banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giovenale - Saturae - Liber Secundus

Credo Pudicitiam Saturno rege moratam
in terris visamque diu, cum frigida parvas
praeberet spelunca domos ignemque laremque
et pecus et dominos communi clauderet umbra,
5 silvestrem montana torum cum sterneret uxor
frondibus et culmo vicinarumque ferarum
pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius
turbavit nitidos extinctus passer ocellos,
sed potanda ferens infantibus ubera magnis
10 et saepe horridior glandem ructante marito.
quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti
vivebant homines, qui rupto robore nati
compositive luto nullos habuere parentes.
multa Pudicitiae veteris vestigia forsan
15 aut aliqua exstiterint et sub Iove, sed Iove nondum
barbato, nondum Graecis iurare paratis
per caput alterius, cum furem nemo timeret
caulibus ac pomis et aperto viveret horto.
paulatim deinde ad superos Astraea recessit
20 hac comite, atque duae pariter fugere sorores.
anticum et vetus est alienum, Postume, lectum
concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
viderunt primos argentea saecula moechos.
25 conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
tempestate paras iamque a tonsore magistro
pecteris et digito pignus fortasse dedisti?
certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis?
dic qua Tisiphone, quibus exagitere colubris.
30 ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
cum pateant altae caligantesque fenestrae,
cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
aut si de multis nullus placet exitus, illud
nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
35 pusio, qui noctu non litigat, exigit a te
nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod
et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem
cogitat heredem, cariturus turture magno
40 mullorumque iubis et captatore macello.
quid fieri non posse putes, si iungitur ulla
Ursidio? si moechorum notissimus olim
stulta maritali iam porrigit ora capistro,
quem totiens texit perituri cista Latini?
45 quid quod et antiquis uxor de moribus illi
quaeritur? o medici, nimiam pertundite venam.
delicias hominis! Tarpeium limen adora
pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,
si tibi contigerit capitis matrona pudici.
50 paucae adeo Cereris vittas contingere dignae,
quarum non timeat pater oscula. necte coronam
postibus et densos per limina tende corymbos.
unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
55 magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
viventis. vivat Gabiis ut vixit in agro,
vivat Fidenis, et agello cedo paterno.
quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
60 Porticibusne tibi monstratur femina voto
digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
quod securus ames quodque inde excerpere possis?
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit,
65 [sicut in amplexu, subito et miserabile longum.]
attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant,
et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
atque a plebeis longe Megalesia, tristes
70 personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Urbicus exodio risum movet Atellanae
gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper.
solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
75 gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
accipis uxorem de qua citharoedus Echion
aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
longa per angustos figamus pulpita vicos,
ornentur postes et grandi ianua lauro,
80 ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
nobilis Euryalum murmillonem exprimat infans.
nupta senatori comitata est Eppia ludum
ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi
prodigia et mores urbis damnante Canopo.
85 inmemor illa domus et coniugis atque sororis
nil patriae indulsit, plorantisque improba natos
utque magis stupeas ludos Paridemque reliquit.
sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
et segmentatis dormisset parvula cunis,
90 contempsit pelagus; famam contempserat olim,
cuius apud molles minima est iactura cathedras.
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
mutandum totiens esset mare. iusta pericli
95 si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.
si iubeat coniunx, durum est conscendere navem,
tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer:
100 quae moechum sequitur, stomacho valet. illa maritum
convomit, haec inter nautas et prandet et errat
per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
105 sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
coeperat et secto requiem sperare lacerto;
praeterea multa in facie deformia, sicut
attritus galea mediisque in naribus ingens
gibbus et acre malum semper stillantis ocelli.
110 sed gladiator erat. facit hoc illos Hyacinthos;
hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
atque viro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem
accepta rude coepisset Veiiento videri.
Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
115 respice rivales divorum, Claudius audi
116 quae tulerit. dormire virum cum senserat uxor,
118 sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
117 ausa Palatino et tegetem praeferre cubili
119 linquebat comite ancilla non amplius una.
120 sed nigrum flavo crinem abscondente galero
intravit calidum veteri centone lupanar
et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem.
125 excepit blanda intrantis atque aera poposcit.
[continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.]
mox lenone suas iam dimittente puellas
tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
130 et lassata viris necdum satiata recessit,
obscurisque genis turpis fumoque lucernae
foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
privignoque datum? faciunt graviora coactae
135 imperio sexus minimumque libidine peccant.
