banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giovenale - Saturae - Liber Quintus

Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
displicet auctori. prima est haec ultio, quod se
iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
gratia fallaci praetoris vicerit urna.
5 quid sentire putas homines, Calvine, recenti
de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
iacturae te mergat onus, nec rara videmus
quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam
10 tritus et e medio fortunae ductus acervo.
ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo
non debet dolor esse viri nec volnere maior.
tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
particulam vix ferre potes spumantibus ardens
15 visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit
sexaginta annos Fonteio consule natus?
an nihil in melius tot rerum proficis usu?
magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
20 victrix fortunae sapientia, ducimus autem
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
nec iactare iugum vita didicere magistra.
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
25 quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
rari quippe boni, numera, vix sunt totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
nona aetas agitur peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
30 nomen et a nullo posuit natura metallo.
nos hominum divomque fidem clamore ciemus
quanto Faesidium laudat vocalis agentem
sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
35 quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
sumeret agrestem posito diademate falcem
40 Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
nulla super nubes convivia caelicolarum
nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor
ad cyathos et iam siccato nectare tergens
45 bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna;
prandebat sibi quisque deus nec turba deorum
talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
numinibus miserum urguebant Atlanta minori
pondere; nondum imi sortitus triste profundi
50 imperium Sicula torvos cum coniuge Pluton,
nec rota nec Furiae nec saxum aut volturis atri
poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
credebant quo grande nefas et morte piandum
55 si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
barbato cuicumque puer, licet ipse videret
plura domi fraga et maiores glandis acervos;
tam venerabile erat praecedere quattuor annis
primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
60 nunc si depositum non infitietur amicus,
si reddat veterem cum tota aerugine follem,
prodigiosa fides et Tuscis digna libellis
quaeque coronata lustrari debeat agna.
egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
65 hoc monstrum puero et miranti sub aratro
piscibus inventis et fetae comparo mulae,
sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
examenque apium longa consederit uva
culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
70 gurgitibus miris et lactis vertice torrens.
Intercepta decem quereris sestertia fraude
sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
hoc arcana modo, maiorem tertius illa
summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
75 tam facile et pronum est superos contemnere testes,
si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta
voce neget, quae sit ficti constantia voltus.
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
80 per calamos venatricis pharetramque puellae
perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,
addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
quidquid habent telorum armamentaria caeli.
si vero et pater est, ‹comedam› inquit ‹flebile nati
85 sinciput elixi Pharioque madentis aceto.›
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
et nullo credant mundum rectore moveri
natura volvente vices et lucis et anni,
atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
90 [est alius metuens ne crimen poena sequatur.]
hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
‹decernat quodcumque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,
dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos.
95 et pthisis et vomicae putres et dimidium crus
sunt tanti. pauper locupletem optare podagram
nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene; quid enim velocis gloria plantae
praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
100 ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
si curant igitur cunctos punire nocentes,
quando ad me venient? sed et exorabile numen
fortasse experiar; solet his ignoscere. multi
committunt eadem diverso crimina fato:
105 ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.›
sic animum dirae trepidum formidine culpae
confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
nam cum magna malae superest audacia causae,
110 creditur a multis fiducia. mimum agit ille,
urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
vel potius quantum Gradivus Homericus, ‹audis,
Iuppiter, haec nec labra moves, cum mittere vocem
115 debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur
in carbone tuo charta pia tura soluta
ponimus et sectum vituli iecur albaque porci
omenta? ut video, nullum discrimen habendum est
effigies inter vestras statuamque Vagelli.›
120 Accipe quae contra valeat solacia ferre
et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit
a Cynicis tunica distantia, non Epicurum
suspicit exigui laetum plantaribus horti.
curentur dubii medicis maioribus aegri:
125 tu venam vel discipulo committe Philippi.
si nullum in terris tam detestabile factum
ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
te veto nec plana faciem contundere palma,
quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
130 et maiore domus gemitu, maiore tumultu
planguntur nummi quam funera; nemo dolorem
fingit in hoc casu, vestem diducere summam
contentus, vexare oculos umore coacto:
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
135 sed si cuncta vides simili fora plena querella,
si deciens lectis diversa parte tabellis
vana supervacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
140 ten, o delicias, extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos viles pulli nati infelicibus ovis?
