banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marziale - Epigrammi - Liber Xi

I


Quo tu, quo, liber otiose, tendis
Cultus Sidone non cotidiana?
Numquid Parthenium videre? Certe:
Vadas et redeas inevolutus:
5 Libros non legit ille, sed libellos;
Nec Musis vacat, aut suis vacaret.
Ecquid te satis aestimas beatum,
Contingunt tibi si manus minores?
Vicini pete porticum Quirini:
10 Turbam non habet otiosiorem
Pompeius vel Agenoris puella,
Vel primae dominus levis carinae.
Sunt illic duo tresve, qui revolvant
Nostrarum tineas ineptiarum,
15 Sed cum sponsio fabulaeque lassae
De Scorpo fuerint et Incitato.

II


Triste supercilium durique severa Catonis
Frons et aratoris filia Fabricii
Et personati fastus et regula morum
Quidquid et in tenebris non sumus, ite foras.
5 Clamant ecce mei 'Io Saturnalia' versus:
Et licet et sub te praeside, Nerva, libet.
Lectores tetrici salebrosum ediscite Santram:
Nil mihi vobiscum est: iste liber meus est.

III


Non urbana mea tantum Pipleļde gaudent
Otia, nec vacuis auribus ista damus,
Sed meus in Geticis ad Martia signa pruinis
A rigido teritur centurione liber,
5 Dicitur et nostros cantare Britannia versus.
Quid prodest? Nescit sacculus ista meus.
At quam victuras poteramus pangere chartas
Quantaque Pieria proelia flare tuba,
Cum pia reddiderint Augustum numina terris,
10 Et Maecenatem si tibi, Roma, darent!

IV


Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres
Quam rapere arsuras Laomedontis opes,
Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro
Et soror et summi filia tota patris,
5 Et qui purpureis iam tertia nomina fastis,
Iane, refers Nervae; vos precor ore pio:
Hunc omnes servate ducem, servate senatum;
Moribus hic vivat principis, ille suis.

V


Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi,
Quanta Numae fuerat: sed Numa pauper erat.
Ardua res haec est, opibus non tradere mores
Et, cum tot Croesos viceris, esse Numam.
5 Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
Elysium liceat si vacuare nemus:
Te colet invictus pro libertate Camillus,
Aurum Fabricius, te tribuente, volet;
Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
10 Imperium tradet, cum positurus erit;
Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
Donabit totas et tibi Crassus opes.
Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
Si Cato reddatur, Caesarianus erit.

VI


Unctis falciferi senis diebus,
Regnator quibus imperat fritillus,
Versu ludere non laborioso
Permittis, puto, pilleata Roma.
5 Risisti; licet ergo, non vetamur.
Pallentes procul hinc abite curae;
Quidquid venerit obvium, loquamur
Morosa sine cogitatione.
Misce dimidios, puer, trientes,
10 Quales Pythagoras dabat Neroni,
Misce, Dindyme, sed frequentiores:
Possum nil ego sobrius; bibenti
Succurrent mihi quindecim poetae.
Da nunc basia, sed Catulliana:
15 Quae si tot fuerint, quot ille dixit,
Donabo tibi Passerem Catulli.

VII


Iam certe stupido non dices, Paula, marito,
Ad moechum quotiens longius ire voles,
'Caesar in Albanum iussit me mane venire,
Caesar Circeios.' Iam stropha talis abit.
5 Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:
Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?
Haerebit dominae vir comes ipse suae,
Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
10 Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
Diceret hystericam se forsitan altera moecha
In Sinuessano velle sedere lacu.
Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
Quae verum mavis dicere, Paula, viro!

VIII


Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
Poma quod hiberna maturescentia capsa,
Arbore quod verna luxuriosus ager;
5 De Palatinis dominae quod Serica prelis,
Sucina virginea quod regelata manu;
Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
10 Quod modo divitibus lapsa corona comis:
Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
Hoc fragrant pueri basia mane mei.
Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.

IX


Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
Spirat Apellea redditus arte Memor.

X


Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.

XI


Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
Et mihi secura pocula trade manu
Trita patrum labris et tonso pura ministro;
Anticus mensis restituatur honor.
5 Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
In scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.

XII


Ius tibi natorum vel septem, Zoile, detur,
Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.