‹Optima sed quare Caesennia teste marito?›
bis quingena dedit. tanti vocat ille pudicam,
nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
inde faces ardent, veniunt a dote sagittae.
140 libertas emitur. coram licet innuat atque
rescribat: vidua est, locuples quae nupsit avaro.
‹Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?›
si verum excutias, facies non uxor amatur.
tres rugae subeant et se cutis arida laxet,
145 fiant obscuri dentes oculique minores,
‹collige sarcinulas› dicet libertus ‹et exi.
iam gravis es nobis et saepe emungeris. exi
ocius et propera. sicco venit altera naso.›
interea calet et regnat poscitque maritum
150 pastores et ovem Canusinam ulmosque Falernas –
quantulum in hoc! – pueros omnes, ergastula tota,
quodque domi non est, sed habet vicinus, ematur.
mense quidem brumae, cum iam mercator Iason
clausus et armatis obstat casa candida nautis,
155 grandia tolluntur crystallina, maxima rursus
murrina, deinde adamas notissimus et Beronices
in digito factus pretiosior. hunc dedit olim
barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,
observant ubi festa mero pede sabbata reges
160 et vetus indulget senibus clementia porcis.
‹Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?›
sit formonsa, decens, dives, fecunda, vetustos
porticibus disponat avos, intactior omni
crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
165 rara avis in terris nigroque simillima cycno,
quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
malo Venustinam quam te, Cornelia, mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers
grande supercilium et numeras in dote triumphos.
170 tolle tuum, precor, Hannibalem victumque Syphacem
in castris et cum tota Carthagine migra.
‹parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;
nil pueri faciunt, ipsam configite matrem›
Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum.
175 extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
dum sibi nobilior Latonae gente videtur
atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
quae tanti gravitas, quae forma, ut se tibi semper
inputet? huius enim rari summique voluptas
180 nulla boni, quotiens animo corrupta superbo
plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem
usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert
horreat inque diem septenis oderit horis?
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis.
185 nam quid rancidius quam quod se non putat ulla
formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,
de Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece:
[cum sit turpe magis nostris nescire Latine.]
hoc sermone pavent, hoc iram, gaudia, curas,
190 hoc cuncta effundunt animi secreta. quid ultra?
concumbunt Graece. dones tamen ista puellis,
tune etiam, quam sextus et octogensimus annus
pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus
in vetula. quotiens lascivum intervenit illud
195 ??? ?a? ????, modo sub lodice relictis
uteris in turba. quod enim non excitet inguen
vox blanda et nequam? digitos habet. ut tamen omnes
subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo
quamquam et Carpophoro, facies tua conputat annos.
200 Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis
non es amaturus, ducendi nulla videtur
causa, nec est quare cenam et mustacea perdas
labente officio crudis donanda, nec illud
quod prima pro nocte datur, cum lance beata
205 Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
si tibi simplicitas uxoria, deditus uni
est animus, summitte caput cervice parata
ferre iugum. nullam invenies quae parcat amanti.
ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis
210 et spoliis; igitur longe minus utilis illi
uxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.
nil umquam invita donabis coniuge, vendes
hac obstante nihil, nihil haec si nolet emetur.
haec dabit affectus: ille excludatur amicus
215 iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
testandi cum sit lenonibus atque lanistis
libertas et iuris idem contingat harenae,
non unus tibi rivalis dictabitur heres.
‹pone crucem servo.› ‹meruit quo crimine servus
220 supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;
nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est.›
‹o demens, ita servus homo est? nil fecerit, esto:
hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.›
imperat ergo viro. sed mox haec regna relinquit
225 permutatque domos et flammea conterit; inde
avolat et spreti repetit vestigia lecti.
ornatas paulo ante fores, pendentia linquit
vela domus et adhuc virides in limine ramos.
sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti
230 quinque per autumnos, titulo res digna sepulcri.
Desperanda tibi salva concordia socru.
illa docet spoliis nudi gaudere mariti,
illa docet missis a corruptore tabellis
nil rude nec simplex rescribere, decipit illa
235 custodes aut aere domat. tum corpore sano
advocat Archigenen onerosaque pallia iactat.
abditus interea latet et secretus adulter
inpatiensque morae silet et praeputia ducit.
scilicet expectas ut tradat mater honestos
240 atque alios mores quam quos habet? utile porro
filiolam turpi vetulae producere turpem.
