Brano visualizzato 1470 volte
11 . . .
1 P. Lavini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de verbis sordidis. 2 In eo scripsit "sculnam" vulgo dici quasi "seculnam"; "quem, qui elegantius" inquit "loquuntur, "sequestrem" appellant." 3 Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. 4 "Sculnam" autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. 5 Sed quod apud sequestrem depositum erat, "sequestro positum" per adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: "Per deos immortales, nolite vos atque . . ."
Oggi hai visualizzato 1.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani