banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giovenale - Saturae - Liber Tertius

Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
5 temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
praecones fieri, cum desertis Aganippes
vallibus esuriens migraret in atria Clio.
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
10 et vendas potius commissa quod auctio vendit
stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudice ‹vidi›
quod non vidisti; faciant equites Asiani,
15 [quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]
altera quos nudo traducit gallica talo.
nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium vocale modis laurumque momordit.
20 hoc agite, o iuvenes. circumspicit et stimulat vos
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
25 componis dona Veneris, Telesine, marito,
aut clude et positos tinea pertunde libellos.
frange miser calamum vigilataque proelia dele,
qui facis in parva sublimia carmina cella,
ut dignus venias hederis et imagine macra.
30 spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
35 Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
Accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit versus atque uni cedit Homero
propter mille annos, et si dulcedine famae
40 succensus recites, maculosas commodat aedes.
haec longe ferrata domus servire iubetur
in qua sollicitas imitatur ianua portas.
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere voces;
45 nemo dabit regum quanti subsellia constant
et quae conducto pendent anabathra tigillo
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
ducimus et litus sterili versamus aratro.
50 nam si discedas, [laqueo tenet ambitiosi
consuetudo mali,] tenet insanabile multos
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
55 communi feriat carmen triviale moneta,
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
60 Pierio thyrsumque potest contingere maesta
paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatius ‹euhoe.›
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
65 pectora vestra duas non admittentia curas?
magnae mentis opus nec de lodice paranda
attonitae currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
70 hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
surda nihil gemeret grave bucina. poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
non habet infelix Numitor quod mittat amico,
75 Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum; constat leviori belua sumptu
nimirum et capiunt plus intestina poetae.
contentus fama iaceat Lucanus in hortis
80 marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
promisitque diem: tanta dulcedine captos
85 adficit ille animos tantaque libidine volgi
auditur. sed cum fregit subsellia versu
esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
ille et militiae multis largitus honorem
semenstri vatum digitos circumligat auro.
90 quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos
et Baream, tu nobilium magna atria curas?
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt.
quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
95 aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
tum par ingenio pretium, tunc utile multis
pallere et vinum toto nescire Decembri.
Vester porro labor fecundior, historiarum
scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
100 nullo quippe modo millensima pagina surgit
omnibus et crescit multa damnosa papyro;
sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
quis dabit historico quantum daret acta legenti?
105 ‹Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra.›
dic igitur quid causidicis civilia praestent
officia et magno comites in fasce libelli.
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
110 qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
conspuiturque sinus; veram deprendere messem
si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
parte alia solum russati pone Lacertae.
115 consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
dicturus dubia pro libertate bubulco
iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
figantur virides, scalarum gloria, palmae.
quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
120 pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
si quater egisti, si contigit aureus unus,
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
‹Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
125 egimus.› huius enim stat currus aeneus, alti
quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
bellatore sedens curvatum hastile minatur
eminus et statua meditatur proelia lusca.
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
130 Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
qui solet et vexat lutulenta balnea turba
perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
empturus pueros, argentum, murrina, villas;
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
135 [et tamen est illis hoc utile. purpura vendit]
causidicum vendunt amethystina; convenit illi
et strepitu et facie maioris vivere census,
sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
140 nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
octo, decem comites, an post te sella, togati
ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
145 quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
quando licet Basilo flentem producere matrem?
quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
Gallia vel potius nutricula causidicorum
Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
150 Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
perferet atque eadem cantabit versibus isdem.
occidit miseros crambe repetita magistros.
155 quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
quaestio, quae veniant diversa parte sagittae,
nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.
‹mercedem appellas? quid enim scio?› ‹culpa docentis
scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
160 nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
circumagat madidas a tempestate cohortes.
165 quantum vis stipulare et protinus accipe: quid do
ut totiens illum pater audiat?› haec alii sex
vel plures uno conclamant ore sophistae
et veras agitant lites raptore relicto;
fusa venena silent, malus ingratusque maritus
170 et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
consilia, et vitae diversum iter ingredietur
ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
summula ne pereat qua vilis tessera venit
175 frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
Chrysogonus quanti doceat vel Pollio quanti
lautorum pueros, artem scindes Theodori.
balnea sescentis et pluris porticus in qua
gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
180 expectet spargatque luto iumenta recenti?
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem.
quanticumque domus, veniet qui fercula docte
185 conponit, veniet qui pulmentaria condit.