XIII


Quisquis Flaminiam teris, viator,
Noli nobile praeterire marmor.
Urbis deliciae salesque Nili,
Ars et gratia, lusus et voluptas,
5 Romani decus et dolor theatri
Atque omnes Veneres Cupidinesque
Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.

XIV


Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
Nam terra est illi quantulacumque gravis.

XV


Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
Et quas horribiles legant Sabinae:
Hic totus volo rideat libellus
Et sit nequior omnibus libellis.
5 Qui vino madeat nec erubescat
Pingui sordidus esse Cosmiano,
Ludat cum pueris, amet puellas,
Nec per circuitus loquatur illam,
Ex qua nascimur, omnium parentem,
10 Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
Versus hos tamen esse tu memento
Saturnalicios, Apollinaris:
Mores non habet hic meos libellus.

XVI


Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
Et Tartesiaca concrepat aera manu.
5 O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
Sis gravior Curio Fabricioque licet!
Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
10 Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.

XVII


Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
Invenies et quod mane, Sabine, legas.

XVIII


Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare?
In quo ruta facit nemus Dianae,
5 Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clusae cui folium rosae corona est;
In quo non magis invenitur herba,
Quam Cosmi folium piperve crudum;
10 In quo nec cucumis iacere rectus
Nec serpens habitare tota possit.
Urucam male pascit hortus unam,
Consumpto moritur culex salicto,
Et talpa est mihi fossor atque arator.
15 Non boletus hiare, non mariscae
Ridere aut violae patere possunt.
Finis mus populatur et colono
Tamquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Procnes
20 In nido seges est hirundinino;
Et cum stet sine falce mentulaque,
Non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cocleam peracta messis,
Et mustum nuce condimus picata.
25 Errasti, Lupe, littera sed una:
Nam quo tempore praedium dedisti,
Mallem tu mihi prandium dedisses.

XIX


Quaeris, cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.
Saepe soloecismum mentula nostra facit.

XX


Caesaris Augusti lascivos, livide, versus
Sex lege, qui tristis verba latina legis:
'Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenam
Fulvia constituit, se quoque uti futuam.
5 Fulviam ego ut futuam? quid si me Manius oret
Pedicem, faciam? non puto, si sapiam.
"Aut futue, aut pugnemus" ait. Quid, quod mihi vita
Carior est ipsa mentula? Signa canant!'
Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,
10 Qui scis Romana simplicitate loqui.

XXI


Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni,
Quam celer arguto qui sonat aere trochus,
Quam rota transmisso totiens inpacta petauro,
Quam vetus a crassa calceus udus aqua,
5 Quam quae rara vagos expectant retia turdos,
Quam Pompeiano vela negata noto,
Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo,
Culcita Leuconico quam viduata suo,
Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam
10 Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
Hanc in piscina dicor futuisse marina.
Nescio; piscinam me futuisse puto.

XXII


Mollia quod nivei duro teris ore Galaesi
Basia, quod nudo cum Ganymede iaces,
(Quis negat?) hoc nimium est. Sed sit satis; inguina saltem
Parce fututrici sollicitare manu.
5 Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat,
Et faciunt digiti praecipitantque virum:
Inde tragus celeresque pili mirandaque matri
Barba, nec in clara balnea luce placent.
Divisit natura marem: pars una puellis,
10 Una viris genita est. Utere parte tua.

XXIII


Nubere Sila mihi nulla non lege parata est;
Sed Silam nulla ducere lege volo.
Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro
Sponsa dabis' dixi; 'quid minus esse potest?
5 Nec futuam quamvis prima te nocte maritus,
Communis tecum nec mihi lectus erit;
Complectarque meam, nec tu prohibebis, amicam,
Ancillam mittes et mihi iussa tuam.
Te spectante dabit nobis lasciva minister
10 Basia, sive meus sive erit ille tuus.
Ad cenam venies, sed sic divisa recumbes,
Ut non tangantur pallia nostra tuis.
Oscula rara dabis nobis et non dabis ultro,
Nec quasi nupta dabis, sed quasi mater anus.
15 Si potes ista pati, si nil perferre recusas,
Invenies qui te ducere, Sila, velit.'

