banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 21

Brano visualizzato 3212 volte
21 Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod vulgus legeret "Sensu torquebit amaro".

1 Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro. 2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:
et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror, 3 neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse" inquiunt "sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi dicatur "sensus sensu amaro torquet"." 4 Sed enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius "sensu torquebit amaro", risit et: "Iovem lapidem," inquit "quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. 5 Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti invento usus est non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis." 6 Verba ex IV Lucreti haec sunt:
dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. 7 Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

[XXI] Il fatto che G...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/21.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:11:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!