banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giovenale - Saturae - Liber Quartus

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
vera bona atque illis multum diversa, remota
erroris nebula. quid enim ratione timemus
5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te
conatus non paeniteat votique peracti?
evertere domos totas optantibus ipsis
di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
10 et sua mortifera est facundia; viribus ille
confisus periit admirandisque lacertis;
sed pluris nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.
15 temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti vascula puri
20 nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
cantabit vacuus coram latrone viator.
prima fere vota et cunctis notissima templis
divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
25 nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine moverat unum
30 protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
35 praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.
quid si vidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem pulvere circi
in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
40 tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru servus portatur eodem.
da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
45 agminis officia et niveos ad frena Quirites,
defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
tum quoque materiam risus invenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse viros et magna exempla daturos
50 vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
ridebat curas nec non et gaudia volgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur?
55 propter quae fas est genua incerare deorum?
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
invidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina. descendunt statuae restemque secuntur,
ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
60 caedit et inmeritis franguntur crura caballis.
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
65 pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes. ‹quae labra, quis illi
vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
70 delator quibus indicibus, quo teste probavit?›
‹nil horum; verbosa et grandis epistula venit
a Capreis.› ‹bene habet, nil plus interrogo.› sed quid
turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
75 favisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
80 continet atque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses. ‹perituros audio multos.›
‹nil dubium, magna est fornacula.› ‹pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax
85 ut male defensus. curramus praecipites et,
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
cervice obstricta dominum trahat.› hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura volgi.
90 visne salutari sicut Seianus, habere
tantundem atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortis,
95 egregios equites et castra domestica; quidni
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam
posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
huius qui trahitur praetextam sumere mavis
100 an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
et de mensura ius dicere, vasa minora
frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?
ergo quid optandum foret ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
105 et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
110 summus nempe locus nulla non arte petitus
magnaque numinibus vota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
115 incipit optare et totis quinquatribus optat
quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,
quem sequitur custos angustae vernula capsae.
eloquio sed uterque perit orator, utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
120 ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam
sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
‹o fortunatam natam me consule Romam:›
Antoni gladios potuit contemnere si sic
omnia dixisset. ridenda poemata malo
125 quam te, conspicuae divina Philippica famae,
volveris a prima quae proxima. saevus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
130 quem pater ardentis massae fuligine lippus
a carbone et forcipibus gladiosque paranti
incude et luteo Volcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
135 et curtum temone iugum victaeque triremis
aplustre et summo tristis captivos in arcu
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam
virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
145 discutienda valent sterilis mala robora fici,
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
expende Hannibalem: quot libras in duce summo
invenies? hic est quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti
150 rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit. opposuit natura Alpemque nivemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto.
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
155 ‹acti› inquit ‹nihil est, nisi Poeno milite portas
frangimus et media vexillum pono Subura.›
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem
160 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
165 Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
anulus. i, demens, et saevas curre per Alpes
ut pueris placeas et declamatio fias.
unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis,
aestuat infelix angusto limite mundi
170 ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
velificatus Athos et quidquid Graecia mendax
175 audet in historia, constratum classibus isdem
suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
180 in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum
(mitius id sane, quod non et stigmate dignum
credidit. huic quisquam vellet servire deorum?) –
185 sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis
fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.
has totiens optata exegit gloria poenas.
‹Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos.›
hoc recto voltu, solum hoc et pallidus optas.
190 sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
195 in vetula scalpit iam mater simia bucca.
plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille
hoc atque †ille† alio, multum hic robustior illo:
una senum facies, cum voce trementia membra
et iam leve caput madidique infantia nasi;
200 frangendus misero gingiva panis inermi.
usque adeo gravis uxori natisque sibique,
ut captatori moveat fastidia Cosso.
non eadem vini atque cibi torpente palato
gaudia; nam coitus iam longa oblivio, vel si
205 coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
canities? quid quod merito suspecta libido est
quae venerem adfectat sine viribus? aspice partis
210 nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptas,
sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri
qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
215 concentus? clamore opus est ut sentiat auris
quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
220 promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot longa viros exorbeat uno
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
225 percurram citius quot villas possideat nunc
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
230 ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ore volat pleno mater ieiuna. sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina servorum nec voltum agnoscit amici
235 cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo
heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
240 ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu viventibus, ut renovata
semper clade domus multis in luctibus inque
245 perpetuo maerore et nigra veste senescant.