XXIV


Dum te prosequor et domum reduco,
Aurem dum tibi praesto garrienti,
Et quidquid loqueris facisque laudo,
Quot versus poterant, Labulle, nasci!
5 Hoc damnum tibi non videtur esse,
Si quod Roma legit, requirit hospes,
Non deridet eques, tenet senator,
Laudat causidicus, poeta carpit,
Propter te perit? hoc Labulle, verum est?
10 Hoc quisquam ferat? ut tibi tuorum
Sit maior numerus togatulorum,
Librorum mihi sit minor meorum?
Triginta prope iam diebus una est
Nobis pagina vix peracta. Sic fit,
15 Cum cenare domi poeta non vult.

XXV


Illa salax nimium nec paucis nota puellis
Stare Lino desit mentula. Lingua, cave.

XXVI


O mihi grata quies, o blanda, Telesphore, cura,
Qualis in amplexu non fuit ante meo:
Basia da nobis vetulo, puer, uda Falerno,
Pocula da labris facta minora tuis.
5 Addideris super haec Veneris si gaudia vera,
Esse negem melius cum Ganymede Iovi.

XXVII


Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce,
Cum te sex cyathos orat amica gari,
Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum,
Nec dignam toto se botryone putat;
5 Cui portat gaudens ancilla paropside rubra
Hallecem, sed quam protinus illa voret;
Aut cum perfricuit frontem posuitque pudorem,
Sucida palliolo vellera quinque petit.
At mea me libram foliati poscat amica,
10 Aut virides gemmas sardonychasve pares,
Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico,
Aut centum aureolos sic velut aera roget.
Nunc tu velle putas haec me donare puellae?
Nolo, sed his ut sit digna puella volo.

XXVIII


Invasit medici Nasica phreneticus Eucti
Et percidit Hylan. Hic, puto, sanus erat.

XXIX


Languida cum vetula tractare virilia dextra
Coepisti, iugulor pollice, Phylli, tuo:
Nam cum me murem, cum me tua lumina dicis,
Horis me refici vix puto posse decem.
5 Blanditias nescis: 'dabo' dic 'tibi milia centum
Et dabo Setini iugera culta soli;
Accipe vina, domum, pueros, chrysendeta, mensas.'
Nil opus est digitis: sic mihi, Phylli, frica.

XXX


Os male causidicis et dicis olere poetis.
Sed fellatori, Zoile, peius olet.

XXXI


Atreus Caecilius cucurbitarum
Sic illas quasi filios Thyestae
In partes lacerat secatque mille.
Gustu protinus has edes in ipso,
5 Has prima feret alterave cena,
Has cena tibi tertia reponet,
Hinc seras epidipnidas parabit.
Hinc pistor fatuas facit placentas,
Hinc et multiplices struit tabellas
10 Et notas caryotidas theatris.
Hinc exit varium coco minutal,
Ut lentem positam fabamque credas;
Boletos imitatur et botellos,
Et caudam cybii brevesque maenas.
15 Hinc cellarius experitur artes,
Ut condat vario vafer sapore
In rutae folium Capelliana.
Sic inplet gabatas paropsidesque
Et leves scutulas cavasque lances.
20 Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,
Unum ponere ferculis tot assem.

XXXII


Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectus
Nec tibi de bibula sarta palude teges,
Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
5 Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
Pauper, et in populo quaeris habere locum.
Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
Non est paupertas, Nestor, habere nihil.

XXXIII


Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
Pervenit et victor praemia plura refert.
I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
Vicit nimirum non Nero, sed prasinus

XXXIV


Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
Cenabit belle, non habitabit Aper.

XXXV


Ignotos mihi cum voces trecentos,
Quare non veniam vocatus ad te,
Miraris quererisque litigasque.
Solus ceno, Fabulle, non libenter.

XXXVI


Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba
Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
Fila; minus gaudent qui timuere nihil.
5 Hypne, quid expectas, piger? inmortale Falernum
Funde, senem poscunt talia vota cadum:
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
Gaius ut fiat Iulius et Proculus.

XXXVII


Zoile, quid tota gemmam praecingere libra
Te iuvat et miserum perdere sardonycha?
Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
Non eadem digitis pondera conveniunt.

XXXVIII


Mulio viginti venit modo milibus, Aule.
Miraris pretium tam grave? surdus erat.