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
si flectas oculos maiora ad crimina. confer
145 conductum latronem, incendia sulpure coepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
pocula adorandae robiginis et populorum
dona vel antiquo positas a rege coronas;
150 haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
[an dubitet solitus totum conflare Tonantem?]
confer et artifices mercatoremque veneni
155 et deducendum corio bovis in mare, cum quo
clauditur adversis innoxia simia fatis.
haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
usque a lucifero donec lux occidat audit?
humani generis mores tibi nosse volenti
160 sufficit una domus; paucos consume dies et
dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis
in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
165 caesariem et madido torquentem cornua cirro?
[nempe quod haec illis natura est omnibus una.]
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
Pygmaeus parvis currit bellator in armis,
mox inpar hosti raptusque per aera curvis
170 unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc
gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,
quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
‹Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
175 poena erit?› abreptum crede hunc graviore catena
protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari
arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam
depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
invidiosa dabit minimus solacia sanguis.
180 ‹at vindicta bonum vita iucundius ipsa.›
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
interdum aut levibus videas flagrantia causis.
[quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.]
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
185 ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
accusatori nollet dare. [plurima felix
paulatim vitia atque errores exuit, omnes
prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti
190 semper et infirmi est animi exiguique voluptas
ultio. continuo sic collige, quod vindicta
nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu
evasisse putes, quos diri conscia facti
mens habet attonitos et surdo verbere caedit
195 occultum quatiente animo tortore flagellum?
poena autem vehemens ac multo saevior illis
quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates
200 haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
depositum retinere et fraudem iure tueri
iurando. quaerebat enim quae numinis esset
mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem
205 vocem adyti dignam templo veramque probavit
extinctus tota pariter cum prole domoque
et quamvis longa deductis gente propinquis.
has patitur poenas peccandi sola voluntas.
nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum
210 facti crimen habet. cedo si conata peregit.
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat
faucibus ut morbo siccis interque molares
difficili crescente cibo, sed vina misellus
expuit, Albani veteris pretiosa senectus
215 displicet; ostendas melius, densissima ruga
cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
nocte brevem si forte indulsit cura soporem
et toto versata toro iam membra quiescunt,
continuo templum et violati numinis aras
220 et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
te videt in somnis; tua sacra et maior imago
humana turbat pavidum cogitque fateri.
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
225 non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
iratus cadat in terras et iudicet ignis.
illa nihil nocuit, cura graviore timetur
proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
praeterea lateris vigili cum febre dolorem
230 si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
infesto credunt a numine; saxa deorum
haec et tela putant. pecudem spondere sacello
balantem et Laribus cristam promittere galli
non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
235 concessum? vel quae non dignior hostia vita?
[mobilis et varia est ferme natura malorum.]
cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
atque nefas tandem incipiunt sentire peractis
criminibus. tamen ad mores natura recurrit
240 damnatos fixa et mutari nescia. nam quis
peccandi finem posuit sibi? quando recepit
eiectum semel attrita de fronte ruborem?
quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
245 perfidus et nigri patietur carceris uncum
aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
exulibus magnis. poena gaudebis amara
nominis invisi tandemque fatebere laetus
nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.

Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
1a [et quod maiorum vitia sequiturque minores]
et nitidis maculam haesuram figentia rebus,
quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres
5 bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.
nec melius de se cuiquam sperare propinquo
concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,
boletum condire et eodem iure natantis
mergere ficedulas didicit nebulone parente
10 et cana monstrante gula. cum septimus annus
transierit puerum, nondum omni dente renato,
barbatos licet admoveas mille inde magistros,
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
semper et a magna non degenerare culina.
15 mitem animum et mores modicis erroribus aequos
praecipit atque animas servorum et corpora nostra
materia constare putat paribusque elementis,
an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
20 conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,
tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato
uritur ardenti duo propter lintea ferro?
quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?