Nulla fere causa est in qua non femina litem
moverit. accusat Manilia, si rea non est.
conponunt ipsae per se formantque libellos,
245 principium atque locos Celso dictare paratae.
Endromidas Tyrias et femineum ceroma
quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali,
quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
atque omnis implet numeros dignissima prorsus
250 Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
pectore plus agitat veraeque paratur harenae?
quem praestare potest mulier galeata pudorem,
quae fugit a sexu? vires amat. haec tamen ipsa
vir nollet fieri; nam quantula nostra voluptas!
255 quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
dimidium tegimen! vel si diversa movebit
proelia, tu felix ocreas vendente puella.
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
260 delicias et panniculus bombycinus urit.
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus
et quanto galeae curvetur pondere, quanta
poplitibus sedeat quam denso fascia libro,
et ride positis scaphium cum sumitur armis.
265 dicite vos, neptes Lepidi caecive Metelli
Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam
hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites alternaque iurgia lectus
in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.
270 tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior,
cum simulat gemitus occulti conscia facti,
aut odit pueros aut ficta paelice plorat
uberibus semper lacrimis semperque paratis
in statione sua atque expectantibus illam,
275 quo iubeat manare modo. tu credis amorem,
tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis
exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas
si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
sed iacet in servi complexibus aut equitis. dic,
280 dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.
haeremus. dic ipsa. ‹olim convenerat› inquit
‹ut faceres tu quod velles, nec non ego possem
indulgere mihi. clames licet et mare caelo
confundas, homo sum.› nihil est audacius illis
285 deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.
Unde haec monstra tamen vel quo de fonte requiris?
praestabat castas humilis fortuna Latinas
quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
tecta labor somnique breves et vellere Tusco
290 vexatae duraeque manus ac proximus urbi
Hannibal et stantes Collina turre mariti.
nunc patimur longae pacis mala, saevior armis
luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem.
nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo
295 paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos
et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos
atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.
prima peregrinos obscena pecunia mores
intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
300 divitiae molles. quid enim venus ebria curat?
inguinis et capitis quae sint discrimina nescit
grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,
cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum
305 ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
306 i nunc et dubita qua sorbeat aera sanna
308 Maura, Pudicitiae veterem cum praeterit aram,
307 Tullia quid dicat, notae collactea Maurae.
309 noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic
310 effigiemque deae longis siphonibus implent
inque vices equitant ac Luna teste moventur,
inde domos abeunt: tu calcas luce reversa
coniugis urinam magnos visurus amicos.
nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos
315 incitat et cornu pariter vinoque feruntur
attonitae crinemque rotant ululantque Priapi
maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor
concubitus, quae vox saltante libidine, quantus
ille meri veteris per crura madentia torrens!
320 lenonum ancillas posita Saufeia corona
provocat et tollit pendentis praemia coxae,
ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
palma inter dominas, virtus natalibus aequa.
nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
325 ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo
Laomedontiades et Nestoris hirnea possit.
tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
ac pariter toto repetitus clamor ab antro
‹iam fas est, admitte viros.› dormitat adulter,
330 illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo;
si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
servorum, venit et conductus aquarius; hic si
quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam
quo minus inposito clunem summittat asello.
335 atque utinam ritus veteres et publica saltem
his intacta malis agerentur sacra; sed omnes
noverunt Mauri atque Indi quae psaltria penem
maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones
illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
340 intulerit, ubi velari pictura iubetur
quaecumque alterius sexus imitata figuras.
et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis
simpuvium ridere Numae nigrumque catinum
et Vaticano fragiles de monte patellas
345 ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?
[audio quid veteres olim moneatis amici,
‹pone seram, cohibe.› sed quis custodiet ipsos
custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.]
iamque eadem summis pariter minimisque libido,
350 nec melior silicem pedibus quae conterit atrum
quam quae longorum vehitur cervice Syrorum.
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,
conducit comites, sellam, cervical, amicas,
nutricem et flavam cui det mandata puellam.
