banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 18

Brano visualizzato 2201 volte
18 Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit.

1 In XIV. rerum divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa. 2 Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: "In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent "Graecum", quod nunc nominant Hellena, "puteum", quod vocant phrear, "leporem", quod lagoon dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur." 3 Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L. Aelio clementissime. 4 Sed in posteriore eiusdem libri parte "furem" dicit ex eo dictum, quod veteres Romani "furvum" atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. 5 Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc kleptes dicitur, antiquiore Graeca lingua phor dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui phor Graece, est Latine "fur". 6 Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit "furem" a "furvo", id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

[XVIII] Perché M. V...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/18.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 18:58:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!