banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 26

Brano visualizzato 7228 volte
26 Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur.

1 Interrogavi in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. 2 Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis vellet, potestatem. 3 Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et: "haec ego" inquit "super irascendo sentio; sed, quid et Plutarchus noster, 4 vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque audias. 5 Plutarchus" inquit "servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. 6 Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse, ut vapulet; nihil mali, nihil sceleris admisisse. 7 Postremo vociferari inter vapulandum incipit neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque peri aorgesias pulcherrimum conscripsisse; his omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret. 8 Tum Plutarchus lente et leniter: "quid autem," inquit "verbero, nunc ego tibi irasci videor? ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio. 9 Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent." Et simul ad eum, qui caedebat, conversus: "interim," inquit "dum ego atque hic disputamus, tu hoc age"." 10 Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit aorgesian et analgesian aliudque esse non iracundum animum, aliud analgeton et anaistheton, id est hebetem ac stupentem. 11 Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi "affectus" vel "affectiones", Graeci pathe appellant, ita huius quoque motus animi, qui, cum est ulciscendi causa saevior, "ira" dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci steresin dicunt, sed mediocritatem, quam metrioteta illi appellant.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Come mi rispose il f...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/26.lat


[XXVI] Cosa rispose ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/26.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:24:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!