355 haec tamen argenti superest quodcumque paterni
levibus athletis et vasa novissima donat.
multis res angusta domi, sed nulla pudorem
paupertatis habet nec se metitur ad illum
quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit
360 prospiciunt aliquando viri, frigusque famemque
formica tandem quidam expavere magistra:
prodiga non sentit pereuntem femina censum.
ac velut exhausta recidivus pullulet arca
nummus et e pleno tollatur semper acervo,
365 non umquam reputant quanti sibi gaudia constent.
ox 1 In quacumque domo vivit luditque professus
obscenum, tremula promittit et omnia dextra,
invenies omnis turpes similesque cinaedis.
his violare cibos sacraeque adsistere mensae
ox 5 permittunt, et vasa iubent frangenda lavari
cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
purior ergo tuis laribus meliorque lanista,
in cuius numero longe migrare iubetur
psyllus ab †eupholio.† quid quod nec retia turpi
ox 10 iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem
munimenta umeri †pulsatamque arma† tridentem
qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi
accipit has animas aliusque in carcere nervos.
sed tibi communem calicem facit uxor et illis
ox 15 cum quibus Albanum Surrentinumque recuset
flava ruinosi lupa degustare sepulchri.
horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
his languentem animum †servant† et seria vitae,
his clunem atque latus discunt vibrare magistris,
ox 20 quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi
semper habenda fides: oculos fuligine pascit
distinctus croceis et reticulatus adulter.
suspectus tibi sit, quanto vox mollior et quo
saepius in teneris haerebit dextera lumbis.
ox 25 hic erit in lecto fortissimus; exuit illic
personam docili Thais saltata Triphallo.
quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
purum te contendo virum. contendo: fateris?
an vocat ancillas tortoris pergula? novi
ox 30 consilia et veteres quaecumque monetis amici,
‹pone seram, cohibe›. sed quis custodiet ipsos
custodes, qui nunc lascivae furta puellae
hac mercede silent? crimen commune tacetur.
ox 34 prospicit hoc prudens et a illis incipit uxor.
366 Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
oscula delectent et desperatio barbae
et quod abortivo non est opus. illa voluptas
summa tamen, quom iam calida matura iuventa
370 inguina traduntur medicis, iam pectine nigro.
ergo expectatos ac iussos crescere primum
testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
373 tonsoris tantum damno rapit Heliodorus.
373a mangonum pueros vera ac miserabilis urit
373b debilitas, follisque pudet cicerisque relicti.
374 conspicuus longe cunctisque notabilis intrat
375 balnea nec dubie custodem vitis et horti
provocat a domina factus spado. dormiat ille
cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque
tondendum eunucho Bromium committere noli.
Si gaudet cantu, nullius fibula durat
380 vocem vendentis praetoribus. organa semper
in manibus, densi radiant testudine tota
sardonyches, crispo numerantur pectine chordae
quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se
solatur gratoque indulget basia plectro.
385 quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi
et farre et vino Ianum Vestamque rogabat,
an Capitolinam deberet Pollio quercum
sperare et fidibus promittere. quid faceret plus
aegrotante viro, medicis quid tristibus erga
390 filiolum? stetit ante aram nec turpe putavit
pro cithara velare caput dictataque verba
pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.
dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime divom,
respondes his, Iane pater? magna otia caeli;
395 non est, quod video, non est quod agatur apud vos.
haec de comoedis te consulit, illa tragoedum
commendare volet: varicosus fiet haruspex.
Sed cantet potius quam totam pervolet urbem
audax et coetus possit quae ferre virorum
400 cumque paludatis ducibus praesente marito
ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.
haec eadem novit quid toto fiat in orbe,
quid Seres, quid Thraces agant, secreta novercae
et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;
405 dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
instantem regi Armenio Parthoque cometen
prima videt, famam rumoresque illa recentis
excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
410 in populos magnoque illic cuncta arva teneri
diluvio, nutare urbes, subsidere terras,
quocumque in trivio, cuicumque est obvia, narrat.
nec tamen id vitium magis intolerabile quam quod
vicinos humiles rapere et concidere loris
415 †exortata† solet. nam si latratibus alti
rumpuntur somni, ‹fustes huc ocius› inquit
‹adferte› atque illis dominum iubet ante feriri,
deinde canem. gravis occursu, taeterrima vultu
balnea nocte subit, conchas et castra moveri
420 nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
callidus et cristae digitos inpressit aliptes
ac summum dominae femur exclamare coegit.
convivae miseri interea somnoque fameque
425 urguentur. tandem illa venit rubicundula, totum
oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna
admotum pedibus, de quo sextarius alter
ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,
dum redit et loto terram ferit intestino.
