banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 8

Brano visualizzato 3122 volte
8 Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

1 Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit keras Amaltheias. 2 Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae". 3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum." 4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
ou pantos andros es Korinthon esth'ho plous
quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. 5 "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6 "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk onoumai, inquit, drachmon metameleian.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

[VIII] Il racconto t...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/08.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:48:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!