25 rusticus expectas ut non sit adultera Largae
filia, quae numquam maternos dicere moechos
tam cito nec tanto poterit contexere cursu
ut non ter deciens respiret? conscia matri
virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas
30 implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
sic natura iubet: velocius et citius nos
corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
cum subeant animos auctoribus. unus et alter
forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
35 et meliore luto finxit praecordia Titan,
sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt
et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.
abstineas igitur damnandis. huius enim vel
una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
40 ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis
turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam.
nil dictu foedum visuque haec limina tangat
45 intra quae pater est. procul, a procul inde puellae
lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
maxima debetur puero reverentia, si quid
turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
50 nam si quid dignum censoris fecerit ira
quandoque et similem tibi se non corpore tantum
nec vultu dederit, morum quoque filius et qui
omnia deterius tua per vestigia peccet,
corripies nimirum et castigabis acerbo
55 clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
unde tibi frontem libertatemque parentis,
cum facias peiora senex vacuumque cerebro
iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
60 ‹verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
arida cum tota descendat aranea tela,
hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter.›
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
65 atria displiceant oculis venientis amici,
ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno
semodio scobis haec emendat servulus unus:
illud non agitas, ut sanctam filius omni
aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
70 gratum est quod patriae civem populoque dedisti,
si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,
utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
moribus instituas. serpente ciconia pullos
75 nutrit et inventa per devia rura lacerta:
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
voltur iumento et canibus crucibusque relictis
ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
hic est ergo cibus magni quoque volturis et se
80 pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
ponitur: inde autem cum se matura levavit
progenies stimulante fame festinat ad illam
85 quam primum praedam rupto gustaverat ovo.
Aedificator erat Caetronius et modo curvo
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
culmina villarum Graecis longeque petitis
90 marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,
ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,
fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
partis erat. totam hanc turbavit filius amens,
95 dum meliore novas attollit marmore villas.
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
nil praeter nubes et caeli numen adorant,
nec distare putant humana carne suillam,
qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
100 Romanas autem soliti contemnere leges
Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
tradidit arcano quodcumque volumine Moyses:
non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
105 sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
ignava et partem vitae non attigit ullam.
Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
110 cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
certa magis quam si fortunas servet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
115 quo loquor egregium populus putat adquirendi
artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris
[sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]
incude adsidua semperque ardente camino.
[et pater ergo animi felices credit avaros]
120 qui miratur opes, qui nulla exempla beati
pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
ire via pergant et eidem incumbere sectae.
sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
125 mox adquirendi docet insatiabile votum.
servorum ventres modio castigat iniquo
ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
mucida caerulei panis consumere frusta,
hesternum solitus medio servare minutal
130 Septembri nec non differre in tempora cenae
alterius conchem aestivam cum parte lacerti
signatam vel dimidio putrique siluro
filaque sectivi numerata includere porri.
invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.
135 sed quo divitias haec per tormenta coactas,
cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
interea, pleno cum turget sacculus ore,
crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,
140 et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur
altera villa tibi, cum rus non sufficit unum
et proferre libet finis maiorque videtur
et melior vicina seges; mercaris et hanc et
arbusta et densa montem qui canet oliva.
145 quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
nocte boves macri lassoque famelica collo
iumenta ad viridis huius mittentur aristas
nec prius inde domum quam tota novalia saevos
in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
150 dicere vix possis quam multi talia plorent
et quot venales iniuria fecerit agros.
sed qui sermones, quam foede bucina famae!
‹quid nocet haec?› inquit ‹tunicam mihi malo lupini
quam si me toto laudet vicinia pago
155 exigui ruris paucissima farra secantem.›
scilicet et morbis et debilitate carebis
et luctum et curam effugies, et tempora vitae
longa tibi posthac fato meliore dabuntur,
si tantum culti solus possederis agri
160 quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
mox etiam fractis aetate ac Punica passis
proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos
tandem pro multis vix iugera bina dabantur
vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris
165 nulli visa umquam meritis minor aut ingratae
curta fides patriae. saturabat glebula talis
patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat
uxor et infantes ludebant quattuor, unus
vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum
170 a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena
amplior et grandes fumabant pultibus ollae.
nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
inde fere scelerum causae, nec plura venena
miscuit aut ferro grassatur saepius ullum
175 humanae mentis vitium quam saeva cupido
inmodici census. nam dives qui fieri volt,
et cito volt fieri; sed quae reverentia legum,
quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
‹vivite contenti casulis et collibus istis,
180 o pueri,› Marsus dicebat et Hernicus olim
Vestinusque senex, ‹panem quaeramus aratro,
qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
quorum ope et auxilio gratae post munus aristae
contingunt homini veteris fastidia quercus.
