
Byblidos et Canaces, sicut facis, ardeat igne
nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae,
360
Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo.
neve magis pia sit capitique parentis amica
quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit,
infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
pressit et inductis membra paterna rotis.
365
ut iuvenes pereas, quorum fastigia vultus
membraque Pisaeae sustinuere foris,
ut qui perfusam miserorum saepe procorum
ipse suo melius sanguine tinxit humum;
proditor ut saevi periit auriga tyranni,
370
qui nova Myrtoae nomina fecit aquae,
ut qui velocem frustra petiere puellam,
dum facta est pomis tardior illa tribus,
ut qui tecta novi formam celantia monstri
intrarunt caecae non redeunda domus,
375
ut quorum Aeacides misit violentus in altum
corpora cum senis altera sena rogum,
ut quos obscuri victos ambagibus oris
legimus infandae Sphinga dedisse neci,
ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
380
propter quos facies nunc quoque tecta deae est,
ut qui Threicii quondam praesepia regis
fecerunt dapibus sanguinolenta suis,
Therodamanteos ut qui sensere leones
quique Thoanteae Taurica sacra deae,
385
ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis
Dulichiae pavidos eripuere rati,
ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum,
ut Laestrygonias qui subiere manus,
ut quos dux Poenus mersit putealibus undis,
390
et iacto canas pulvere fecit aquas;
sex bis ut Icaridos famulae periere procique
inque caput domini qui dabat arma procis;
ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,
qui - mirum - victor, cum cecidisset, erat,
395
ut quos Antaei fortes pressere lacerti
quosque ferae morti Lemnia turba dedit,
ut qui post longum, sacri monstrator iniqui,
elicuit pluvias victima caesus aquas;
frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras
400
tinxit et exemplis occidit ipse suis;
ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
impius humano viscere pavit equos,
ut duo diversis sub eodem vindice caesi
vulneribus Nessus Dexamenique gener;
405
ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam
urbe Coronides vidit ab ipse sua,
ut sus et Sciron et cum Polypemone natus
quique homo parte sui, parte iuvencus erat,
quique trabes pressas ab humo mittebat in auras
410
aequoris aspiciens huius et huius aquas,
quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu
corpora Thesea Cercyonea manu.
haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
evenient aut his non leviora malis.
415
qualis Achaemenidis, sicula desertus in Aetna
Troica cum vidit vela venire, fuit,
qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
quique tenent pontem, quae tibi maior erit.
filius et Cereris frustra tibi semper ametur
420
detineatque suas usque petitus opes.
utque per alternos unda labente recursus
subtrahitur presso mollis harena pedi,
sic tua nescio qua semper fortuna liquescat
lapsaque per medias effluat usque manus.
425
utque pater solitae varias mutare figuras
plenus inextincta conficiare fame.
nec dapis humanae tibi erunt fastidia, quaque
parte potes, Tydeus temporis huius eris.
atque aliquid facies, a vespere rursus ad ortus
430
cur externati Sol agantur equi.
foeda Lycaoniae repetes convivia mensae
temptabisque cibi fallere fraude Iovem.
teque aliquis posito temptet vim numinis opto:
Tantalides tu sis Tereidesque puer.
435
et tua sic latos spargantur membra per agros,
tamquam quae patrias detinuere vias.
aere Perilleo veros imitere iuvencos
ad formam tauri conveniente sono,
utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta,
440
more bovis Paphio clausus in aere gemas.
dumque redire voles aevi melioris in annos,
ut vetus Admeti decipiare socer.
aut eques in medii mergare voragine caeni,
dum modo sint facti nomina nulla tui.
