Brano visualizzato 3130 volte
X
'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
Et sua quod rarus tempora lector amat?'
Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
Praeferat antiquos semper ut illa novis.
5 Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
Sic laudant Catuli vilia templa senes;
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
Et sua riserunt saecula Maeoniden,
Rara coronato plausere theatra Menandro,
10 Norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
Si post fata venit gloria, non propero.
Oggi hai visualizzato 14.1 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0.9 brani