XXXIX


Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
Et pueri custos adsiduusque comes.
Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
Et queritur labris puncta puella meis;
5 Sed tibi non crevi: te noster vilicus horret,
Te dispensator, te domus ipsa pavet.
Ludere nec nobis, nec tu permittis amare;
Nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
Corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
10 Et vix a ferulis temperat ira tua.
Si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
Exclamas 'Numquam fecerat ista pater';
Et numeras nostros adstricta fronte trientes,
Tamquam de cella sit cadus ille tua.
15 Desine; non possum libertum ferre Catonem.
Esse virum iam me dicet amica tibi.

XL


Formosam Glyceran amat Lupercus
Et solus tenet imperatque solus.
Quam toto sibi mense non fututam
Cum tristis quereretur et roganti
5 Causam reddere vellet Aeliano,
Respondit, Glycerae dolere dentes.

XLI


Indulget pecori nimium dum pastor Amyntas
Et gaudet fama luxuriaque gregis,
Cedentes oneri ramos silvamque fluentem
Vicit, concussas ipse secutus opes.
5 Triste nemus dirae vetuit superesse rapinae
Damnavitque rogis noxia ligna pater.
Pingues, Lygde, sues habeat vicinus Iollas:
Te satis est nobis adnumerare pecus.

XLII


Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis
Lemmata. Quid fieri, Caeciliane, potest?
Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,
Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!

XLIII


Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
Corripis et culum te quoque habere refers.
Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
5 Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
Tu Megaran credis non habuisse natis?
Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
Oebalius flammas iussit abire puer.
Briseļs multum quamvis aversa iaceret,
10 Aeacidae propior levis amicus erat.
Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
Teque puta cunnos, uxor, habere duos.

XLIV


Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
Esse tibi veras credis amicitias?
Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
Qui novus est, mortem diligit ille tuam.

XLV


Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
Seu puer arrisit sive puella tibi,
Contentus non es foribus veloque seraque,
Secretumque iubes grandius esse tibi:
5 Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris,
Qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.

XLVI


Iam nisi per somnum non arrigis et tibi, Mevi,
Incipit in medios meiere verpa pedes,
Truditur et digitis pannucea mentula lassis
Nec levat extinctum sollicitata caput.
5 Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
Summa petas: illic mentula vivit anus.

XLVII


Omnia femineis quare dilecta catervis
Balnea devitat Lattara? Ne futuat.
Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra,
Nec petit Inachidos limina? Ne futuat.
5 Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus
Perfundit gelida Virgine? Ne futuat.
Cum sic feminei generis contagia vitet,
Cur lingit cunnum Lattara? Ne futuat.

XLVIII


Silius haec magni celebrat monimenta Maronis,
Iugera facundi qui Ciceronis habet.
Heredem dominumque sui tumulive larisve
Non alium mallet nec Maro nec Cicero.

XLIX


Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
Despolies: tanta calliditate rapis.
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,
Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
5 Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt,
Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
Expiet ut somnos garrula saga tuos;
Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
10 Indixit cenam dives amica tibi.
Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.

L


Iam prope desertos cineres et sancta Maronis
Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
Silius optatae succurrere censuit umbrae,
Silius et vatem, non minor ipse, colit.

LI


Tanta est quae Titio columna pendet,
Quantam Lampsaciae colunt puellae.
Hic nullo comitante nec molesto
Thermis grandibus et suis lavatur.
5 Anguste Titius tamen lavatur.

LII


Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
Condicio est melior si tibi nulla, veni.
Octavam poteris servare; lavabimur una:
Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
5 Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
Utilis, et porris fila resecta suis,
Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
Altera non deerunt tenui versata favilla,
10 Et Velabrensi massa coacta foco,
Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
Et chortis saturas atque paludis aves,
15 Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
Rura vel aeterno proxima Vergilio.

LIII


Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
Quale decus formae! Romanam credere matres
Italides possunt, Atthides esse suam.
5 Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
Quod sperat generos quodque puella nurus.
Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
Et semper natis gaudeat illa tribus.

LIV


Unguenta et casias et olentem funera murram
Turaque de medio semicremata rogo
Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
5 A pedibus didicere manus peccare protervae.
Non miror furem, qui fugitivus eras.

LV


Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
Ars est captandi quod nolis velle videri;
Ne facias optat, quod rogat ut facias.
5 Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
Pallidior fiet iam pariente Lupus.
At tu consilio videaris ut usus amici,
Sic morere, ut factum te putet esse patrem.