445
atque utinam pereas, veluti de dentibus orti
Sidonia iactis Graia per arva manu.
et quae Pytheïdes fecit de fratre Medusae
eveniant capiti vota sinistra tuo,
et quibus exiguo volucris devota libello est,
450
corpora proiecta quae sua purgat aqua.
vulnera totque feras, quot dicitur ille tulisse,
cuius ab inferiis culter abesse solet.
attonitusque seces, ut quos Cybeleïa mater
incitat, ad Phrygios vilia membra modos,
455
deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis,
et quatias molli tympana rauca manu,
inque pecus subito Magnae vertare Parentis,
victor ut est celeri victaque versa pede.
solaque Limone poenam ne senserit illam,
460
et tua dente fero viscera carpat equus.
aut ut Cassandreus, domino non mitior illo,
saucius ingesta contumuleris humo.
aut ut Abantiades aut ut Cycneïus heros
clausus in aequoreas praecipiteris aquas.
465
victima vel Phoebo sacras macteris ad aras,
quam tulit a saevo Theudotus hoste necem.
aut te devoveat certis Abdera diebus
saxaque devotum grandine plura petant.
aut Iovis infesti telo feriare trisulco
470
ut satus Hipponoo Dexitheaeque pater,
ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia,
ut temere optatos qui male rexit equos,
ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem,
quo genita est, liquidis quae caret Arctos aquis,
475
ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis,
sic precor aetherii vindicis igne cadas.
praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos
ante diem rapto non adeunda Thaso,
quique verecundae speculantem labra Dianae,
480
quique Crotopiaden diripuere Linum.
neve venenato levius feriaris ab angue,
quam senis Oeagri Calliopesque nurus,
quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta
cuspide suspecti robora fixit equi.
485
neve gradus adeas Elpenore cautius altos,
vimque feras vini, quo tulit ille modo.
tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem
iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops,
quam ferus ipse suo periit mactatus in antro
490
proditus inclusae Cacus ab ore bovis,
quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno
Euboïcasque suo sanguine tinxit aquas.
vel de praecipiti venias in Tartara saxo,
ut qui Socraticum de nece legit opus,
495
ut qui Theseae fallacia vela carinae
vidit, ut Iliaca missus ab arce puer,
ut teneri nutrix eadem matertera Bacchi,
ut cui causa necis serra reperta fuit,
Lindia se scopulis ut virgo misit ab altis,
500
dixerat Invicto quae mala verba Deo.
feta tibi occurrat patrio popularis in arvo
sitque Phalaeceae causa leaena necis.
quique Lycurgiden letavit et arbore natum
Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper.
505
isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi,
ora super fixi quem cecidere suis.
atque idem, simili pinus quem morte peremit
Phrygia, venator sis Berecyntiades.
si tua contigerit Minoas puppis harenas,
510
te Corcyraeum Cresia turba putet.
lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae,
stella Leoprepidae cum fuit aequa viro.
utque vel Euenus torrenti flumine mersus
nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae.
515
Astacidaeque modo decisa cadavera trunco
digna feris, hominis sit caput esca tuum.
quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,
des tua succensae membra cremanda pyrae.
inclususque necem cavea patiaris, ut ille
520
non profecturae conditor historiae.
utque repertori nocuit pugnacis iambi,
sic sit in exitium lingua proterva tuum.
utque parum stabili qui carmine laesit Athenin,
invisus pereas deficiente cibo.
525
utque lyrae vates fertur periisse severae,
causa sit exitii dextera laesa tui.
utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae,
tu quoque de morsu virus habente cadas.
sit tibi coniugii nox prima novissima vitae:
530
Eupolis hoc periit et nova nupta modo.
utque coturnatum periisse Lycophrona narrant,
haereat in fibris fixa sagitta tuis.
aut lacer in silva manibus spargare tuorum,
sparsus ut est Thebis angue creatus avo.
535
perque feros montes tauro rapiente traharis,
ut tracta est coniunx imperiosa Lyci.
quodque suae passa est paelex invita sororis:
excidat ante pedes lingua resecta tuos.
conditor ut tardae, laesus cognomine, Zmyrnae
540
urbis in innumeris inveniare locis.
inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo,
noxia luminibus spicula condat apis.
fixus et in duris carparis viscera saxis,
ut cui Pyrrha sui filia fratris erat.