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
constabit patri quam filius. ‹unde igitur tot
Quintilianus habet saltus?› exempla novorum
190 fatorum transi. felix et pulcher et acer,
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
felix orator quoque maximus et iaculator
et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
195 sidera te excipiant modo primos incipientem
edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna volet, fies de rhetore consul;
si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
200 sidus et occulti miranda potentia fati?
servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
205 Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
qui praeceptorem sancti voluere parentis
210 esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
215 Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
220 et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
institor hibernae tegetis niveique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro,
225 dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed vos saevas inponite leges,
230 ut praeceptori verborum regula constet,
ut legat historias, auctores noverit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
235 Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas.
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
240 ne faciant vicibus. non est leve tot puerorum
observare manus oculosque in fine trementis.
‹haec› inquit ‹cura; sed cum se verterit annus,
accipe, victori populus quod postulat, aurum.›

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo
sanguine censeri, pictos ostendere vultus
maiorum et stantis in curribus Aemilianos
et Curios iam dimidios umeroque minorem
5 Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem,
[quis fructus generis tabula iactare capaci
Corvinum, posthac multa contingere virga
fumosos equitum cum dictatore magistros,]
si coram Lepidis male vivitur? effigies quo
10 tot bellatorum, si luditur alea pernox
ante Numantinos, si dormire incipis ortu
luciferi, quo signa duces et castra movebant?
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara
natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si
15 vanus et Euganea quantumvis mollior agna,
si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum
squalentis traducit avos emptorque veneni
frangenda miseram funestat imagine gentem?
tota licet veteres exornent undique cerae
20 atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
hos ante effigies maiorum pone tuorum,
praecedant ipsas illi te consule virgas.
prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
25 iustitiaeque tenax factis dictisque mereris?
agnosco procerem; salve Gaetulice, seu tu
Silanus: quocumque alto de sanguine rarus
civis et egregius patriae contingis ovanti,
exclamare libet populus quod clamat Osiri
30 invento. quis enim generosum dixerit hunc qui
indignus genere et praeclaro nomine tantum
insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
Europen; canibus pigris scabieque vetusta
35 levibus et siccae lambentibus ora lucernae
nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est
quod fremat in terris violentius. ergo cavebis
et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus.
His ego quem monui? tecum mihi sermo, Rubelli
40 Blande. tumes alto Drusorum stemmate, tamquam
feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses,
ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli,
non quae ventoso conducta sub aggere texit.
‹vos humiles› inquis ‹volgi pars ultima nostri,
45 quorum nemo queat patriam monstrare parentis,
ast ego Cecropides.› vivas et originis huius
gaudia longa feras. tamen ima plebe Quiritem
facundum invenies, solet hic defendere causas
nobilis indocti; veniet de plebe togata
50 qui iuris nodos et legum aenigmata solvat;
hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi
custodes aquilas armis industrius; at tu
nil nisi Cecropides truncoque simillimus Hermae.
nullo quippe alio vincis discrimine quam quod
55 illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
dic mihi, Teucrorum proles, animalia muta
quis generosa putet nisi fortia. nempe volucrem
sic laudamus equum, facili cui plurima palma
fervet et exultat rauco victoria circo;
60 nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius
clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis.
sed venale pecus Coryphaei posteritas et
Hirpini, si rara iugo victoria sedit.
nil ibi maiorum respectus, gratia nulla
65 umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur
exiguis, trito ducunt epiraedia collo
segnipedes dignique molam versare nepotes.
ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da
quod possim titulis incidere praeter honores
70 quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes.
Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum
tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo;
rarus enim ferme sensus communis in illa
fortuna. sed te censeri laude tuorum,
75 Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae
laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae,
ne conlapsa ruant subductis tecta columnis.
stratus humi palmes viduas desiderat ulmos.
esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem
80 integer; ambiguae si quando citabere testis
incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis
falsus et admoto dictet periuria tauro,
summum crede nefas animam praeferre pudori
et propter vitam vivendi perdere causas.
85 dignus morte perit, cenet licet ostrea centum
Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
expectata diu tandem provincia cum te
rectorem accipiet, pone irae frena modumque,
pone et avaritiae, miserere inopum sociorum:
90 ossa vides rerum vacuis exucta medullis.
respice quid moneant leges, quid curia mandet,
praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto
et Capito et Tutor ruerint damnante senatu,
piratae Cilicum. sed quid damnatio confert?
95 praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,
cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit,
iamque tace; furor est post omnia perdere naulum.
non idem gemitus olim neque vulnus erat par
damnorum sociis florentibus et modo victis.
100 plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervos
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae.