LVI


Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
Vis animum mirer suspiciamque tuum?
Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
Et tristis nullo qui tepet igne focus,
5 Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
Et stipula et nigro pane carere potes!
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
10 Constringatque tuos purpura pexa toros,
Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
Convivas roseo torserat ore puer:
O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
Et nihil ex ulla perdere luce voles!
15 Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
Fortiter ille facit, qui miser esse potest.

LVII


Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
5 Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
Si quod habes non vis, ergo quid accipies?

LVIII


Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
Magna rogas - puta me velle negare: licet? -
Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
Permittunt in me quae tibi multa, natis.
5 Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
Tunc libertatem divitiasque roget?
Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
Latro rogat; res est imperiosa timor:
Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
10 Frangam tonsori crura manusque simul.
At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
?a????e?? cupidae dicet avaritiae.

LIX


Senos Charinus omnibus digitis gerit,
Nec nocte ponit anulos,
Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
Dactyliothecam non habet.

LX


Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
5 Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
Exorare, dei, si vos tam magna liceret
10 Et bona velletis tam pretiosa dare,
Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.

LXI


Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
Summemmianis inquinatior buccis;
Quem cum fenestra vidit a Suburana
Obscena nudum Leda, fornicem cludit
5 Mediumque mavult basiare, quam summum;
Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
Et voce certa consciaque dicebat,
Puer an puella matris esset in ventre:
- Gaudete cunni; vestra namque res acta est -
10 Arrigere linguam non potest fututricem.
Nam dum tumenti mersus haeret in volva
Et vagientes intus audit infantes,
Partem gulosam solvit indecens morbus.
Nec purus esse nunc potest nec inpurus.

LXII


Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
Verum est. Cum futui vult, numerare solet.

LXIII


Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
Et quare mihi tam mutuniati
Sint leves pueri, subinde quaeris.
Dicam simpliciter tibi roganti:
5 Pedicant, Philomuse, curiosos.

LXIV


Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.

LXV


Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
Nec locus hic nobis invidiosus erat.
5 Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
Sescentis hodie, cras mihi natus eris.

LXVI


Et delator es et calumniator,
Et fraudator es et negotiator,
Et fellator es et lanista. Miror
Quare non habeas, Vacerra, nummos.

LXVII


Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.

LXVIII


Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.

LXIX


Amphitheatrales inter nutrita magistros
Venatrix, silvis aspera, blanda domi,
Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
Qui non Erigones mallet habere canem,
5 Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
Luciferae pariter venit ad astra deae.
Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
Qualia Dulichio fata fuere cani:
Fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
10 Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
Non potui fato nobiliore mori.

LXX


Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae,
Nec te dente tuo saucia colla movent?
5 A facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
Inspiciturque tua mentula facta manu.
Si te delectat numerata pecunia, vende
Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
10 Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
Luxuria est emere hos - quis enim dubitatve negatve? -,
Sed multo maior vendere luxuria est.

LXXI


Hystericam vetulo se dixerat esse marito
Et queritur futui Leda necesse sibi;
Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
Seque refert potius proposuisse mori.
5 Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
Tollunturque pedes. O medicina gravis!

LXXII


Drauci Natta sui vocat pipinnam,
Collatus cuļ Gallus est Priapus.

LXXIII


Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
Constituisque horam constituisque locum.
Cum frustra iacui longa prurigine tentus,
Succurrit pro te saepe sinistra mihi.
5 Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.

LXXIV


Curandum penem commisit Baccara Raetus
Rivali medico. Baccara Gallus erit.

LXXV


Theca tectus ahenea lavatur
Tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
Non sit cum citharoedus aut choraules?
Non vis, ut puto, mentulam videre.
5 Quare cum populo lavaris ergo?
Omnes an tibi nos sumus spadones?
Ergo, ne videaris invidere,
Servo, Caelia, fibulam remitte.

LXXVI


Solvere, Paete, decem tibi me sestertia cogis,
Perdiderit quoniam Bucco ducenta tibi.
Ne noceant, oro, mihi non mea crimina: tu qui
Bis centena potes perdere, perde decem.

LXXVII


In omnibus Vacerra quod conclavibus
Consumit horas et die toto sedet,
Cenaturit Vacerra, non cacaturit.