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
exemplum vitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra conputat annos,
250 quique novum totiens mustum bibit. oro parumper
attendas quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,
255 quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
260 portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret extinctus diverso tempore, quo non
coeperat audaces Paris aedificare carinas.
265 longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
275 respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus victa Carthagine panis
hinc causas habuere; quid illo cive tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
280 si circumducto captivorum agmine et omni
bellorum pompa animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico vellet descendere curru?
provida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica vota
285 vicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis
servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer et iacuit Catilina cadavere toto.
Formam optat modico pueris, maiore puellis
290 murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
usque ad delicias votorum. ‹cur tamen› inquit
‹corripias? pulchra gaudet Latona Diana.›
sed vetat optari faciem Lucretia qualem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
295 accipere †atque suum† Rutilae dare. filius autem
corporis egregii miseros trepidosque parentes
semper habet: rara est adeo concordia formae
atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores
tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
300 praeterea castum ingenium voltumque modesto
sanguine ferventem tribuat natura benigna
larga manu (quid enim puero conferre potest plus
custode et cura natura potentior omni?),
non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
305 improbitas ipsos audet temptare parentes:
tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum
deformem saeva castravit in arce tyrannus,
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
310 i nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
maiora expectant discrimina. fiet adulter
publicus et poenas metuet quascumque mariti
†irati† debet, nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem
315 interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
matronae. mox cum dederit Servilia nummos
320 fiet et illius quam non amat, exuet omnem
corporis ornatum; quid enim ulla negaverit udis
inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
deterior totos habet illic femina mores.
‹sed casto quid forma nocet?› quid profuit immo
325 Hippolyto grave propositum, quid Bellerophonti?
erubuit †nempe haec† ceu fastidita repulso
nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
concussere ambae. mulier saevissima tunc est
cum stimulos odio pudor admovet. elige quidnam
330 suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
destinat. optimus hic et formonsissimus idem
gentis patriciae rapitur miser extinguendus
Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
335 sternitur et ritu decies centena dabuntur
antiquo, veniet cum signatoribus auspex.
haec tu secreta et paucis commissa putabas?
non nisi legitime volt nubere. quid placeat dic.
ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;
340 si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
nota urbi et populo contingat principis aurem.
dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu
obsequere imperio, si tanti vita dierum
paucorum. quidquid levius meliusque putaris,
345 praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.
Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,
permittes ipsis expendere numinibus quid
conveniat nobis rebusque sit utile nostris;
nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
350 carior est illis homo quam sibi. nos animorum
inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti
coniugium petimus partumque uxoris, at illis
notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
355 exta et candiduli divina tomacula porci,
orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
fortem posce animum mortis terrore carentem,
qui spatium vitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
tranquillae per virtutem patet unica vitae.
365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

Atticus eximie si cenat, lautus habetur,
si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
excipitur volgi quam pauper Apicius? omnis
convictus, thermae, stationes, omne theatrum
5 de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra
sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
non cogente quidem sed nec prohibente tribuno
scripturus leges et regia verba lanistae.
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
10 creditor introitum solet expectare macelli,
et quibus in solo vivendi causa palato est.
egregius cenat meliusque miserrimus horum
et cito casurus iam perlucente ruina.
interea gustus elementa per omnia quaerunt
15 numquam animo pretiis obstantibus; interius si
attendas, magis illa iuvant quae pluris ementur.
ergo haut difficile est perituram arcessere summam
lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
et quadringentis nummis condire gulosum
20 fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
sumit et a censu famam trahit. illum ego iure
despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas
25 omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
ignorat quantum ferrata distet ab arca
sacculus. e caelo descendit ????? sea?t??
figendum et memori tractandum pectore, sive
coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
30 esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Ulixes;
ancipitem seu tu magno discrimine causam
protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
35 noscenda est mensura sui spectandaque rebus
in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
in loculis. quis enim te deficiente crumina
et crescente gula manet exitus, aere paterno
40 ac rebus mersis in ventrem fenoris atque
argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
talibus a dominis post cuncta novissimus exit
anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
non praematuri cineres nec funus acerbum
45 luxuriae sed morte magis metuenda senectus.
hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum
nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
50 cedere namque foro iam non est deterius quam
Esquilias a ferventi migrare Subura.
ille dolor solus patriam fugientibus, illa
maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
55 pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
Persice, non praestem vita et moribus et re,
si laudem siliquas occultus ganeo, pultes
coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
60 nam cum sis conviva mihi promissus, habebis
Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo
hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
fercula nunc audi nullis ornata macellis.
