banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 20

Brano visualizzato 2143 volte
20 Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

1 Figurarum, quae geometrae appellant, genera sunt duo, "planum" et "solidum". 2 Haec ipsi vocant epipedon kai stereon. "Planum" est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 3 "Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae kybous illi nos "quadrantalia" dicimus. 4 Kybos enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M. Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae kyboi." 5 In numeris etiam similiter Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui trias Graece dicitur tantundem efficiat in cubo. 7 "Linea" autem a nostris dicitur, quam grammen Graeci nominant. 8 Eam M. Varro ita definit: "Linea est" inquit "longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. 9 Eukleides autem brevius praetermissa altitudine: "gramme" inquit "est mekos aplates", quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi audeas dicere "inlatabile".

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

XX] Cosa i geometri ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/20.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:05:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!