LXXVIII


Utere femineis conplexibus, utere, Victor,
Ignotumque sibi mentula discat opus.
Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur,
Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
5 Pedicare semel cupido dabit illa marito,
Dum metuit teli vulnera prima novi:
Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt
Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.'
Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
10 Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
Illa virum faciet; non bene virgo docet.

LXXIX


Ad primum decuma lapidem quod venimus hora,
Arguimur lentae crimine pigritiae.
Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
Misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.

LXXX


Litus beatae Veneris aureum Baias,
Baias superbae blanda dona Naturae,
Ut mille laudem, Flacce, versibus Baias,
Laudabo digne non satis tamen Baias.
5 Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
Optare utrumque pariter, inprobi votum est.
Quod si deorum munere hoc tibi detur,
Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!

LXXXI


Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
Et iacet in medio sicca puella toro.
Viribus hic, operi non est hic utilis annis:
Ergo sine effectu prurit utrique labor.
5 Supplex illa rogat pro se miserisque duobus,
Hunc iuvenem facias, hunc, Cytherea, virum.

LXXXII


A Sinuessanis conviva Philostratus undis
Conductum repetens nocte iubente larem
Paene imitatus obit saevis Elpenora fatis,
Praeceps per longos dum ruit usque gradus.
5 Non esset, Nymphae, tam magna pericula passus,
Si potius vestras ille bibisset aquas.

LXXXIII


Nemo habitat gratis nisi dives et orbus apud te.
Nemo domum pluris, Sosibiane, locat.

LXXXIV


Qui nondum Stygias descendere quaerit ad umbras,
Tonsorem fugiat, si sapit, Antiochum.
Alba minus saevis lacerantur bracchia cultris,
Cum furit ad Phrygios enthea turba modos;
5 Mitior inplicitas Alcon secat enterocelas
Fractaque fabrili dedolat ossa manu.
Tondeat hic inopes Cynicos et Stoica menta
Collaque pulverea nudet equina iuba.
Hic miserum Scythica sub rupe Promethea radat,
10 Carnificem duro pectore poscet avem;
Ad matrem fugiet Pentheus, ad Maenadas Orpheus,
Antiochi tantum barbara tela sonent.
Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento,
In vetuli pyctae qualia fronte sedent,
15 Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
Antiochi ferrum est et scelerata manus.
Unus de cunctis animalibus hircus habet cor:
Barbatus vivit, ne ferat Antiochum.

LXXXV


Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua,
Dum lingis. Certe, Zoile, nunc futues.

LXXXVI


Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat
Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi,
Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas
Et quidquid pueros non sinit esse truces.
5 At tu non cessas totis tussire diebus.
Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.

LXXXVII


Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti,
Et tibi nulla diu femina nota fuit.
Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
Illa fututorem te, Charideme, facit.

LXXXVIII


Multis iam, Lupe, posse se diebus
Pedicare negat Charisianus.
Causam cum modo quaererent sodales,
Ventrem dixit habere se solutum.

LXXXIX


Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
A te vexatas malo tenere rosas.

XC


Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
Sed quae per salebras altaque saxa cadunt,
Et tibi Maeonio res carmine maior habetur
'Lucili columella hic situ Metrophanes;'
5 Attonitusque legis 'terraļ frugiferaļ,'
Accius et quidquid Pacuviusque vomunt.
Vis imiter veteres, Chrestille, tuosque poetas?
Dispeream, ni scis, mentula quid sapiat.

XCI


Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro,
Ultima cui parvae septima venit hiems.
A scelus, a facinus! properas qui flere, viator,
Non licet hic vitae de brevitate queri:
5 Tristius est leto leti genus: horrida vultus
Abstulit et tenero sedit in ore lues,
Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,
Nec data sunt nigris tota labella rogis.
Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
10 Debuerant alia fata venire via.
Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
Ne posset duras flectere lingua deas.

XCII


Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.

XCIII


Pierios vatis Theodori flamma penates
Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
Non arsit pariter quod domus et dominus!

XCIV


Quod nimium lives nostris et ubique libellis
Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
5 Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis
Pedicas puerum, verpe poeta, meum.
Ecce negas iurasque mihi per templa Tonantis.
Non credo: iura, verpe, per Anchialum.

XCV


Incideris quotiens in basia fellatorum,
In solium puta te mergere, Flacce, caput.