185 nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto
per glaciem perone tegi, qui summovet euros
pellibus inversis: peregrina ignotaque nobis
ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.›
haec illi veteres praecepta minoribus; at nunc
190 post finem autumni media de nocte supinum
clamosus iuvenem pater excitat: ‹accipe ceras,
scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
maiorum leges; aut vitem posce libello,
sed caput intactum buxo narisque pilosas
195 adnotet et grandes miretur Laelius alas;
dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
adferat; aut, longos castrorum ferre labores
si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
200 cum lituis audita, pares quod vendere possis
pluris dimidio, nec te fastidia mercis
ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,
neu credas ponendum aliquid discriminis inter
unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re
205 qualibet. illa tuo sententia semper in ore
versetur dis atque ipso Iove digna poeta:
«unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.»›
[hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]
210 talibus instantem monitis quemcumque parentem
sic possem adfari: ‹dic, o vanissime, quis te
festinare iubet? meliorem praesto magistro
discipulum. securus abi: vinceris, ut Aiax
praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.
215 parcendum est teneris; nondum implevere medullas
maturae mala nequitiae. cum pectere barbam
coeperit et longae mucronem admittere cultri,
falsus erit testis, vendet periuria summa
exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
220 elatam iam crede nurum, si limina vestra
mortifera cum dote subit. quibus illa premetur
per somnum digitis! nam quae terraque marique
adquirenda putas brevior via conferet illi;
nullus enim magni sceleris labor. «haec ego numquam
225 mandavi» dices olim «nec talia suasi.»
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
nam quisquis magni census praecepit amorem
et laevo monitu pueros producit avaros
[et qui per fraudes patrimonia conduplicari]
230 dat libertatem et totas effundit habenas
curriculo; quem si revoces, subsistere nescit
et te contempto rapitur metisque relictis.
nemo satis credit tantum delinquere quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
235 cum dicis iuveni stultum qui donet amico,
qui paupertatem levet attollatque propinqui,
et spoliare doces et circumscribere et omni
crimine divitias adquirere, quarum amor in te
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
240 dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,
in quorum sulcis legiones dentibus anguis
cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
245 flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cavea magno fremitu leo tollet alumnus.
nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas
expectare colus: morieris stamine nondum
250 abrupto. iam nunc obstas et vota moraris,
iam torquet iuvenem longa et cervina senectus.
ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
composuit: si vis aliam decerpere ficum
atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
255 sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.›
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
si spectes quanto capitis discrimine constent
incrementa domus, aerata multus in arca
260 fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res
non potuit servare suas. ergo omnia Florae
et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
tanto maiores humana negotia ludi.
265 an magis oblectant animum iactata petauro
corpora quique solet rectum descendere funem
quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
atque habitas, coro semper tollendus et austro,
perditus †ac vilis† sacci mercator olentis,
270 qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae
passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
hic tamen ancipiti figens vestigia planta
victum illa mercede parat, brumamque famemque
illa reste cavet: tu propter mille talenta
275 et centum villas temerarius. aspice portus
et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
in pelago. veniet classis quocumque vocarit
spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
280 audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
grande operae pretium est, ut tenso folle reverti
inde domum possis tumidaque superbus aluta,
Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.
non unus mentes agitat furor. ille sororis
285 in manibus voltu Eumenidum terretur et igni,
hic bove percusso mugire Agamemnona credit
aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,
curatoris eget qui navem mercibus implet
ad summum latus et tabula distinguitur unda,
290 cum sit causa mali tanti et discriminis huius
concisum argentum in titulos faciesque minutas.
occurrunt nubes et fulgura: ‹solvite funem›
frumenti dominus clamat piperisve coempti,
‹nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
295 aestivom tonat.› infelix hac forsitan ipsa
nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur
obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.
sed cuius votis modo non suffecerat aurum
quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,
300 frigida sufficient velantes inguina panni
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
dum rogat et picta se tempestate tuetur.