430 marmoribus rivi properant, aurata Falernum
pelvis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus
deciderit serpens, bibit et vomit. ergo maritus
nauseat atque oculis bilem substringit opertis.
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit
435 laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,
committit vates et comparat, inde Maronem
atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,
440 altera nec mulier. verborum tanta cadit vis,
tot pariter pelves ac tintinnabula dicas
pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
una laboranti poterit succurrere Lunae.
inponit finem sapiens et rebus honestis;
445 nam quae docta nimis cupit et facunda videri
crure tenus medio tunicas succingere debet,
caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
dicendi genus, aut curvum sermone rotato
450 torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,
sed quaedam ex libris et non intellegat. odi
hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis artem
servata semper lege et ratione loquendi
ignotosque mihi tenet antiquaria versus
455 nec curanda viris. opicae castiget amicae
verba: soloecismum liceat fecisse marito.
Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
cum viridis gemmas collo circumdedit et cum
auribus extentis magnos commisit elenchos.
460 [intolerabilius nihil est quam femina dives.]
interea foeda aspectu ridendaque multo
pane tumet facies aut pinguia Poppaeana
spirat et hinc miseri viscantur labra mariti.
ad moechum lota veniunt cute. quando videri
465 vult formonsa domi? moechis foliata parantur,
his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
tandem aperit vultum et tectoria prima reponit,
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
propter quod secum comites educit asellas
470 exul Hyperboreum si dimittatur ad axem.
sed quae mutatis inducitur atque fovetur
tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
Est pretium curae penitus cognoscere toto
475 quid faciant agitentque die. si nocte maritus
aversus iacuit, periit libraria, ponunt
cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
dicitur et poenas alieni pendere somni
cogitur, hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
480 hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
verberat atque obiter faciem linit, audit amicas
aut latum pictae vestis considerat aurum
et caedit, longi relegit transversa diurni
et caedit, donec lassis caedentibus ‹exi›
485 intonet horrendum iam cognitione peracta.
praefectura domus Sicula non mitior aula.
nam si constituit solitoque decentius optat
ornari et properat iamque expectatur in hortis
aut apud Isiacae potius sacraria lenae,
490 disponit crinem laceratis ipsa capillis
nuda umeros Psecas infelix nudisque mamillis.
‹altior hic quare cincinnus?› taurea punit
continuo flexi crimen facinusque capilli.
quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
495 si tibi displicuit nasus tuus? altera laevum
extendit pectitque comas et volvit in orbem.
est in consilio materna admotaque lanis
emerita quae cessat acu; sententia prima
huius erit, post hanc aetate atque arte minores
500 censebunt, tamquam famae discrimen agatur
aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.
tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum
aedificat caput: Andromachen a fronte videbis,
post minor est, credas aliam. cedo si breve parvi
505 sortita est lateris spatium breviorque videtur
virgine Pygmaea nullis adiuta coturnis
et levis erecta consurgit ad oscula planta.
Nulla viri cura interea nec mentio fiet
damnorum. vivit tamquam vicina mariti,
510 hoc solo propior, quod amicos coniugis odit
et servos, gravis est rationibus. ecce furentis
Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens
semivir, obsceno facies reverenda minori,
mollia qui rapta secuit genitalia testa
515 iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt
plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
grande sonat metuique iubet Septembris et austri
adventum, nisi se centum lustraverit ovis
et xerampelinas veteres donaverit ipsi,
520 ut quidquid subiti et magni discriminis instat
in tunicas eat et totum semel expiet annum.
hibernum fracta glacie descendet in amnem,
ter matutino Tiberi mergetur et ipsis
verticibus timidum caput abluet, inde superbi
525 totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis
erepet genibus; si candida iusserit Io,
ibit ad Aegypti finem calidaque petitas
a Meroe portabit aquas, ut spargat in aede
Isidis, antiquo quae proxima surgit ovili.