65 de Tiburtino veniet pinguissimus agro
haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
asparagi, posito quos legit vilica fuso.
70 grandia praeterea tortoque calentia feno
ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
aemula Picenis et odoris mala recentis
75 nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
autumnum et crudi posuere pericula suci.
haec olim nostri iam luxuriosa senatus
cena fuit. Curius parvo quae legerat horto
ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
80 squalidus in magna fastidit conpede fossor,
qui meminit calidae sapiat quid volva popinae.
sicci terga suis rara pendentia crate
moris erat quondam festis servare diebus
et natalicium cognatis ponere lardum
85 accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore
functus ad has epulas solito maturius ibat
erectum domito referens a monte ligonem.
90 cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
et Scauros et Fabricium, rigidique severos
censoris mores etiam collega timeret,
nemo inter curas et seria duxit habendum
qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
95 clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
vile coronati caput ostendebat aselli,
ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
[tales ergo cibi qualis domus atque supellex.]
100 tunc rudis et Graias mirari nescius artes
urbibus eversis praedarum in parte reperta
magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
105 imperii fato, geminos sub rupe Quirinos
ac nudam effigiem in clipeo venientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
ponebant igitur Tusco farrata catino:
argenti quod erat solis fulgebat in armis.
110 omnia tunc quibus invideas, si lividulus sis.
templorum quoque maiestas praesentior, et vox
nocte fere media mediamque audita per urbem
litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
officium vatis peragentibus. his monuit nos,
115 hanc rebus Latiis curam praestare solebat
fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem deiecerat eurus.
120 at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis
grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
125 et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
et quos deposuit Nabataeo belua saltu
iam nimios capitique graves. hinc surgit orexis,
hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
anulus in digito quod ferreus. ergo superbum
130 convivam caveo, qui me sibi comparat et res
despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis
est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
materia, quin ipsa manubria cultellorum
ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
135 rancidula aut ideo peior gallina secatur.
sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
140 et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
145 plebeios calices et paucis assibus emptos
porriget incultus puer atque a frigore tutus,
non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus
quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.
idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
150 atque hodie tantum propter convivia pexi.
pastoris duri hic filius, ille bubulci.
suspirat longo non visam tempore matrem
et casulam et notos tristis desiderat haedos
ingenui voltus puer ingenuique pudoris,
155 qualis esse decet quos ardens purpura vestit,
nec pupillares defert in balnea raucus
testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
160 a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit.
[namque una atque eadem est vini patria atque ministri.]
forsitan expectes ut Gaditana canoro
incipiant prurire choro plausuque probatae
ad terram tremulo descendant clune puellae,
165 [spectant hoc nuptae iuxta recubante marito
quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]
inritamentum veneris languentis et acres
divitis urticae [maior tamen ista voluptas
alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox
170 auribus atque oculis concepta urina movetur.
non capit has nugas humilis domus. audiat ille
testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
vocibus obscenis omnique libidinis arte,
175 qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
namque ibi fortunae veniam damus. alea turpis,
turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur.
nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
180 conditor Iliados cantabitur atque Maronis
altisoni dubiam facientia carmina palmam.
quid refert, tales versus qua voce legantur?
Sed nunc dilatis averte negotia curis
et gratam requiem dona tibi, quando licebit
185 per totum cessare diem. non fenoris ulla
mentio nec, prima si luce egressa reverti
nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor
umida suspectis referens multicia rugis
vexatasque comas et voltum auremque calentem.
190 protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
pone domum et servos et quidquid frangitur illis
aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.
interea Megalesiacae spectacula mappae
Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
195 praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
percutit, eventum viridis quo colligo panni.
nam si deficeret, maestam attonitamque videres
200 hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis
consulibus. spectent iuvenes, quos clamor et audax
sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:
nostra bibat vernum contracta cuticula solem
effugiatque togam. iam nunc in balnea salva
205 fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus
continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
magna: voluptates commendat rarior usus.

Natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,
qua festus promissa deis animalia caespes
expectat. niveam reginae ducimus agnam,
par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
5 sed procul extensum petulans quatit hostia funem
Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat,
quippe ferox vitulus templis maturus et arae
spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
10 si res ampla domi similisque adfectibus esset,
pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
mole piger, nec finitima nutritus in herba,
laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
et grandi cervix iret ferienda ministro
15 ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
nuper et incolumem sese mirantis amici.
nam praeter pelagi casus et fulminis ictus
evasit. densae caelum abscondere tenebrae
nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
20 cum se quisque illo percussum crederet et mox
attonitus nullum conferri posse putaret
naufragium velis ardentibus. omnia fiunt
talia, tam graviter, si quando poetica surgit
tempestas. genus ecce aliud discriminis audi
25 et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
eiusdem pars dira quidem sed cognita multis
et quam votiva testantur fana tabella
plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci?
accidit et nostro similis fortuna Catullo.
30 cum plenus fluctu medius foret alveus et iam
alternum puppis latus evertentibus undis
arboris incertae, nullam prudentia cani
rectoris cum ferret opem, decidere iactu
coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
35 eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
testiculi: adeo medicatum intellegit inguen.
‹fundite quae mea sunt› dicebat ‹cuncta› Catullus
praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem
purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
40 atque alias quarum generosi graminis ipsum
infecit natura pecus, sed et egregius fons
viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.
ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
45 et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;
adde et bascaudas et mille escaria, multum
caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.
sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet
argento praeferre caput rebusque salutem?
50 [non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.]
iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec
damna levant. tunc adversis urguentibus illuc
reccidit ut malum ferro summitteret, ac se
55 explicat angustum: discriminis ultima, quando
praesidia adferimus navem factura minorem.
i nunc et ventis animam committe dolato
confisus ligno, digitis a morte remotus
quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;
60 mox cum reticulis et pane et ventre lagonae
accipe sumendas in tempestate secures.
sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
prospera vectoris fatumque valentius euro
et pelago, postquam Parcae meliora benigna
65 pensa manu ducunt hilares et staminis albi
lanificae, modica nec multum fortior aura
ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
vestibus extentis et, quod superaverat unum,
velo prora suo. iam deficientibus austris
70 spes vitae cum sole redit. tum gratus Iulo
atque novercali sedes praelata Lavino
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen
et numquam visis triginta clara mamillis.
75 tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum
quae pelago occurrunt medio longeque relincunt
Italiam; non sic igitur mirabere portus
quos natura dedit. sed trunca puppe magister
80 interiora petit Baianae pervia cumbae
tuti stagna sinus, gaudent ubi vertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
sertaque delubris et farra inponite cultris
85 ac mollis ornate focos glebamque virentem.
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
90 tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
et matutinis operatur festa lucernis.
neu suspecta tibi sint haec, Corvine, Catullus,
pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
95 tres habet heredes. libet expectare quis aegram
et claudentem oculos gallinam inpendat amico
tam sterili; verum haec nimia est inpensa, coturnix
nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem
si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
100 legitime fixis vestitur tota libellis
porticus, existunt qui promittant hecatomben,
quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
belua concipitur, sed furva gente petita
105 arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
Caesaris armentum nulli servire paratum
privato, siquidem Tyrio parere solebant
Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
horum maiores ac dorso ferre cohortis,
110 partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
et cadat ante Lares Gallittae victima sola
tantis digna deis et captatoribus horum.
115 alter enim, si concedas, mactare vovebit
de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
inponet vittas et, si qua est nubilis illi
Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
120 non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
laudo meum civem, nec comparo testamento
mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
delebit tabulas inclusus carcere nassae
post meritum sane mirandum atque omnia soli
125 forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
incedet victis rivalibus. ergo vides quam
grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
130 exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.