Tantis parta malis cura maiore metuque
servantur: misera est magni custodia census.
305 dispositis praedives amis vigilare cohortem
servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
electro signisque suis Phrygiaque columna
atque ebore et lata testudine. dolia nudi
non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
310 cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.
sensit Alexander, testa cum vidit in illa
magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
passurus gestis aequanda pericula rebus.
315 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae
sufficiat census, si quis me consulat, edam:
in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
320 quantum Socratici ceperunt ante penates;
numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
acribus exemplis videor te cludere? misce
ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
325 haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
sume duos equites, fac tertia quadringenta.
si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
sufficient animo nec divitiae Narcissi,
330 indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius
paruit imperiis uxorem occidere iussus.

Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat
pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin.
effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
5 dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.
illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
porrum et caepe nefas violare et frangere morsu
10 (o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
numina!), lanatis animalibus abstinet omnis
mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:
carnibus humanis vesci licet. attonito cum
tale super cenam facinus narraret Ulixes
15 Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
moverat ut mendax aretalogus. ‹in mare nemo
hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,
fingentem inmanis Laestrygonas et Cyclopas?
nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
20 Cyaneis plenos et tempestatibus utres
crediderim aut tenui percussum verbere Circes
et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?›
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
25 de Corcyraea temetum duxerat urna;
solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat.
nos miranda quidem sed nuper consule Iunco
gesta super calidae referemus moenia Copti,
nos volgi scelus et cunctis graviora coturnis;
30 nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata volvas,
nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro
dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
35 ardet adhuc Ombos et Tentura. summus utrimque
inde furor volgo, quod numina vicinorum
odit uterque locus, cum solos credat habendos
esse deos quos ipse colit. sed tempore festo
alterius populi rapienda occasio cunctis
40 visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
sentirent positis ad templa et compita mensis
pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
septimus interdum sol invenit. horrida sane
45 Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi,
barbara famoso non cedit turba Canopo.
adde quod et facilis victoria de madidis et
blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
saltatus nigro tibicine, qualiacumque
50 unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare
incipiunt; animis ardentibus haec tuba rixae.
dein clamore pari concurritur, et vice teli
saevit nuda manus. paucae sine volnere malae,
55 vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
integer. aspiceres iam cuncta per agmina voltus
dimidios, alias facies et hiantia ruptis
ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
60 exercere acies quod nulla cadavera calcent.
et sane quo tot rixantis milia turbae,
si vivunt omnes? ergo acrior impetus et iam
saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
incipiunt torquere, domestica seditioni
65 tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,
vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
illis dissimiles et nostro tempore natae.
nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero,
70 terra malos homines nunc educat atque pusillos;
ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.
a deverticulo repetatur fabula. postquam
subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
audet et infestis pugnam instaurare sagittis.
75 terga fugae celeri praestant instantibus Ombis
qui vicina colunt umbrosae Tentura palmae.
labitur hic quidam nimia formidine cursum
praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum
frusta et particulas, ut multis mortuus unus
80 sufficeret, totum corrosis ossibus edit
victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
aut veribus, longum usque adeo tardumque putavit
expectare focos, contenta cadavere crudo.
hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
85 quem summa caeli raptum de parte Prometheus
donavit terris; elemento gratulor, et te
exultare reor. sed qui mordere cadaver
sustinuit nil umquam hac carne libentius edit;
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
90 prima voluptatem gula senserit, ultimus ante
qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
Vascones, ut fama est, alimentis talibus usi
produxere animas, sed res diversa, sed illic
95 fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
extremi, longae dira obsidionis egestas.
[huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
exemplum esse tibi, sicut modo dicta mihi gens.]