105 inde †Dolabella atque hinc† Antonius, inde
sacrilegus Verres referebant navibus altis
occulta spolia et plures de pace triumphos.
nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
et pater armenti capto eripietur agello,
110 ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum.
[si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
pro summis, nam sunt haec maxima. despicias tu]
forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon
despicias merito: quid resinata iuventus
115 cruraque totius facient tibi levia gentis?
horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus; parce et messoribus illis
qui saturant urbem circo scenaeque vacantem;
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
120 cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
curandum in primis ne magna iniuria fiat
fortibus et miseris. tollas licet omne quod usquam est
auri atque argenti, scutum gladiumque relinques.
[et iaculum et galeam; spoliatis arma supersunt.]
125 quod modo proposui, non est sententia, verum est;
credite me vobis folium recitare Sibyllae.
si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal
vendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen
nec per conventus et cuncta per oppida curvis
130 unguibus ire parat nummos raptura Celaeno,
tum licet a Pico numeres genus, altaque si te
nomina delectant omnem Titanida pugnam
inter maiores ipsumque Promethea ponas.
[de quocumque voles proavom tibi sumito libro.]
135 quod si praecipitem rapit ambitio atque libido,
si frangis virgas sociorum in sanguine, si te
delectant hebetes lasso lictore secures,
incipit ipsorum contra te stare parentum
nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
140 omne animi vitium tanto conspectius in se
crimen habet, quanto maior qui peccat habetur.
quo mihi te, solitum falsas signare tabellas,
in templis quae fecit avus statuamque parentis
ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter
145 tempora Santonico velas adoperta cucullo?
Praeter maiorum cineres atque ossa volucri
carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse,
ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul,
nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes
150 intendunt oculos. finitum tempus honoris
cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum
sumet et occursum numquam trepidabit amici
iam senis ac virga prior adnuet atque maniplos
solvet et infundet iumentis hordea lassis.
155 interea, dum lanatas robumque iuvencum
more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat
solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas.
sed cum pervigiles placet instaurare popinas,
obvius adsiduo Syrophoenix udus amomo
160 currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae
hospitis adfectu dominum regemque salutat,
et cum venali Cyane succincta lagona.
defensor culpae dicet mihi ‹fecimus et nos
haec iuvenes.› esto, desisti nempe nec ultra
165 fovisti errorem. breve sit quod turpiter audes,
quaedam cum prima resecentur crimina barba.
indulge veniam pueris: Lateranus ad illos
thermarum calices inscriptaque lintea vadit
maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis
170 amnibus et Rheno atque Histro. praestare Neronem
securum valet haec aetas. mitte Ostia, Caesar,
mitte, sed in magna legatum quaere popina:
invenies aliquo cum percussore iacentem,
permixtum nautis et furibus ac fugitivis,
175 inter carnifices et fabros sandapilarum
et resupinati cessantia tympana galli.
aequa ibi libertas, communia pocula, lectus
non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
quid facias talem sortitus, Pontice, servum?
180 nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas.
at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis et quae
turpia cerdoni Volesos Brutumque decebunt.
Quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis
utimur exemplis, ut non peiora supersint?
185 consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti
sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli.
Laureolum velox etiam bene Lentulus egit,
iudice me dignus vera cruce. nec tamen ipsi
ignoscas populo; populi frons durior huius,
190 qui sedet et spectat triscurria patriciorum,
planipedes audit Fabios, ridere potest qui
Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant
quid refert? vendunt nullo cogente Nerone,
nec dubitant celsi praetoris vendere ludis.
195 finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni,
quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit
zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
res haut mira tamen citharoedo principe mimus
nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
200 dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis
nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina;
damnat enim talis habitus [sed damnat et odit,
nec galea faciem abscondit]: movet ecce tridentem.
postquam vibrata pendentia retia dextra
205 nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
erigit et tota fugit agnoscendus harena.
credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
porrigat et longo iactetur spira galero.
ergo ignominiam graviorem pertulit omni
210 volnere cum Graccho iussus pugnare secutor.
Libera si dentur populo suffragia, quis tam
perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
cuius supplicio non debuit una parari
simia nec serpens unus nec culleus unus.
215 par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem
dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor
patris erat caesi media inter pocula, sed nec
Electrae iugulo se polluit aut Spartani
sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
220 miscuit, in scena numquam cantavit Orestes,
Troica non scripsit. quid enim Verginius armis
debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
225 gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.
maiorum effigies habeant insignia vocis,
ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
syrma vel Antigones seu personam Melanippes,
230 et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
nocturna et flammas domibus templisque paratis,
ut bracatorum pueri Senonumque minores,
235 ausi quod liceat tunica punire molesta.
sed vigilat consul vexillaque vestra coercet.
