banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gellio - Noctes Atticae - 1 - 7

Brano visualizzato 3369 volte
7 In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque vitium errareque istos, qui bonos libros violant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

1 In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae fidei Tironiana cura atque disciplina facto scriptum fuit: 2 "Homines tenues obscuro loco nati navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum." 3 Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non "futurum", sed "futuram", neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset "manifestarius". 4 Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant. 5 Is libro inspecto ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum. 6 "Nam "futurum"" inquit "non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant aparemphaton, neque numeris neque generibus praeserviens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: 7 "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos dicturum" inquit, non "dicturos"; 8 videturne ea ratione positum esse aput Gracchum "dicturum", qua est aput Ciceronem "futurum"? sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: erein, poiesein, esesthai, et similia." 9 In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba haec esse dixit: "Dum i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum"; in duodevicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: "Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum"; 10 item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: "Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse". 11 "Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, "occisurum" dixit, non "occisuram", his verbis:

etiamne habet Casina gladium? habet, sed duos. Quid duos? altero te occisurum ait, altero vilicum.


12 Item Laberius in Gemellis:
non putavi, inquit, hoc eam facturum. 13 Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchus "dicturum" et Quadrigarius "futurum" et "facturum" et Antias "processurum" et Plautus "occisurum" et Laberius "facturum" indefinito modo dixerunt, 14 qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, 15 sicuti M. Cicero "futurum" dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto." 16 Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: "Cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis", 17 neque soloecismum esse aiebat "in potestatem fuisse", ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur et Plautus verborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit:
num vero mi in mentem fuit,
non, ut dici solitum est, "in mente". 18 Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus. 19 Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius epimeleiai ton lexeon modulamentisque orationis M. Tulli convinisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, "potestatem" dicere mallet, non "potestate". 20 Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod "explicavit" dicere maluit quam "explicuit", quod esse iam usitatius coeperat.
Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit: "Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit." At si "explicuit" diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

[VII] In queste paro...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/gellio/noctes_atticae/01/07.lat

[degiovfe] - [2014-02-12 19:46:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!