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
100 cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
membra aliena fame lacerabant, esse parati
et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
ventribus abnueret dira atque inmania passis
105 et quibus illorum poterant ignoscere manes
quorum corporibus vescebantur? melius nos
Zenonis praecepta monent, [nec enim omnia quidam
pro vita facienda putant] sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
110 nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par
virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
115 tale quid excusat: Maeotide saevior ara
Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri
inventrix homines, ut iam quae carmina tradunt
digna fide credas, tantum immolat; ulterius nil
aut gravius cultro timet hostia. quis modo casus
120 inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo
arma coegerunt tam detestabile monstrum
audere? anne aliam terra Memphitide sicca
invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam
125 Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,
hac saevit rabie inbelle et inutile volgus
parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
et brevibus pictae remis incumbere testae.
nec poenam sceleri invenies nec digna parabis
130 supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
et similes ira atque fames. mollissima corda
humano generi dare se natura fatetur,
quae lacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus.
plorare ergo iubet causam dicentis amici
135 squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
circumscriptorem, cuius manantia fletu
ora puellares faciunt incerta capilli.
naturae imperio gemimus, cum funus adultae
virginis occurrit vel terra clauditur infans
140 et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
arcana, qualem Cereris volt esse sacerdos,
ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
sortiti ingenium divinorumque capaces
145 atque exercendis pariendisque artibus apti
sensum a caelesti demissum traximus arce,
cuius egent prona et terram spectantia. mundi
principio indulsit communis conditor illis
tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
150 adfectus petere auxilium et praestare iuberet,
dispersos trahere in populum, migrare vetusto
de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
aedificare domos, laribus coniungere nostris
tectum aliud, tutos vicino limine somnos
155 ut conlata daret fiducia, protegere armis
lapsum aut ingenti nutantem volnere civem,
communi dare signa tuba, defendier isdem
turribus atque una portarum clave teneri.
sed iam serpentum maior concordia. parcit
160 cognatis maculis similis fera. quando leoni
fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam
expiravit aper maioris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
perpetuam, saevis inter se convenit ursis.
165 ast homini ferrum letale incude nefanda
produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum
adsueti coquere et marris ac vomere lassi
nescierint primi gladios extendere fabri.
aspicimus populos quorum non sufficit irae
170 occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, voltum
crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo
vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

Quis numerare queat felicis praemia, Galli,
militiae? nam si subeuntur prospera castra
2a · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
me pavidum excipiat tironem porta secundo
sidere. plus etenim fati valet hora benigni
5 quam si nos Veneris commendet epistula Marti
et Samia genetrix quae delectatur harena.
Commoda tractemus primum communia, quorum
haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus
audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec
10 audeat excussos praetori ostendere dentes
et nigram in facie tumidis livoribus offam
atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus iudex datur haec punire volenti
calceus et grandes magna ad subsellia surae
15 legibus antiquis castrorum et more Camilli
servato, miles ne vallum litiget extra
et procul a signis. ‹iustissima centurionum
cognitio est †igitur† de milite, nec mihi derit
ultio, si iustae defertur causa querellae.›
20 tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
consensu magno efficiunt curabilis ut sit
vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo
declamatoris mulino corde Vagelli,
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
25 milia clavorum. quis tam procul adsit ab urbe
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
excusaturos non sollicitemus amicos.
‹da testem› iudex cum dixerit, audeat ille
30 nescio quis, pugnos qui vidit, dicere ‹vidi,›
et credam dignum barba dignumque capillis
maiorum. citius falsum producere testem
contra paganum possis quam vera loquentem
contra fortunam armati contraque pudorem.
35 Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus
sacramentorum. convallem ruris aviti
improbus aut campum mihi si vicinus ademit
et sacrum effodit medio de limite saxum,
quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
40 debitor aut sumptos pergit non reddere nummos
vana supervacui dicens chirographa ligni,
expectandus erit qui lites incohet annus
totius populi. sed tum quoque mille ferenda
taedia, mille morae; totiens subsellia tantum
45 sternuntur, iam facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco iam micturiente parati
digredimur, lentaque fori pugnamus harena.
ast illis quos arma tegunt et balteus ambit
quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
50 nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis praeterea testandi militibus ius
vivo patre datur. nam quae sunt parta labore
militiae placuit non esse in corpore census,
omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum
55 signorum comitem castrorumque aera merentem
quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus
provehit et pulchro reddit sua dona labori.
ipsius certe ducis hoc referre videtur
ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
60 ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·