530 credit enim ipsius dominae se voce moneri.
en animam et mentem cum qua di nocte loquantur!
ergo hic praecipuum summumque meretur honorem
qui grege linigero circumdatus et grege calvo
plangentis populi currit derisor Anubis.
535 ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor
concubitu sacris observandisque diebus
magnaque debetur violato poena cadurco
et movisse caput visa est argentea serpens;
illius lacrimae meditataque murmura praestant
540 ut veniam culpae non abnuat ansere magno
scilicet et tenui popano corruptus Osiris.
cum dedit ille locum, cophino fenoque relicto
arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,
interpres legum Solymarum et magna sacerdos
545 arboris ac summi fida internuntia caeli.
implet et illa manum, sed parcius; aere minuto
qualiacumque voles Iudaei somnia vendunt.
spondet amatorem tenerum vel divitis orbi
testamentum ingens calidae pulmone columbae
550 tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
pectora pullorum rimabitur, exta catelli
interdum et pueri; faciet quod deferat ipse.
Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid
dixerit astrologus, credent a fonte relatum
555 Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant
et genus humanum damnat caligo futuri.
praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,
cuius amicitia conducendaque tabella
magnus civis obit et formidatus Othoni.
560 inde fides artis, sonuit si dextera ferro
laevaque, si longe castrorum in carcere mansit.
nemo mathematicus genium indemnatus habebit,
sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti
contigit et parva tandem caruisse Seripho.
565 consulit ictericae lento de funere matris,
ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem
efferat et patruos, an sit victurus adulter
post ipsam; quid enim maius dare numina possunt?
haec tamen ignorat quid sidus triste minetur
570 Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,
quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
illius occursus etiam vitare memento,
in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas
cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam
575 consulitur, quae castra viro patriamque petente
non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
ad primum lapidem vectari cum placet, hora
sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli
angulus, inspecta genesi collyria poscit;
580 aegra licet iaceat, capiendo nulla videtur
aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.
si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque
metarum et sortes ducet frontemque manumque
praebebit vati crebrum poppysma roganti.
585 divitibus responsa dabit Phryx augur et inde
conductus, dabit astrorum mundique peritus
atque aliquis senior qui publica fulgura condit.
plebeium in circo positum est et in aggere fatum.
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
590 consulit ante falas delphinorumque columnas
an saga vendenti nubat caupone relicto.
Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
nutricis tolerant fortuna urguente labores,
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto.
595 tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
quae steriles facit atque homines in ventre necandos
conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
et vexare uterum pueris salientibus, esses
600 Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
transeo suppositos et gaudia votaque saepe
ad spurcos decepta lacus, saepe inde petitos
pontifices, salios Scaurorum nomina falso
605 corpore laturos. stat Fortuna inproba noctu
adridens nudis infantibus: hos fovet omni
involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis
secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
ingerit utque suos semper producit alumnos.
610 Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
et solea pulsare natis. quod desipis, inde est,
inde animi caligo et magna oblivio rerum
614 quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
614a [semper aquam portes rimosa ad dolia, semper
614b istud onus subeas ipsis manantibus urnis,
614c quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.]
615 et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
infudit. quae non faciet quod principis uxor?
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant
non aliter quam si fecisset Iuno maritum
620 insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae
boletus, siquidem unius praecordia pressit
ille senis tremulumque caput descendere iussit
in caelum et longa manantia labra saliva:
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
625 haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
tanti partus equae, tanti una venefica constat.
Oderunt natos de paelice; nemo repugnet,
nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
630 custodite animas et nulli credite mensae:
livida materno fervent adipata veneno.
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
fingimus haec altum satura sumente coturnum
635 scilicet, et finem egressi legemque priorum
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam vani. sed clamat Pontia ‹feci,
confiteor, puerisque meis aconita paravi,
640 quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.›
tune duos una, saevissima vipera, cena?
tune duos? ‹septem, si septem forte fuissent.›
credamus tragicis quidquid de Colchide torva
dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
645 grandia monstra suis audebant temporibus, sed
non propter nummos. minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
650 subtrahitur clivoque latus pendente recedit.
illam ego non tulerim quae conputat et scelus ingens
sana facit. spectant subeuntem fata mariti
Alcestim et, similis si permutatio detur,
morte viri cupiant animam servare catellae.
655 occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
mane, Clytemestram nullus non vicus habebit.
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat;
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae,
660 sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.