XCVI


Marcia, non Rhenus, salit hic, Germane: quid obstas
Et puerum prohibes divitis imbre lacus?
Barbare, non debet, submoto cive, ministro
Captivam victrix unda levare sitim.

XCVII


Una nocte quater possum: sed quattuor annis
Si possum, peream, te Telesilla semel.

XCVIII


Effugere non est, Flacce, basiatores.
Instant, morantur, persecuntur, occurrunt,
Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
Non ulcus acre pusulaeve lucentes,
5 Nec triste mentum sordidique lichenes,
Nec labra pingui delibuta cerato,
Nec congelati gutta proderit nasi.
Et aestuantem basiant et algentem,
Et nuptiale basium reservantem.
10 Non te cucullis adseret caput tectum,
Lectica nec te tuta pelle veloque,
Nec vindicabit sella saepius clusa:
Rimas per omnis basiator intrabit.
Non consulatus ipse, non tribunatus
15 Senive fasces, nec superba clamosi
Lictoris abiget virga basiatorem:
Sedeas in alto tu licet tribunali
Et e curuli iura gentibus reddas,
Ascendet illa basiator atque illa.
20 Febricitantem basiabit et flentem,
Dabit oscitanti basium natantique,
Dabit et cacanti. Remedium mali solum est,
Facias amicum basiare quem nolis.

XCIX


De cathedra quotiens surgis - iam saepe notavi -
Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
Quas cum conata es dextra, conata sinistra
Vellere, cum lacrimis eximis et gemitu:
5 Sic constringuntur gemina Symplegade culi
Et nimias intrant cyaneasque natis.
Emendare cupis vitium deforme? docebo:
Lesbia, nec surgas censeo, nec sedeas.

C


Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
Cuius lacertos anuli mei cingant,
Quae clune nudo radat et genu pungat,
Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
5 Sed idem amicam nolo mille librarum.
Carnarius sum, pinguiarius non sum.

CI


Thaida tam tenuem potuisti, Flacce, videre?
Tu, puto, quod non est, Flacce, videre potes.

CII


Non est mentitus, qui te mihi dixit habere
Formosam carnem, Lydia, non faciem.
Est ita, si taceas et si tam muta recumbas,
Quam silet in cera vultus et in tabula.
5 Sed quotiens loqueris, carnem quoque, Lydia, perdis,
Et sua plus nulli, quam tibi, lingua nocet.
Audiat aedilis ne te videatque caveto:
Portentum est, quotiens coepit imago loqui.

CIII


Tanta tibi est animi probitas orisque, Safroni,
Ut mirer fieri te potuisse patrem.

CIV


Uxor, vade foras, aut moribus utere nostris:
Non sum ego nec Curius nec Numa nec Tatius.
Me iucunda iuvant tractae per pocula noctes:
Tu properas pota surgere tristis aqua.
5 Tu tenebris gaudes: me ludere teste lucerna
Et iuvat admissa rumpere luce latus.
Fascia te tunicaeque obscuraque pallia celant:
At mihi nulla satis nuda puella iacet.
Basia me capiunt blandas imitata columbas:
10 Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
Nec motu dignaris opus nec voce iuvare
Nec digitis, tamquam tura merumque pares:
Masturbabantur Phrygii post ostia servi,
Hectoreo quotiens sederat uxor equo,
15 Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat
Illic Penelope semper habere manum.
Pedicare negas: dabat hoc Cornelia Graccho,
Iulia Pompeio, Porcia, Brute, tibi;
Dulcia Dardanio nondum miscente ministro
20 Pocula Iuno fuit pro Ganymede Iovi.
Si te delectat gravitas, Lucretia toto
Sis licet usque die: Laļda nocte volo.

CV


Mittebas libram, quadrantem, Garrice, mittis.
Saltem semissem, Garrice, solve mihi.

CVI


Vibi Maxime, si vacas havere,
Hoc tantum lege: namque et occupatus
Et non es nimium laboriosus.
Transis hos quoque quattuor? sapisti.

CVII


Explicitum nobis usque ad sua cornua librum
Et quasi perlectum, Septiciane, refers.
Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.
Perlegi libros sic ego quinque tuos.

CVIII


Quamvis tam longo possis satur esse libello,
Lector, adhuc a me disticha pauca petis.
Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.
Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.