545
ut puer Harpagides referas exempla Thyestae
inque tui caesus viscera patris eas.
trunca geras saevo mutilatis partibus ense,
qualia Mamerci membra fuisse ferunt.
utve Syracosio praestricta fauce poetae,
550
sic animae laqueo sit via clausa tuae.
nudave derepta pateant tua viscera pelle,
ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
saxificae videas infelix ora Medusae,
Cephenum multos quae dedit una neci.
555
Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum,
inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas;
utque duobus idem dictis modo nomen habenti
praefocent animae Gnosia mella viam.
sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim
560
imperturbato quod bibit ore reus.
nec tibi, si quid amas, felicius Haemone cedat,
utque sua Macareus, sic potiare tua.
vel videas, quod, iam cum flammae cuncta tenerent,
Hectoreus patria vidit in urbe puer.
565
sanguine probra luas, ut avo genitore creatus,
per facinus soror est cui sua facta parens.
ossibus inque tuis teli genus haereat illud,
traditur Icarii quo cecidisse gener.
utque loquax in equo est elisum guttur acerno,
570
sic tibi claudatur pollice vocis iter.
aut, ut Anaxarchus, pila minuaris in alta
ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
utque patrem Psamathes condat te Phoebus in ima
Tartara, quod natae fecerat ille suae.
575
inque tuos ea Pestis eat, quam dextra Coroebi
vicit opem miseris Argolicisque tulit.
utque nepos Aethrae Veneris moriturus ob iram
exul ab attonitis excutiaris equis.
propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,
580
perdat ob exiguas te tuus hospes opes.
utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres,
intereat tecum sic genus omne tuum.
addidit ut fidicen miseris sua funera natis,
sic tibi sint vitae taedia iusta tuae.
585
utve soror Pelopis saxo dureris oborto,
ut laesus lingua Battus ab ipse sua.
aëra si misso vacuum iaculabere disco,
quo puer Oebalides ictus ab orbe cadas.
si qua per alternos pulsabitur unda lacertos,
590
omnis Abydena sit tibi peior aqua.
comicus ut liquidis periit dum nabat in undis,
et tua sic Stygius strangulet ora liquor.
aut ubi ventosum superaris naufragus aequor,
contacta pereas ut Palinurus humo.
595
utque coturnatum vatem tutela Dianae,
dilaniet vigilum te quoque turba canum.
aut ut Trinacrius salias super ora Gigantis,
plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
diripiantque tuos insanis unguibus artus
600
Strymoniae matres Orpheos esse ratae.
natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,
sic tuus ardescat stipitis igne rogus.
ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona
utque pater nuptae cumque parente domus,
605
ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus,
corpora pestiferum sic tua virus edat.
qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum,
haec maneat teli te quoque plaga novi.
utque Milo robur diducere fissile temptes,
610
nec possis captas inde referre manus.
muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem
intulit armatas ebria turba manus.
quodque dolore necis patriae pia filia fecit,
vincula per laquei fac tibi guttur eat.
615
obstructoque famem patiaris limine tecti,
ut legem poenae cui dedit ipsa parens.
illius exemplo violes simulacra Minervae,
Aulidis a portu qui leve vertit iter.
Naupliadaeve modo poenas pro crimine ficto
620
morte luas nec te non meruisse iuvet.
Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes,
quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion,
utque Melantea tenebris a caede latentem
prodidit officio luminis ipsa parens,
625
sic tua coniectis fodiantur viscera telis,
sic precor auxiliis impediare tuis.
qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles,
acta Phrygi timido est, nox tibi talis eat.
nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,
630
quam comites Rhesi tum necis, ante viae,
quam quos cum Rutulo morti Rhamnete dederunt
impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes.
Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris
membra feras Stygiae semicremata neci.
635
utque Remo muros auso transire recentes,
noxia sint capiti rustica tela tuo.
denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas
his, precor, ut vivas et moriare locis.
haec tibi tantisper subito sint missa libello,
640
immemores ne nos esse querare tui:
pauca quidem, fateor; sed di dent plura rogatis
multiplicentque suo vota favore mea.
postmodo plura leges et nomen habentia verum,
et pede quo debent acria bella geri.