banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 25

Brano visualizzato 1903 volte
25 Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.

1 Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace, "indutiae" quid sint, definit. "Indutiae sunt" inquit "pax castrensis paucorum dierum"; 2 item alio in loco: "indutiae sunt" inquit "belli feriae". 3 Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur. 4 Nam neque pax est indutiae - bellum enim manet, pugna cessat -, neque in solis castris neque "paucorum" tantum "dierum" indutiae sunt. 5 Quid enim dicemus, si indutiis mensium aliquot factis in oppida castris concedatur? 6 nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae "paucorum" tantum "dierum" appellandae sunt? 7 "belli" autem "ferias" festive magis dixit quam aperte atque definite. 8 Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ekecheirian dixerunt exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris. 9 Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ekecheirian appellarunt. 10 Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret. 11 Satis enim visum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci typois magis et hypograpsas quam horismous vocant. 12 "Indutiarum" autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus. 13 Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur. 14 "Indutias" sic dictas arbitramur, quasi tu dicas "inde uti iam". 15 Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. 16 Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit "inde uti iam" pugnetur, idcirco ex his, quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est. 17 Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, "indutiae" inquit "dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo" inquit "nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus." 18 Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

[XXV] Con quali paro...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/25.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:22:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!