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
municipalis eques, galeatum ponit ubique
praesidium attonitis et in omni monte laborat.
240 tantum igitur muros intra toga contulit illi
nominis ac tituli, quantum †in† Leucade, quantum
Thessaliae campis Octavius abstulit udo
caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
245 Arpinas alius Volscorum in monte solebat
poscere mercedes alieno lassus aratro;
nodosam post haec frangebat vertice vitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra.
hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
250 excipit et solus trepidantem protegit urbem,
atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
nobilis ornatur lauro collega secunda.
plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
255 nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti.
[pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.]
ancilla natus trabeam et diadema Quirini
260 et fascis meruit, regum ultimus ille bonorum.
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
265 imperii finis Tiberinum virgo natavit.
occulta ad patres produxit crimina servus
matronis lugendus; at illos verbera iustis
adficiunt poenis et legum prima securis.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
270 Aeacidae similis Volcaniaque arma capessas,
quam te Thersitae similem producat Achilles.
et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
nomen, ab infami gentem deducis asylo;
maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
275 aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

Scire velim quare totiens mihi, Naevole, tristis
occurras fronte obducta ceu Marsya victus.
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
5 [nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.]
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit. unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
10 vernam equitem, conviva ioco mordente facetus
et salibus vehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra, vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci,
15 sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
quid macies aegri veteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
20 inde habitum facies. igitur flexisse videris
propositum et vitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
25 notior Aufidio moechus celebrare solebas,
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
‹Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
30 et male percussas textoris pectine Galli
accipimus, tenue argentum venaeque secundae.
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
35 quamvis te nudum spumanti Virro labello
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, a?t?? ??? ?f???eta? ??d?a ???a?d??.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
«haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.»
40 computat et cevet. ponatur calculus, adsint
cum tabula pueri; numera sestertia quinque
omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
an facile et pronum est agere intra viscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
45 servus erit minus ille miser qui foderit agrum
quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te
et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.
vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam
cultori, iam nec morbo donare parati?
50 en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas
grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver
incipit et strata positus longaque cathedra
munera femineis tractat secreta kalendis.
dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas
55 Apula, tot milvos intra tua pascua lassas?
te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis –
nam quis plura linit victuro dolia musto? –
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
60 iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
«improbus es cum poscis» ait. sed pensio clamat
«posce,» sed appellat puer unicus ut Polyphemi
65 lata acies per quam sollers evasit Ulixes.
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus? «durate atque expectate cicadas»?
70 verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
metiris pretio quod, ni tibi deditus essem
devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris
et quae pollicitus. fugientem saepe puellam
75 amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
signabat; tota vix hoc ego nocte redemi
te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,
ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
80 coniugium in multis domibus servavit adulter.
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum
quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
85 argumenta viri. foribus suspende coronas:
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.
iura parentis habes, propter me scriberis heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
90 si numerum, si tres implevero.› iusta doloris,
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
‹Neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas;
95 nam res mortifera est inimicus pumice levis.
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
fuste aperire caput, candelam adponere valvis
non dubitat. nec contemnas aut despicias quod
100 his opibus numquam cara est annona veneni.
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.›
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
et canis et postes et marmora. claude fenestras,
105 vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius, archimagiri,
110 carptores. quod enim dubitant componere crimen
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
115 a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
arcanum quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
vivendum recte, cum propter plurima, †tunc est†
idcirco ut possis linguam contemnere servi.
120 [praecipue causis, ut linguas mancipiorum
contemnas; nam lingua mali pars pessima servi.
deterior tamen hic qui liber non erit illis
quorum animas et farre suo custodit et aere.]
‹Utile consilium modo, sed commune, dedisti.
125 nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
deceptas? festinat enim decurrere velox
flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.›
130 Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
convenient et carpentis et navibus omnes
qui digito scalpunt uno caput. altera maior
134 spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.
134a [gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.]
135 ‹haec exempla para felicibus; at mea Clotho
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
o parvi nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus
140 a tegete et baculo? viginti milia fenus
pigneribus positis, argenti vascula puri,
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
de grege Moesorum, qui me cervice locata
securum iubeant clamoso insistere circo;
145 sit mihi praeterea curvus caelator, et alter
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.
quando ego pauper ero? votum miserabile, nec spes
his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,
adfixit ceras illa de nave petitas
150 quae Siculos cantus effugit remige surdo.›